De dispositione oculi et palpebrarum et citiorum quae circumstant oculum.
De visu autem loquentes, qui. plus de ratione sensus habet aliis sensibus, sicut in libro secundo de Anima diximus : dicimus quod sicut ostendimus in oculi anatomia, visus exigit humiditatem aquosam quae receptibilis sit formarum visibilium ex perspicuitate et humiditate sua. Aer enim perspicuus et humidus incarnari et incorporari non potest in propria specie manens, sicut in aliis libris ostendimus. Hujus autem et alia causa est, quod aer non est nisi via perquam veniant formae visibiles, et non est eas tenens : tenere autem et recipere oportet oculum. Oportet igitur, quod substantia oculi sit crystallum spissa aliquantulum : virtus autem et spiritus visivus pervenit ad oculum per nervos concavos, qui Graece optici, hoc est, visivi vocantur, ne cito transeat per eos spiritus visivus . Continuantur autem cum oculo, sicut diximus in anatomia
Cum autem tres humores sint in ocu- lo, medius est crystallinus, et est depressus ad planam, superficiem tantum versus sphaeram oculi, ut recipiat formas rerum sicut facit speculum planum. Si enim esset convexum et sphaericum,reciperet res minores quam sunt in veritate. Utilitates autem et nomina et positiones trium humorum et tunicarum oculi jam determinata sunt in anatomia.
Palpebrae autem duae quidem sunt in homine, sed solum est mobilis superior : non enim necesse est inferiorem moveri, quia motu superioris omnis operatio oculi in aperiendo et claudendo completur. Aptius autem movetur superior, eo quod est propinquior nervis et musculis moventibus. Etquia oculi acies non utiliter dirigeretur inferius : quia non specularetur nisi vicina : et est melior speculator qui longe videt, ut parari possint cautelae contra nocumenta : et hoc aptius fit motu superioris palpebrae. Spinae autem palpebrarum super extremitatem cartilaginosam sunt fixae : factae enim sunt ad defensionem occasionum in oculum irruentium : et naturaliter nigrae sunt, ut lucem ad oculum venientem temperarent, et visum adjuvarent. Stant autem in loco cartilaginoso, ut rigidae et stantes remaneant : si enim caderent demissae impedirent visum, et laederent pupillam.
Amplius autem animal duri corii et squamosi vel. rugosi, non habuit palpebras : quia tale corium sine nocumento non moveretur super oculum claudendo et aperiendo ipsum propter suam duritiem : et ideo natura dedit talibus oculos duros et fortes, qui non facile laederentur ab occasione incidente. Animalia autem ovantia habent etiam hispiditatem in pelle pennosa, et ideo non habent superiorem palpebram. : quia cum pennae profuiiderentur in pelle, radix pennarum faceret interiorem superficiem asperam, et tunc motu suo destrueret oculum .
Clausura etiam oculi, in animalibus diversatur : quoniam homo claudit motu
palpebrae superioris : quadrupedia autem motu inferioris, eo quod longa habent capita, et musculi moventes aures sunt superiores, et similiter musculi moventes oculos : et ut esset distinctum opus naturae, fecit musculos claudentes oculos conjunctos ad palpebram inferiorem. Aves autem neutro modo claudunt, sed potius postumant cum quadam tela alba quae currit super oculum. Cum autem dormiunt, tunc claudunt oculos palpebra inferiori. Animalia autem quadrupedia ovantia non habent hujusmodi pellem sicut aves, per cujus motum detegant oculos : licet tamen claudant oculos, eo quod non indigent subtili humiditate et clara in oculis, qua remota contemplentur sicut aves : locus enim sui nutrimenti acquirendi est propinquus. Vicinantur autem naturis quadrupedum ovantium aves non bene volantes, sed ambulantes super terram, sicut struthio, et quaedam aliae. Pisces autem non indigent palpebris propter duritiam suae pellis, et suorum duritiem oculorum.
