De carne, ossibus, et spinis, et his quae sepion vocantur, et generibus malachie.
Consequenter his sic determinatis, de aliis membris consimilibus dicendum est : et primum de dispositione carnis, quae est membrum communius in animali, praecipue quod perfectum est animal. In omnibus enim animalibus aut est caro, aut est membrum conveniens carni : hoc enim aut organum, aut medium tactus. Primum est et per se corpus animalis secundum quod est animal. Hoc autem manifestum est ex diffinitione animalis : animal enim est, quod habet sensum : prius autem natura omne animal habet primum sensum, qui est actus. Instrumentum autem primi sensus qui est tactus, est hoc membrum quod est caro : caro autem nervosa est, quae est organum tactus. Istud ergo membrum in principio sui quod est cor, est quod habet sensum tactus, et est principium hujus sensus maxime caro nervosa cordis, sicut dicimus pupillam oculi esse principium visus. Non enim hic quaerimus generale organum, sed potius primum et
principium omnium habentium tactum : et hoc non est nisi caro nervosa cordis. Sicut ergo pupillam dicimus esse principium visus, eo quod prima dispositio visus est in ea : ita carnem nervosam cordis dicimus esse principium tactus, eo quod primo natura et dispositio tactus est in ea : necessarium enim est, quod sensus tactus sit in tali corpore sive instrumento corporeo plusquam alii sensus : omnia enim alia membra sensuum non sunt creata, nisi propter istud : et ideo conveniens fuit hunc sensum esse in membro, quod est principium generationis omnium aliorum membrorum : et hoc est caro cordis primum, et per consequens totius corporis homogenia carni cordis.
Adhuc autem modum dicemus etiam de ossibus, et nervis, et corio, et pilis, et unguibus, et his similibus. Ossa igitur, sicut jam ante diximus, creata fuerunt propter salutem molis corporis et cranei: natura enim ossis valde est dura. In animalibus autem quae carent ossibus, membrum est conveniens ossibus, sicut spina in piscibus, et cartilago in quibusdam animalibus intra corpus, et in quibusdam carentibus sanguine extra corpus, sicut in his quae sunt mollis testae, et cancris, et 1.arabo sive locusta maris, et in animali durae testae, sicut in ostreis, et conchis, quae halzum Arabice vocantur. In omnibus enim his animalibus pars quae habet sensum tactus, creata ex terrestri parte est intra : et alia pars testea custodiens hanc partem sensibilem, est extra. Hoc autem ideo fit, quoniam in natura horum animalium non est nisi calor modicus, eo quod sanguinem non habent : et ideo testa continet corpus animalis intrinsecum sibi, et custodit calorem illum ab occasionibus extrinsecis ne infrigidetur.
Opinati sunt tamen quidam tortucam esse non modici caloris, sed calidam valde, et similiter animal amidon vocatum : arguentes hoc ex duritie testae, quam non nisi calore magno decoctam esse dixerunt. Et haec opinio fuit Empedoclis, et non est vera : quia licet testa calido decoquatur, hoc tamen est calidum intra viscosum terrestre retentum, et a frigore aquae restrictum, et sic in partibus viscosi confortatum decoquit testam : et hoc a virtute formativa circumdatur extra, ut defendat modicum qui naturalis est calorem. Cum autem testa in his quae dicta sunt, sit extra, et molle sit intra.
