De quibus causae physicae sunt inquirendae, et qualiter ?
Prius autem dicendum videtur, quod sunt quaedam substantiae naturales ingenerabiles et incorruptibiles, quae sunt, ut quidam tradunt, animatae. Et dixerunt etiam quidam, quod sunt animalia, et sunt substantiae divinae sicut caelestes essentiae. Sed opinio nostra et sermo noster sunt pauca et decurtata de substantiis divinis : eo quod accidentia per se substantiae illius sunt valde pauca nobis manifesta : et magis habemus potestatem dicendi de animalibus quae sunt apud nos, et arboribus : quoniam scientia ipsorum levior est propter ipsorum ad nos appropinquationem.
Qui autem voluerit loqui de substantiis caelestibus, loquetur cum labore et difficultate, Et causa quidem gravitatis est in duobus, scilicet quod distant a nobis, et quia nobilissimae sunt. Non enim comprehendimus nisi parvam scientiam substantiarum caelestium propter magnitudinem nobilitatis earum. Id enim quod comprehendimus, est quantitas ipsorum'' et quantitas motus eorum, et naturas non perfecte comprehendimus, sed aliquid conjecturamus de ipsis per effectus ipsorum : et hoc est modicum comprehendere
de ipsis. Quantitas enim unius rationis est in ipsis et in omnibus aliis corporibus quantis : et ideo nihil omnino ostendit de esse ipsorum naturali : sed amor scientiae caelestium facit uti et excitat studium ad id ipsum modicum comprehendendum quod percipi potest de ipsis. Amor enim alicujus rei quando multum amat illud, angustiatur et studet ut comprehendat quantulumcumque modicum ejus quod amat : hoc enim proprium est amatoris, et comprehensio illius partis parvae plus diligitur ab amatore, quam comprehensio aliarum partium magnarum et multarum quae non tantum amantur ab ipso. Res vero quae vicinae sunt naturae nostrae, quae videlicet generantur et corrumpuntur, magis sunt scitae a nobis et perfectius : ideo quod naturae earum, sicut diximus, appropinquant naturis nostris.
Postquam igitur in omnibus physicis libris diximus quae est natura animalium, et in isto libro declaravimus, secundum quod visum fuit nobis, quod procedendum est in assignatione causarum: remanebit nunc in sequentibus libris ad dicendum naturas ipsorum per causarum assignationem, sed perfectissimam opinionem quam habemus de ipsis, sive sit animal nobilissimum de quo intendimus, sicut est rationale et intellectuale, sive sit ignobile. Natura enim illa quae sicut causa causarum et sicut formativa creat animalia scita erit magnae delectationis physicis illis, qui possunt cognoscere causas veras et proprias naturae ipsorum : quamvis forte hoc in animali vili et ignobili considerent. Et ideo formas animalium considerare debemus, et delectari in eo qui est artifex qui fecit ea : eo quod artificium operantis manifestatur in operatione : sicut etiam in operatione imaginum manifestatur scientia artificis facientis statuas imaginum sive idolorum. Et propter hoc etiam oportet,ut non vitemus neque declinemus considerationem ani- malium vilium et ignobilium : quoniam vilitas ipsorum non est ex artifice, sed ex materia : et ideo etiam oportet, ut non sit nobis gravis consideratio vilium naturarum, sicut ex generatione pravi homines qui ex vili natura affectus pravos concipiunt. In omnibus enim rebus naturalibus mirabilia est speculari, et verificatur in eis dictum Eradicis poetae, qui sedebat ante templum Jovis Dolii : et dixit peregrinis desiderantibus jungere se sermonibus ejus, quando viderunt eum intrantem in templum, et non potuerunt appropinquare ad ipsum : praecepit enim eis in templum intrare ubi dii erant, et ibi audire sermones ejus, asserens Jovis esse omnia plena, et ipsum esse quidquid naturalium est, et quidquid erat, et quidquid erit : et sermones de ipsis suscipi non posse, nisi ab eo qui in divinas causas ipsorum quasi in quoddam templum intraverit.
Propter hoc itaque debemus inquirere naturas cujuslibet animalis, et scire quod in omnibus animalibus quaedam est causa naturalis nobilis et divina : eo quod nullum omnino naturalium fuit naturatum casualiter, aut otiose sive frustra : sed quaecumque et quotcumque et quantumcumque procedunt de opere naturae, non erunt nisi propter hoc quod est finis : et omne quod fuit, est, et erit, non fuit neque est neque erit, nisi propter aliquid quod est complementum : propter hoc habet locum in naturalibus et ordinem mirabilem et nobilem. Si ergo aliquis opinetur cognitionem aliquorum ignobilem esse, culpet seipsum potius, eo quod sua affectiva cognitio ignobilis est et vitiosa, eo quod ipse non concipit res ex quibus homo componitur, sine turpitudine affectus : sicut quando cogitat carnem, os, et sanguinem, et venam, et his similia : accidentia enim anima) sunt vilia, et non ipsa cognitio.
