De canna et aesophago, et de causis eorum naturalibus.
Jam ergo determinata sunt a nobis membra capitis, et distincta sunt secundum formas proprias unicuique eorum, et redditae sunt causae singulorum secundum modum qui praedictus est, qui sufficit praesenti speculationi, quando ea quae hic dicta sunt, conjunguntur cum His quae dicta sunt in anatomia.
Membrum autem quod est proximum sui capite et continuat caput cum corpore, in communi vocatur collum, ex re nomen habens, quia colla idem est quod continuatio : ipsum enim est membrum caput cum corpore continuans, sicut diximus : quia cum haec continuatio magis perficitur posterius per spondiles et ner-
vos colli qui cervices vocantur, ideo etiam proprie posterior pars collum vocatur. Anterior vero quae potius est via aeris qui inspirat, et cibi qui intrat per os, magis proprie guttur nomen habet. Collum autem, sicut jam ante diximus, non in omnibus est animalibus, sed in quibusdam sanguinem habentibus, quorum caput necessarium est habere motus proprios praeter communes corporis motus : et ideo quadrupedia non ovantia et volatilia sola collum inveniuntur habere. In collo autem anterius in ea parte quae gutturis habet nomen, sunt partes componentes guttur, trachea arteria quae etiam canna vocatur, et membrum quod dicitur meri Arabice, et Graece otiosos : sed quia trachea est anterior in gutture, ideo prius de ipsa est loquendum.
Est igitur creatio tracheae propter anhelitum, sicut creatio aesophagi est propter cibum : his enim duobus indiget animal sanguinem habens, aere videlicet ab exterius intrante ad refrigerium, et cibo per os per aesophagum intrante in stomachum ad nutrimentum : et ideo vias istorum usque ad os continuari oportebat. Per tracheam igitur est introitus et exitus aeris ad refrigerium in respiratione. Sunt autem non omnia animalia pulmonem habentia : et haec etiam guttur habent sicut pisces.
(Esophagus autem est membrum, per quod cibus intrat in ventrem : propter quod manifestum est, quod si quod animalium collum et pulmonem et guttur non habet, non indiget aesophago : quia in talibus ordinatione membrorum potest esse situs stomachi sive ventris continue post situm capitis : et non eodem etiam modo situs pulmonis continuatur aliquando post situm capitis sine via media, quia tunc frigidus aer in pulmonem veniens indigestus, corrumperet pulmonem : propter quod oportet esse inter ea membrum medium, quod sit sicut fistula vel canna, in quo primum aer temperetur, et postea per ipsum dividatur aer in concavitates pulmonis, et in venas arteriales quae perveniunt ad ipsum. Pulmo enim divisus est in duas partes, quando compositio pulmonis est completa et perfecta, ut perfectus sit introitus aeris ad ipsum, et exitus ejus. Et quia instrumentum sive organum anhelitus propter praedictam causam longum est, ideo accidit etiam necessario, quod ipse aesophagus sit longus : quoniam nutritiva sunt sub diaphragmate, et spiritualia super ipsum : et aesophagus est continuatio et via stomachi cum ore per guttur et pectus pertingens ad ventrem. Est autem substantiae carnosae et nervosae, habens extensionem ut dilatari possit in ingressu cibi.
Trachea vero sive canna, est vena arterialis aspera composita ex circulis cartilagihosis : quae tamen superius, ubi tangit aesophagum, portiones sunt circulorum, ne dilatationes aesophagi impediant, et ne inducant strangulationem in gluttiendo cibum. Ex duris autem componitur, ut sit semper patula ad ingressum aeris : et etiam quia non est tantum propter anhelitum, sed etiam propter vocem quae fieri non potest, nisi percusso aere ad solidum planum : vox enim fit a duro et leni sive plano percusso.
Haec autem vena arterialis quae canna vocatur, in gutture disposita est ante aesophagum, ut prohibeatur a cibi receptione quae debetur aesophago. Cibus enim posterius in aesophagum derivatur : et si aliquid de cibo ceciderit in venam magnam artcrialem, quae canna vocatur, erit causa strangulalionis, et infirmitatis, et tussis, et forte mortis quando intrat in pulmonem et putrescit, aut forte per anhelitum cor exstinguit.
Ridiculum autem est dicere cannam esse viam aquae et humiditatis potatae : pulmo enim inferius integer est et clausus, et nulla via ex canna procedit ad ventrem, cum tamen humiditatem potatam in ventrem et in vesicam recipi videamus.
Via autem quae est aesophagus, procedens ex ore ad ventrem, manifesta est vi-
sui : quia superfluitas cibi et potus ad visum manifestatur exire de ventre. Similiter autem quando vomitus accidit, satis manifestatur humor potatus a ventre exire, et non ex pulmone.
Adhuc autem manifestum est unicuique, quod humiditas potata in primis non recipitur in vesica, sed potius primo recipitur in stomacho et in ventre, ut per ipsam currat, et flexibilis fiat cibus : et deinde vadit a ventre in vesicam, et per hoc patet quod non per cannam, sed per meri venit in ventrem.