Capitularitcr igitur secundum Arisdtelem dicendo, animal quadrupes ovans et avis habet quidem coopertorium ad custodiam sui visus. Animal vero generans animal, habet palpebras, et similiter aves ponderosae magni corporis. Amplius autem animal quadrupes claudit oculum per inferiorem palpebram : avis autem claudit oculos per telam applicatam extremitatibus oculorum. Quia enim natura oculi sui creata est ex humiditate valde subtili, ideo indiget ista custodia : cujus causa est, ut sit visus acutior. Haec enim est causa, quare creatus est ei oculus secundum dictam dispositionem. In animalibus autem duri corii pennosi nisi tale esset, quale dictum est coopertorium oculi, plures oculo acciderent occasiones extrinsecus, et propter illas impediretur acumen visus ejus : propter acumen enim visus fuit corium, quod movetur super acumen oculorum avium, valde tenue et subtile. Igitur propter salutem oculi sunt creatae palpebrae. Omne autem quod claudit oculum, ideo claudit ipsum, ut nihil extrinsecum incidat in ipsum oculum : neque est hujusmodi clausura solum voluntaria, sed etiam naturalis. Homo autem multoties claudit oculos, eo quod est tenuis corii plus omnibus animalibus : et ideo motus palpebrae purgat oculum sine laesione : et super palpebram hominis solum corium est continens oculum sine carnositate : propter quod etiam non consolidatur etiam recrescens, sicut neque praeputium, eo quod sunt pelliculae illae sine carne : hoc autem quod sine carne est, non recrcscit, quia incrementum est ex carne sicut ex materia et vase : haec enim sola est, quae inter membra similia influit et effluit per augmentum et diminutionem, sicut in libro Peri geneseos ostendimus.
Aves autem claudentes oculos, non claudunt eos, nisi per palpebram inferiorem : et similiter per inferiorem palpebram claudit oculos suos animal quadrupes ovans propter duritiam corii caput continentis, ad quod continuatur palpebra superior, sicut diximus superius.
Adhuc autem etiam aves non volantes propter sui corporis gravitatem, habent grossum corium valde : quia multa plumositas quae est in volantibus, in talibus transit in corii grossitudinem, eo quod materia pennarum declinat et trahitur ad pellem sive corium : et ideo omne tale animal claudit oculos per palpebram inferiorem, et columbae, et multae aliae aves in hoc assimilantur huic modo animalis. Animal autem quadrupes quod est ovans, squamosi corii existens, habet corium durius quam animal quod habet palpebram, et quod de corio suo vicinatur capiti ejus, est valde durum : et ideo palpebram superiorem habere non potest, sed habet palpebram habentem carnem in parte inferiori : et propter hoc habet palpebra sua duritiem et extensionem convenientem ad claudendum oculum.
Amplius autem avis gravis corporis, claudit oculum, secundum quod narravimus supra, cum tela ad hoc convenien-
te : motus enim suae palpebrae est tardus : et clausura oculi quae tegit visum, propter acumen debet esse festina, ut cito redeat lumen oculi ad dirigendum volatum. Avis autem quando claudit oculum et tegit, claudit per telam quae conjuncta est angulo oculi ad. corium nasi Ab hoc enim principio aptius movetur ad claudendum, eo quod ibi propinquior est nervis et musculis motivis : et tela illa valde est velocis motus.
Quod autem sequitur palpebras in homine, est principium superciliorum. Non autem claudit quadrupes ovans palpebris positis sub superciliis, quoniam non indigent superciliis secundum sensum visus, eo quod sunt terrestria non habentia humidum subtile: mansio enim ipsorum est in terra.
Aves autem acumine visus indigent necessario, quoniam cibum contemplari habent a remotis et a locis altissimis : haec enim est causa, quod animal cunvorum unguium, est acutioris visus : quia videlicet suum cibum videre habet a locis remotis : propter hoc enim ut cibum a longe contempletur, elevat se hoc genus avis in aere altius quam alia avis. Aves autem quae a terra non elevantur, et parvum habent volatum, sicut gallina, et sibi similia, non adeo indigent acuto visu, eo quod vescuntur fere omni genere cibi, qui de propinquo invenitur.
Amplius autem pisces et animalia duri corii, adhuc annulosa quaedam magnam habent ab aliis in oculis differentiam, et ab invicem : haec enim fere omnia duros habent oculos, et carent palpebris : hoc enim quod de numero istorum est duri corii, non habet palpebras omnino : opus enim palpebrae debet esse festinum : festine autem moveri non potest durum corium, sicut superius diximus. Loco igitur hujus custodiae et palpebrae creati sunt eis oculi duri : et propter duritiam illam vident debiliter : propterea enim ad hunc defectum redimendum fecit eis natura oculos mobiles valde : tales enim oculos praecipue habent animalia duri co- rii, sicut oculi quorumdam quadrupedum duri corii existentium, ut visus eorum ex. hoc acumen recipiat, quando oculi cito revocantur et diriguntur ad lucem, et directe ipsam sibi incidentem ex aere recipiunt. Pisces vero sunt humidorum oculorum, eo quod indigent multo visu, quia sunt animalia multi motus, ea autem animalia quae sunt in aqua manentia, non habent prohibens visum et cooperiens, sicut ea quae stant in aere : in aere enim manentia quasi infinita habent incidentia visum et prohibentia ipsum. Haec igitur est causa, quare oculi piscium non habent palpebras sicut animalia manentia in aere : natura enim nihil facit otiose. Amplius autem praeter omnes inductas causas, propter grossitudinem aquae fiunt oculi piscium duri : ipsa enim aquae frigiditas indurat oculos et congelat : et propter hoc quod sunt in aqua, habent etiam oculos magnos valde, et multi humoris.