Contrario modo se babent quaedam annulosi corporis exeuntia et malachie. In corporibus enim horum animalium non est os, neque ulla pars terrestris dura distincta exterius per se : quia exterius istiusmodi animalia nullam habent testam. Voco autem malachie omne animal quod est exterius mollis carnis, quae est quasi media inter carnem et nervum, sicut diximus superius, cujus exteriora sunt creata ex carne tantum. Ut autem hoc animal non sit velocis corruptionis, sicut animal quod est creatum ex carne molli, posuit natura carnem ejus solidam sicut sit substantia quae est inter carnem et nervum, ut sit membrum hoc molle quidem sicut caro, et habeat extensionem sicut nervus : quae caro non aequaliter et secundum rectas in. loco funditur lineas, sed circulariter, sicut superius explanavimus : talis enim caro magis est fortis et solida. Est autem sub hac ipsa carne in tali animali membrum conveniens spinis piscium, quod membrum in Graeco sepion vocatur, propter quod etiam sepia malachie species esse probatur. In animalibus autem ejusdem generis, sed alterius speciei quod cobim vocatur, membrum simile sibi in substantia est, quod gladius vocatur propter conformitatem quam habet ad figuram gladii. Hoc autem genus animalis quod vocatur multipes sive polipes, non habet tale membrum omnino : caput enim hujus generis animalis est parvum valde, caetera autem ejus membra sunt longa : et hanc dimensionem fecit in hoc animali natura propter rectitudinem corporis ejus, ne
facile flecteretur corpus ejus sicut flectuntur animalia carentia ossibus : et ideo natura in quibusdam animalibus fecit ossa, et in quibusdam fecit spinam.
Creatio vero animalis annulosi contraria est creationi tam hujus animalis, quam etiam animalis habentis sanguinem, sicut paulo ante diximus : eo quod in toto corpore animalis annulosi in membris similibus non est aliquid distinctum ab alio in forma, sicut in aliis est os et caro et nervus : sed totum corpus annulosi videtur unum membrum simile in forma. Totum autem corpus ejus est durum exterius : et haec natura duri membri est sicut os, quando comparatur ad carnem : et quando comparatur ad os, est sicut caro, sed est plus terrestre quam caro, et minus terrestre quam os. Hoc autem ideo factum est, ut non sit corpus de facili abscindibile.
Natura autem ossium ex compaginatione assimilatur naturae venarum in comparatione earumdem : et idem est de compaginatione nervorum. Horum autem omnium compaginatio, naturae et compaginationi similis est colorum, sicut patet in his quae de Caelo et Mundo sunt determinata : omnia enim haec continua sunt in illo modo continuitatis, quo continua dicuntur compaginata exeunti a a principio uno. Sic igitur os neque est unum solum numero per se omnino, neque sunt diversa ossa omnino, sed sunt ossa continua ad invicem hoc modo continuationis, quo ligata res ab uno exiens primo dicitur esse continua, ita quod natura utitur ipso sicut uno et continuo, et sicut duobus vel pluribus distinctis, quae per expansionem moventur, quae tamen ab uno procedit principio.
Sed in animali annulosi corporis non est una vena per se, sed omnes venae ipsius sunt partes unius communis venae. In corpore igitur hujus animalis non sunt membra distincta in forma, quorum tamen opus est ut sic conjuncta sint per colligationem : et si ita non esset corpus quemadmodum dictum est, scilicet quod esset medium inter os et carnem, non faceret aliud illud opus quod natura facit cum osse. Si enim nullo modo esset continuum., non posset expandi sive dilatari et constringi : sed potius quando una pars distenderetur, intercideret inter corpus ejus vacuitas. Si autem esset in corpore hujusmodi animalis spina, aut illud genus spinae quod sagitta vocatur, hoc est, spina quae non cohaeret spondilibus, sicut est in carne caudae quorumdam piscium. Si, inquam, horum aliquid esset in corpore annulosi, noceret, quia impediret corrugationem et prolongationem annulorum suorum.
Adhuc autem si in talibus animalibus essent venae, esset in eis sanguis vel humor qui est loco sanguinis : et ideo si in eis esset vena distincta per se separata ab aliis membris corporis in forma sanguinis qui esset in ipsa, corrumperetur : calor enim pntrefaciens prohibet ipsum ad hoc quod in esse salvaretur, quia sanguis distinctus non continuatus ad principium, putrescit procul dubio. In talibus igitur animalibus sicut et in aliis omnibus si esset vena per se distincta, putresceret sanguis vel humor qui est loco sanguinis. Principium enim venarum in habentibus venas, est cor: et in non habentibus venas, est via humoris qui est loco sanguinis : et ista via etiam ad cor continuatur vel ad id quod est loco cordis. Sicut autem principium venarum est cor, ita principium ossium est spondile dorsi per corpus descendens in animali ossa habente. Tota autem nostra compaginatio ossium est continua cum spondilibus : spondilia enim totam corporis rectitudinem custodiunt. Quia autem necessarium est quod reflectatur et incurvetur corpus animalis, ideo fuerunt spondilia ex multis colligata, et non unum os continuum.
