Et est digressio declarans ea quae praelibare oportet de aetatibus.
Ad eumdem autem modum recapitulare oportet quaedam in scientia de aetatibus dicta.
aetates igitur sunt quatuor in genere, quarum prima quae vocatur aetas puerilis, quae a quibusdam dicitur aetas incrementi, durat fere usque ad triginta annos. Secunda autem est aetas status protensa usque ad triginta quinque, aut usque ad quinquaginta annos. Tertia autem aetas diminutionis quae tamen dicitur esse cum permanentia vigoris, eo quod in ea causae vigoris diminui incipiunt plusquam sit in ea perceptibilis destitutio vigoris, quae vocatur aetas virilis, usque ad quinquaginta durans annos vel prope. Ultima autem aetas senilis cum notabili destitutione vigoris et substantiae. aetas autem puerilis dividitur in infantilem, quae est aetas noviter geniti partus, et aetatem motivam quando moveri incipit : et aetatem quae est ante fortitudinem, et illa est quae vocatur dentium perfectorum plantatum, quando dentes jam mutari et renasci incipiunt :
et aetatem quae est ante luxuriam perfecti et maturi seminis, et aetatem luxuriativam.
aetas autem infatilis calorem habet quasi temperatum, et abundat in humore valde propter spermatis vicinitatem : propter quod etiam nonnulli medicorum dubitaverunt de calore pueritiae et juventutis, quis horum calorum alium excederet. Dicunt enim quidam calorem pueritiae esse intensiorem quam calorem juventutis. Pueri autem magis crescunt quam juvenes, et magis completa habent opera naturae in appetitu nutrimenti et digestionis : haec autem non essent in illa aeetate, nisi calor naturalis qui acquiritur ex spermate et spiritu spermatis, in illa aetate esset major et fortior. Alii autem his contradicunt : eo quod calor invenum est acutior, et sanguis spissior in quo calor confortatur : cujus signum est, quod tunc fluit a naribus multus sanguis propter calorem : complexio enim illius aetatis multum est cholerica : complexio autem puerilis magis est ad. phlegma declinans.
Adhuc autem quia motus juvenum sunt fortiores : motus autem est ex calore : propter quod etiam calidi cordis homo existens motuum est plurimorum. Sunt etiam juvenes fortioris digestionis et duriores digerunt cibos : quae omnia non nisi a calore fortiori causantur. Dicunt etiam isti, quod appetitus cibi qui crescit in pueris, non est propter calorem, sed propter frigus : et ideo qui habent appetitum caninum, ex frigore habent eum. Signum autem quod in juvenibus est naturalior appetitus, et melior cibi decoctio, est quod non evomunt cibos, et delectantur in eo multum quod comedunt.
Adhuc autem quod haec aetas declinet ad choleram, significatur ex eo quod accidunt eis aegritudines cholericae calidae ut frequentius, sicut est tertiana.
Adhuc autem in hac aetate accidens vomitus est cholericus : e converso autem aegritudines puerorum ut frequentius sunt frigidae et humidae, et febres eorum sunt phlegmaticae, et ut in pluribus vomitus corum est phlegma. Dicunt etiam isti, quod augmentum in pueris non est ex fortitudine caloris, sed propter multam humiditatem quae abundat in pueris, quae etiam a modico calore facile extenditur in augmentum. Dicunt etiam multitudinem appetitus esse ex diminutione caloris, sicut prius diximus.
Omnia autem haec dubia, sicut in antehabitis diximus, solvit Galenus, ut videtur, dicens quod calor utriusque aetatis diversis modis est aequalis quidem in essentia et secundum radicem : sed calor in pueris est major secundum quantitatem, et in juvenibus est major secundum qualitatem. Et hujus exemplum est sicut si unus in radice et essentia acciperetur calor in lapide et in aqua : hic enim calor penetratus in lapidem siccum esset acutior qualitate, et quantitate minor propter materiae restrictionem et adunationem. In aqua autem esset quantitate major propter materiae abundantiam et Auiditatem, sed qualitate esset hebetior propter humorem qui remollit acutos angulos ignei caloris. Signum autem veritatis ejus quod dicit Galenus, est quod pueri generati sunt ex spermate in quo multus est calor, et non accidit eis causa refrigerationis hujus caloris : puer enim semper est in augmento, et secundum gradus continuos non habet in se propter quod calor diminuatur. In juvenibus autem nulla prorsus est causa, quare in eis auctus sit calor, neque etiam causa quae hunc calorem remittat : sed potius calor naturalis custoditur in eis ex humiditate radicali quae est in eis, quando tamen evaporavit et minor est quam in pueris : et ideo acuitur calor qui est in ipsa. Cum autem subtiliter consideratur humiditas naturalis, et comparatur ad calorem naturalem qui est in ea sicut in subjecto, et ad incrementum quod fit ex ipsa, videbitur esse pauca comparatione utriusque, et maxime respectu incrementi quod fit ex ipsa, sed abundans respectu caloris, et
praecipue in pueris, exigitur enim in pueris et quod conservet calorem, et ut praestet incrementum Juvenibus autem in quibus est minor humiditas, non sufficit ad utrumque istorum, sed facit alterum, scilicet quod conservat calorem, et non multum de se praestat incrementum. Falsum autem omnino dicet, qui asserit humiditatem sufficere incremento, et non calori naturali : non enim poterit fundari super aliquam humiditatem crementum, super quam non poterit fundari causa crementi efficiens, quae est calor naturalis. Remanet igitur ut humiditas in juvenibus sit causa et subjectum caloris, et non sit causa augmenti.
