Et est DIGRESSIO declarans quod supra dictum est de divisione causarum formalium.
Ad evidentiam autem eorum quae habita sunt, faciemus digressionem dicentes, quod physici est ostendere causas physicas formales quae et quid et propter quid dicunt physicorum. Si autem istae in diffinitione cum genere ponendae sunt, oportet quod per divisionem generis venando inveniantur. Multa autem physicorum in figura convenientium diversas habent formas suarum quidditatum : et si talibus propter figurae convenientiam eadem attribuantur, peccatum erit in divisione aequivoci : et ideo cavendum est ab hujusmodi aequivocatione. Licet enim homo et simia et pygmeus in figura plu- rium membrorum conveniant in forma et accidentibus quae formam communiter consequuntur.
Amplius autem cum potentia contrariorum sit una, oportet quod divisio potentiae sit per formas contrarias : quoniam privatio non est forma, neque potest esse causa finalis, ita quod propter ipsam fiat aliquid, neque aliud sunt ipsius proprietates : et ideo cavendum est ne venando formas, privativae divisionis aliquod membrum accipiatur.
Adhuc autem omnis rei forma est quidditas nulli alii conveniens : et ideo cavendum est ne talis sumatur divisio, cujus partibus dividentibus idem sit animal, sicut diximus de formica volante, et non volante : talis autem frequenter est divisio quando dividitur subjectum in accidentia, aut etiam accidens in subjecta, vel etiam accidens in acccidentia : et ideo talis etiam peccabit divisio venans formas.
Adhuc autem cum nulla formarum substantialium sit accidens, etiam peccabit illa divisio quae inducit accidentia : debet enim esse divisio per formas immediate de eadem potentia generis exeuntes, quarum utraque forma sit et non privatio : nec sit accidens per sc, neque accidens communiter.
Et adhuc cavendum est, ne tales inducantur formae quae in materia non sunt, sicut fecit Plato : quoniam formae animalium et membrorum eorum omnes sunt in materia existentes, et de potentia materiae eductae. His autem formis sic inventis, oportet scire duplices esse fines : quoniam quidam est finis generationis, et quidam est finis rei generatae. Finis quidem generationis est forma dans esse, propter quam necessitatem habet materia et efficiens : necessitatem dico suppositionis, de qua supra diximus. Finis autem rei generatae jam existentis est operatio propria cujuslibet speciei animalis, et cujuslibet membri animalis, propter quam factum est, et propter quam figura et forma est necessaria necessitate
suppositionis : quam tertiam necessitatem esse diximus superius : et haec est causa finalis assignanda in figuris membrorum : quoniam nulla omnino substantia aut pars substantiae propria destituta est operatione.
De his ergo eo ordine quo superius de- terminatum est, erit nobis tractandum : quia ex isto quod hic recapitulando induximus, omnia plane intelliguntur, quae in antehabitis aliquantulum confuse propter verba Aristotelis videntur esse determinata.
DE ANIMALIBUS