Adhuc autem ex faece nigri vini spissi potati coloratur ventris stercorosa superfluitas, per quod manifestum est quod vinum potatum ventrem ingreditur, et non in pulmonem.
Adhuc autem vulnerati in ventre et stomacho ejiciunt humorem potatum ex stomacho.
Ex omnibus igitur his patet, quod potus venit per viam stomachi, quae est cesophagus, et non per viam pulmonis, quae est trachea arteria. Est autem hoc ipsum reprehensibile, quod loquimur contradicendo per rationem sermones stultorum, qui ex ratione non confirmant ea quae dicunt.
Redeamus igitur dicentes, quod vena magna arterialis, eo quod in principio gutturis est super quam ex ore continue transit nutrimentum ad aesophagum, magno est exposita nocumento de casu cibi in eam : et ideo sagax natura ingeniata est et aptavit super orificium ejus coopertorium : et hoc est membrum quoddam super radicem linguae existens in gutturis superiori parte, et vocatur epiglottis : et hoc membrum non est in omnibus animalibus generantibus animalia, sed tantum in animali habente pulmonem, quod non squamosae pellis existit: et hoc etiam membrum non est in volantibus alas pennosas habentibus. Talia igitur animalia quamvis cannas habeant, non habent tamen epiglottidem. Sed in his animalibus orificium ipsum cannae aperitur et clauditur secundum indigen- tiam anhelitus, sicut in aliis aperitur et clauditur per epiglottidem quae est super radicem linguae, ne cibus cadat in cannam. Quod si per negligentiam animal anhelaverit comedendo vel potando, et ceciderit aliquid de cibo vel potu in cannam, accidet gravis tussis et transgulatio forte necans animal. Sicut igitur diximus superius, optime ingeniata est natura, quando sic creavit linguam, super quam decurrit cibus ad aesophagum, quod in radice ejus superius creavit membrum claudens cannam, donec cibus pertranseat. Motus autem linguae est sicut manus molendinarii ad masticandum et molendum cibum in ore. Et quod remanet inter dentes ut conteratur, facit lingua motu suo : et quando descendit directe, vadit ultra cannam, nec umquam errat ab hoc itinere : et ideo oportet cannam clausuram habere. Animalia autem de quibus jam ante mentionem fecimus, carent hoc membro quod est epiglottis super radicem linguae creato : et hoc contingit propter suae carnis siccitatem, et duritiem suae cutis : hoc enim membrum etiamsi haberetur a talibus animalibus, non facile moveretur, nec velociter clauderet et aperiret cannam, eo quod substantia ejus est ex carne sicca et cute dura, quae motum hujus membri multum impediret : citius enim in talibus et aperitur et clauditur ipsum cannae orificium sine hoc membro, quam cum ipso, quando indiget anhelitu : si enim esset super linguam, esset ex carne dura et membranis siccis, eo quod lingua talium valde est dura, et ipsa sua duritie comprimit cannam in talibus et claudit eam : et ideo epiglotlide non indigent.
Ista igitur est cannae dispositio in animalibus collum habentibus : et jam dicta est causa quare quaedam animalia habent cannam et epiglottidem, et quaedam non habent : bene enim et salubriter ad vitam ingeniata est natura, quod praeservavit cannam ab occasionibus infirmitat um.
Causa vero propter quam posita est in
anteriori gutturis est, quia cor positum est in anteriori pectoris in medio : ita tamen quod aliquantulum vergit ad sinistrum. Est autem cor principium vitae, et principium omnis motus et omnis sensus in eo. Sensus autem et motus omnis principiantur ab anterori parte corporis ubi est cor : propter cor enim distinguitur medium quod est principium vitae sensus et motus, et ultimum ad quod vehi potest virtus cordis.
Cum autem pulmo sit flabellum cordis oportet etiam pulmonem esse in anteriori parte, ubi et ipsum cor existit. Anhelitus autem est per pulmonem propter principium caloris quod est in corde : cor enim per calorem suum principium est vitae et motus et sensus et nutrimenti. Ad hunc ergo calorem temperandum e nutriendum anhelitus aeris prius vadit ad anterius pectoris et cordis. Et quia via aeris est canna, necessario movetur canna et epiglottis in ingressu et egressu aeris. Oportuit ergo necessario cannam et epiglottidem esse dispositam coram aesophago, ut directe hoc de aere quod intrat per cannam, pertingeret ad pulmonem et ad cor, sicut diximus. Quod autem intrat aesophagum, vadit ad ventrem : quod quidem est membrum nobilius et melius in animali, in quo non est aliud membrum nobilius prohibens ipsum, ut sit in parte superiori : et tunc ipsum est superius sine canna. Cum autem canna est cum ipso, illa tamquam nobilior est coram ipso in parte superiori : hoc enim quia nobilius est dignius est et melius, ut sit in parte superiori, non inferiori, et in anteriori, non in posteriori: et in dextra dignius est quam in sinistra.