Amplius autem omnia animalia pilosa habent palpebras, quibus oculos cooperiunt. Aves autem universaliter et omnia animalia squamosi corporis, non habent palpebras quibus operiant oculos, propterea quia non habent pilos. In sequentibus autem struthionis dipositionem dicemus et causam dispositionis oculorum ejus : quoniam quida, dicunt ipsum palpebras habere. Quaedam autem animalia habentia pilos in palpebris, non habent pilos, nisi in superiori palpebra tantum. Homo autem habet pilos in utraque palpebra : et hoc ut melius cusddiantur oculi ejus. Animali enim nobiliori natura majora praeparat juvamenta et custodias : id enim quod utilius est in natura, est naturalius et naturae possibilius. Et haec est causa, quod nullum quadrupedum habet pilos in palpebra inferiori, sed sub ista palpebra crescunt pili spinales sicut palpebra in quibusdam animalibus, sicut in catto, cane, et leone circa os et nasum.
Adhuc autem nulli omnino singulares pili propter communem pilositatem cre-
sciuit in aliis animalibus ab homine, in pectine inguinis aut subascellaribus sicut in homine : sed loco istorum pillorum est totum dorsum animalium quadrupedum pilosum, sicut apparet in genere canum et illusionum sive cattorum.
Amplius autem quaedam istorum animalium quae pilositatem corporum habent, loco pilorum inguinum quaedam habent crinem, sicut equus, qui habet crinem, qui est plani crinis, licet jubas habeat super collum. Quaedam autem per totum collum habent comas, sicut leo masculus.
Adhuc autem in quibusdam natura loco pilositatis inguinum ordinavit caudas longas et pilosas, sicut in equis. Eorum autem quae habent caudas parvas, fecit pilos caudarum parvos, et mensuratur hoc secundum naturam cujuslibet animalis. Animal enim pilosum multum sicut lupus et vulpes, habet caudam non adeo longorum pilorum, sicut equus et asinus et vacca.
Proprium autem hominis est habere multos et valde longos pilos in capite : et nullum animal habet tam longos in capite pilos sicut homo. Hoc autem accidit ex hoc, quod humidius habet cerebrum aliis animalibus : et propter multas suturas quae sunt in testa capitis ejus, per quas egrediuntur fumi qui convertuntur in capillos : ubi enim est humiditas vaporans et calor elevans vaporem illum, necessarium est multos esse capillos, ut cooperiant cerebrum et custodiant cerebrum tam a forti calore quam a forti frigore. Custodia autem permaxima indiget: eo quod cerebrum hominis est multum homidum, et de facili infrigidatur et ebullit. Animalia autem et membra contrariae complexionis non adeo de facili recipiunt occasionem aegritudinum ab extrinseco : et ideo non tanta indigent custodia.
Hic autem de pilositate capitis ex intentione non diximus, sed incidenter in quantum conveniunt cum pilis palpebrarum. Supercilia autem sicut et palpebrae creata sunt ad visus adjutorium : prohi- bent enim supercilia angulo super quem sunt, et prominentia descendit humiditatis a capite in oculos per frontem, sicut et palpebrae factae sunt ut defendant oculos ab incidentibus in eos ab extrinseco, sicut sepes quae prohibet introitum in hortum. Et supercilia sunt posita super ossa angularia frontis et foraminum oculorum. Et ibi sunt pori quidam per os ipsum. Et praeterea in angulo stat humor descendens a capite : et ideo prolongantur et augmentantur frequenter pili ciborum in senectute, quia senectus abundat humore phlegmatico anterius in capite. Augentur etiam in his qui multi sunt studii et multarum meditaionum : eo quod spiritus animalis et attentio ad interiora trahit humorem, et in tantum excrescunt aliquando,quod frequenti indigent praecisione. Crescunt autem super finem venarum frontis : et ibi est complementum corii frontis : in eodem enim loco est complementum frontis et venarum frontis.
Haec est igitur necessitas creationis ciborum : non enim oportet deficere aliquam convenientem operationem naturae, quae utilis est operationi et defensioni membrorum nobilium. Fuit igitur generaliter loquendo necessitas incrementi pilorum in homine in locis quae praedicta sunt.