Quod autem dicunt quidam in pueris humiditatem esse causam augmenti praeter calorem, est simpliciter falsum : humiditas enim non est nisi causa materialis incrementi : materia autem non agit per seipsam sine causa efficiente : licet autem anima nutritiva sive vegetabilis causa sit efficiens incrementi, non tamen efficit sine calore naturali extendente humiditatem.
Quod autem dicitur, quod in pueris causatur appetitus ex frigiditate, est falsum. Talis enim appetitus non est cum bonitate digestionis. Digestio autem in pueris est optima : cujus signum est, quia nisi esset in eis digestio optima, non redderetur corporibus plus per nutrimentum quam deperderetur per dissolutionem. Quod autem pueris accidit mala digestio aliquando, est ideo quia gulosi sunt, et comedunt multa humida: et hac via motus inordinatus in pueris inducit corruptionem. Haec est igitur complexio puerorum, et etiam in aetate quaae propinqua est pueritiae.
In aetate autem quae est post pueritiam, incipit consumi humidum naturale a calore aeris circumstantis, quem coadjuvant calores ex motibus corporalibus et animalibus causati, sicut alibi diximus : et praecipue ipsa lassitudo naturalis humidi, quae non semper potest resistere calori naturali, quinimo habet ter- minum ad quem resistere potest, sicut et caeterae omnes virtutes naturales et materiales, sicut jam scitum est et in Caelo et Mundo, et in libro de aetatibus. Oportet igitur, quod post tempus per quod caloribus agentibus in ipsum resistere potest, continua fiat ipsius deperditio : et minus sit quod restauratur ex. cibo, quam quod deperditur ex ipso : et sic deperditio continua extenditur donec totum deperdatur : et tunc accidit mors naturalis animali.
Adhuc autem ex indigestione accidit humiditas extranea indigesta, quae augetur in corporibus animalium ex infrigidatione caloris, et est humiditas phlegmatica. Ex prima igitur causa deficit calor ex defectu sui subjecti in quo fovetur et salvatur. Ex secunda autem ex humido innaturali suffocante et contrarias qualitates innaturales ingerente. Et haec duo, sicut alibi dictum est, inducunt vitae terminum naturalem in omni individuo. Sed sunt alii termini vitae accidentales, sicut interfectio decollationis, et hujusmodi, de quibus per philosophiam naturalem causae non quaeruntur hic a nobis.
Ex dictis igitur manifestum est, quod corpora puerorum et juvenum aequaliter sunt calida : sed corpora puerorum excedunt in humiditate : et signum hujus est mollities suarum carnium, teneritudo suorum ossium, et flexibilitas suorum membrorum et suarum juncturarum. Similiter etiam certificat hoc, quoniam necesse est esse humidiora quaecumque sunt spermati magis propinqua, cum sperma sit tota causa generationis : pueri autem magis sunt propinqui spermati et spiritui fumoso humido, qui penetrat membra et remollit ea in illa aetate. Virilis autem aetas, et praecipue senum, est sicca : cujus signum est durities membrorum, et laxatio et corrugatio cutis : haec enim corrugatio provenit ex frigido et sicco, quia siccum est causa laxitatis, et frigidum est causa corrugationis, ex eo quod frigidum complicat
constringendo plicam pellis super aliam, et sic inducit rugas. Igneitas autem et aereitas quae sunt causa subtilitatis membrorum, in talibus aetatibus sunt paucae : calidum enim in ipsis est in evaporatione, et evaporans calidum secum trahit humidum : et ideo corpora virorum et praecipue senum, remanent frigida et sicca : juvenum autem corpora sicca quidem sunt in comparatione puerorum, et sunt humida in comparatione virorum et senum. Similiter autem corpora virorum calida sunt in comparatione juvenum : et senum corpora sunt simpliciter destituta humido et calido naturalibus, sed. habent humiditatem phlegmaticam exterius membris adhaerentem et remollientem ea, quae est humiditas accidentalis, frigus mortis et suffocationem caloris naturalis inducens.