Amplius autem oportet scire, quod sicut loquens de aliquo instrumento non sufficienter reddit materiam tantum : neque sermo ejus est per materiam tantum
diffiniens, sed est propter formam ex qua est et esse et diffinitio : non enim in domus diffinitione et scientia sufficit dicere lapides et caementum et ligna, nisi cum his dicatur forma compositionis istorum, et dicatur forma quae est tota et omnis substantia domus.
Amplius autem non prius narranda sunt accidentia quae accidunt cuilibet, et post hoc dandae sunt causae accidentium illorum. Jam enim in praehabitis diximus, quod multa accidentia communia sunt pluribus animalibus : et quaedam quidem illorum conveniunt in eis modo simplici, hoc est, absolute sine proportione, sicut pedes, cortices, et plurimae. Quaedam autem insunt eis secundum proportionalitatis convenientiam, et non absolute : sicut dicimus quaedam animalia habere pulmonem, quaedam autem non habent pulmonem, sed habent membrum conveniens pulmoni : et quaedam sanguinem, et quaedam non, sed habent humorem sanguini convenientem qui habet virtutem sanguinis, hoc est,nutrire, secundum quod habet sanguis in sanguinem habentibus.
Jam autem diximus in Physicis, quod si loquamur de quolibet sigillatim animali, sermo talis erit causa redeundi in eumdem sermonem multoties : eo quod multis res communiter accidentes eaedem sunt multis animalibus.
Adhuc autem jam scivimus ex supradictis, quod quodlibet instrumentale membrum corporis est ad aliquid operandum vel disponendum. Scivimus etiam, quod in arte mechanica operatio serrae non est propter dispositionem formae serrae, sed e converso dispositio serrae et forma est propter ipsam operationem. Et eadem de causa dicimus, quod creatio corporis est propter animam et opera ipsius : et membra corporis creata fuerunt organica propter virtutes animae et operationes ipsius : et natura et figura cujuslibet membrorum est conveniens operationi ad quam est praeparata.
Sic igitur de his tractando, prius debe-
mus dicere operationes communes omnibus generibus animalium, et deinde descendendo dicemus operationes attributas cujuslibet formae sive speciei animalium. Operationes enim communes vocamus, quae omnibus animalibus in genere conveniunt. Operationes autem cujuslibet differentiae et speciei animalium secundum omnia genera quae per differentias dividuntur, sunt quae magis appropinquant et coarctantur ad invicem, et dicuntur per similitudem proportionalitatis. Hae apparent secundum magis et minus animalibus inesse. Verbi gratia, dicimus enim avem secundum genus, et hominem secundum genus esse idem genere : et sic dixerunt aliqui hominem per genus esse avem, et avem per genus esse hominem : et sic quaedam sunt eadem secundum formam speciei quorumcumque est eadem species : et sic quodlibet carens differentia constitutiva est idem alii per universalem generis diffinitionem, sicut homo separatus a rationali differentia, et asinus ab irrationali sunt substantia animata sensibilis. Commune enim est in quibusdam animalibus per convenientiam proportionis, et in quibusdam per genus et in quibusdam per formam speciei. Per eumdem autem modum diversificantur et operationes ab invicem. Operationes autem in quibusdam non sunt nisi propter aliud. Quaedam enim operationes praecedunt aliqua operata quae sunt ultima intenta per ipsas : sicut fabricatio praecedit domum. Quaedam operationes sunt complementa et fines aliarum : sicut viellare quae per se est intenta, et aliae similes. Ad hunc igitur et talem finem erit dispositio et figura cujuslibet membri : et erit necessarium secundum tertium modum necessitatis superius habitum, ut videlicet in animalibus sint accidentia suarum operationum, sicut coitus est, et augmentum, et vigilia, et somnus, et his similia accidentia. Debemus igitur determinare membra animalinm, sicut nasum, et oculum, et totam faciem : quoniam quodlibet istorum est et dicitur pars or- gallica. Et similiter dicendum erit de membris residuis.
Haec igitur quae dicta sunt, sufficiant in ingenio et scientia qua uti debemus in cognoscendo naturas animalium : deinceps vero dicamus causas communes et proprias, et incipiamus dicere principia eorum, sicut determinavimus et distinximus superius in praehabitis.