De modo et numero superfluitatum in corpore animalium generatarum.
Omnibus autem his praelibatis, dicemus cum Aristotele, quod superfluitates quae generantur in corpore animalium, sunt ex superfluitate cibi quae ventris appellatur : quae sunt superfluitates siccae, quae sunt stercus, et superfluitas urinae quae purgatur per vesicam, et aliae superfluitates quae sunt sperma quod est decoctum in testiculis, et lac quod est albatum et decoctum mmamillis, in animalibus quae lac habent et mamillas. Una autem differentia est omnium superfluitatum cibi praeter sperma et lac : omnes enim aliae superfluitates sunt ex impuro quod rejicitur a natura.
Non autem hic sufficienter potest determinari de his, sed potius de materia superfluitatis melius determinatur cum decoctione ciborum : et facilior est doctrina, quod quaelibet superfluitas cum sua decoctione determinetur in uno et eodem sermone, scilicet quod superfluitas primae digestionis quae fit in ventre, sit superfluitas terrestris gravis quae descendit ab intestinis et purgatur per anum.
Et quia omne animal indiget terrestri cibo, omne animal habet hujusmodi superfluitatem.
Secunda autem est post secundam cibi digestionem quae sit in hepate : et haec est superfluitas humida, quae trahitur cum cibo : eo quod sine ea non curreret per venas cibus, neque divideretur per parvas vias hepatis, et colatur a cibo in gibbo hepatis.
Tertia autem fit in extremitatibus venarum a digestione quae ibi fit, et purgatur ita quod per venas redundat ad gibbum hepatis, et inde lavatur per emunctorias, et deducitur per renes ad vesicam, et purgatur per hypostases et encotima et nubes urinarum.
Quarta autem fit in membris : et superfluitas ejus est sperma aliquando : et aliquando impurum quod ibi est, egreditur per sudorem etsordities corporum: non enim potest bene de superfluitatibus sciri, nisi etiam sciatur de decoctionibus ciborum : cum decoctionibus ergo scitur generatio superfluitatum, et propter quam, sunt causam.
Primum autem genus superfluitatis omnia habent animalia, sicut jam diximus : sed secundum non nisi ea quae multo indigent humido, ad hoc quod cibus eorum currat per venas, sicut quadrupedia. Quae autem aut in se humida sunt sicut pisces, aut rara valde habent corpora, et ideo largas respectu suorum corporum habent vias venales, non bibunt nisi ad cibi temperamentum, et ideo non habent urinam, quia superfluum potus cum stercore emittunt, sicut aves. Tertia autem convertitur in talibus in squamas et plumas, et ideo hac non. indigent. Quarta autem quae est ad speciei congenerationem, omnia habent animalia fere.