Alia autem ossa sunt continua per colligationem cum spondilibus in omnibus animalibus quae habent pedes et manus. In extremitatibus autem ossium manuum et pedum sunt loca et formae colligationi
convenientes, ita quod unum intrat in aliud : et ideo extrema quorumdam ossium sunt continua sicut pyxis : et extrema conjunctorum sibi sunt prominentia rotunda sicut cicebra, quasi sint praeparata per artem ut intrent in alia : aliter enim membrum colligatum ex ossibus non posset extendi sive dirigi, et contrahi sive incurvari sine fractura.
Haec autem ossa sibi mutuo sic inserta sunt colligata ligamento insensibili et nervis et chordis. In quibusdam etiam ossium extremitatibus sunt ambo extrema concava ubi colligantur : et in medio est additamentum quasi simile cahab, quod est supplementum inter duo, sicut os quod vacatur sisarnium, ut extensio et constrictio ossis sit modica : quia nisi esset supplementum in medio, nimis distarent ossa quando incurvarent membrum, sicut apparet in curvatum digitorum : nec talis esset junctura sic apta omnino si per alium modum ossa essent praeparata : nec esse aptus et levis motus membrorum. Quaedam etiam ossa extremitates in quibus colligantur, habent quasi similes, ita quod una extremitas non intrat in aliam : et his natura in extremis substernit cartilaginem quasi mollitiem lanae ibi spargeret, ne ossa per collisionem afferantur, sicut patet in duobus asseid versus cubitum. Omne autem istos modos juncturarum et plures alios in. praehabitis exsecuti sumus.
Circa ossa autem est caro retenta ibi immobilis ligaminibus gracilibus, et praecipue caro musculorum, in qua sunt nervi similes pilis : propter mollitiem enim carnis fuerunt creata ossa, sicut diximus superius : quod apparet in his figulis qui figuras animalium faciunt ex lud vel ex. alia materia humida et molli. Primo enim quando fingunt figuras, sub lud fingunt aliquid durum et rigidum, quod lutum humidum sustentet et erigat, ne cada propria mollitie : et deinde super illud componunt lutum, vel aliam materiam humidam : et per omnia similiter facit natura in usu ossium : posuit enim ea sub partibus carnosis : in membris
autem motis saepius propter confricationem consternit cartilaginem : in membris autem quae non moventur, ponit ossa propter custodiam, sicut costatio continens ut custodiens pectus : haec enim costatio non fuit creata nisi ad salutem membrorum anteriorum rei convenientium. Ossa autem in eadem costatione, quae ventri vicinantur, sunt parva, ne ventris tumorem impediant : qui tumor ex duobus accidit, ex cibo videlicet in masculis et foeminis, et ex impraegnatione in foeminis solis.
Amplius autem ossa animalis quod generat sibi simile, intra et extra fere in omnibus sunt secundum unam et eamdem dispositionem in duritie et fortitudine : et ossa hujus animalis sunt majora ossibus animalis sibi simile non generantis, proportione habita ad quantitatem corporis sui. In multis enim locis sunt animalia vadle magna, sicut elephantes in India, et in aliis terris calidis et siccis, et in aquilonari et in caeteris terris cete grandia : et quando animal fuerit magni corporis, indiget magno sustentamento : et oportet istud sustentamentum esse fortius et durius propter ponderositatem animalis, praecipue quando animal fuerit valde forte et vivens ex venatione, sicut unicornis et panthera. Ossa vero masculorum sunt fortiora ossibus foeminarum, praecipue in his animalibus quae carnes comedunt, sicut ossa leonis quae valde sunt dura, ita quod quando colliduntur, ignem emittant sicut emicat ignis a lapidibus collisis. Similiter autem in corpore delphini et balenae licet sint aquatica, sunt ossa et non spinae, eo quod generant animalia sibi similia. In animalibus vero habentibus sanguinem et non generantibus animalia sibi simili a, natura mutavit creationem paulatim, sicut apparet in avibus, quoniam ossa avium debiliora sunt aliis ossibus. In piscibus autem ovantibus natura creavit spinam : et ossa etiam serpentium sunt de natura spinae piscium, nisi fuerint magni serpen- tes : valde enim magni serpentes forti
indigent sustentamento, sicut sustentamento quod est in animali generanti animal. Natura autem celeti est creata ex spinis et cartilagine : necessarium enim est, ut celeti sit humidus : et ideo oportet aliquantulum molle esse ejus sustentamentum. Pars autem terrestris quae est in isto animali, transivit in corium. In animali autem generante animal sunt multa ossa similia creationi cartilaginis in locis in quibus accidit, ut pars dura non sit omnino mollis mucilaginosa : propterea quod nisi a carne tenetur, sicut in auricula et naso in loco praeeminentiae nasi anterius. Natura autem ossis et cartilaginis est eadem, et non differt nisi secundum durum et minus durum.
Amplius autem quando abscinditur cartilago quae est in ambulante, est sine medulla : medulla enim non potest esse extra suum vas distincta per se : si enim esset distincta per se, induraretur et deficeret frigore aeris aut calore substantia cartilaginosa, aut remaneret mollis mucilaginosa. Celeti vero natura spondilium est cartilaginosa, et similiter piscium qui vocantur sturio et huso : et intra ipsa est modica medulla.
Amplius autem tactus ossium secundum sensum est sicut tactus membrorum consimilium, quae sunt ungues, et ungulae, et soleae, et corium quorumdam animalium rugosorum, et rostra avium : creatio enim omnium isdrum in corporibus avium est ad vigor an dum et adjuvandum : et omnia sunt homogenia, ita quod et totum et pars communicant id nomine : quoniam solea et pars soleae communicant in nomine soleae, et sibi est in toto et in parte cornu, et in omnibus aliis. In his enim partibus ingeniata est natura in hoc quod dedit unicuique animali ad salutem arma defensionis et impugnationis.
Ex hoc autem genere membrorum est natura dentium, qui sunt ad molendum et dividendum cibum in his quae dentes habent omnibus. In quibusdam autem ultra hoc est etiam ad vigorandum et armandum animal, sicut sunt dentes fortes luporum, et culmi porcorum et quorumdam aliorum animalium : et natura omnium horum membrorum est terrestris dura, eo quod non sunt creata nisi propter vigorem, sicut arma dantur animalibus : et propter hoc dignum est, ut ista sint in quadrupedibus generibus sibi similia animalia : horum enim natura magis est terrestris aliis praeter solum genus hominum, hoc enim minus habet terrestreitatis. Sed de his sermone sequenti prosequemur.
Haec autem membra in terrestreitate sequuntur corium, vesica, tela, pilus, et pluma : et de his in sequentibus tractabimus, quando de membris organicis et causis eorum determinabitur in animali-
bus : non enim organorum dispositiones naturales cognoscuntur, nisi ex operationibus ipsorum. Horum autem quae enumeravimus, scilicet telae, pili, plumae, et corii, et similium nomina sunt homogeniorum : quia nomina eorum communicant toti et partibus : omnia enim haec homogenia sunt principia ex quibus alia componuntur, sicut os, et caro, et alia similia.
Natura etiam spermatis et lactis est de homogeniis nomine et ratione, de quibus etiam inferius tractabimus, quando loquemur de aliis humiditatibus similibus istis : de his enim conveniens est dicere, quando loquemur de conditione naturae et generatione : quia ex uno illorum est generationis principium, et aliud est cibus animalium generatorum.