S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .
CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.
CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.
CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.
CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.
CAPUT V. Neminem peccare sine causa.
CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.
CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.
CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.
CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.
CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.
CAPUT II. Amavit spectacula tragica.
CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.
CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.
CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.
CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.
CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.
CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.
CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.
CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.
CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.
CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.
CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.
CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.
CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.
CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.
CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.
CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.
CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.
CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.
CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.
CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.
CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.
CAPUT XIII. Amor unde proveniat.
CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.
CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.
CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.
CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.
CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.
CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.
CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.
CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.
CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.
CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.
CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.
CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.
CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.
CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.
CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.
CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.
CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.
CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.
CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.
CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.
CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.
CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.
CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.
CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.
CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.
CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.
CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.
CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.
CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.
CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.
CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.
CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.
CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.
CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.
CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.
CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.
CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.
CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.
CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.
CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.
CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.
CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.
CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.
CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.
CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.
CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.
CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.
CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.
CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.
CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.
CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.
CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.
CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.
CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.
CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.
CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.
CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.
CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.
CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.
CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.
CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.
CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.
CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.
CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.
CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.
CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.
CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.
CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.
CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.
CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.
CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.
CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.
CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.
CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.
CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.
CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.
CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.
CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.
CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.
CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.
CAPUT V. Homo sese totum non novit.
CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.
CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.
CAPUT IX. Memoria disciplinarum.
CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.
CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.
CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.
CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.
CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.
CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.
CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.
CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.
CAPUT XIX. Quid sit reminisci.
CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.
CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.
CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.
CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.
CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.
CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.
CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.
CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.
CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.
CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.
CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.
CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.
CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.
CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.
CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.
CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.
CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.
CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.
CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.
CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.
CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.
CAPUT XLIII. Christus verus mediator.
CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.
CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.
CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.
CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.
CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.
CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.
CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.
CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.
CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.
CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.
CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.
CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.
CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.
CAPUT XV. Mensura temporis in quo.
CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.
CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.
CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.
CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.
CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.
CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.
CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.
CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.
CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.
CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.
CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.
CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.
CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.
CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.
CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.
CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.
CAPUT II. De duplici coelo et terra.
CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.
CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.
CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.
CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.
CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.
CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.
CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.
CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.
CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.
CAPUT XIV. Scripturae profunditas.
CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.
CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.
CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.
CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.
CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.
CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.
CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.
CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.
CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.
CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.
CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.
CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.
CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.
CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.
CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.
CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.
CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.
CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.
CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.
CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.
CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.
CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.
CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.
CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.
CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.
CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.
CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.
CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.
CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.
CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.
CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.
CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.
CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.
CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.
CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.
CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.
CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.
CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.
CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.
CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.
CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.
CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.
CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.
CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.
CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.
CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.
CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.
CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.
Chapter XXII.—He Discusses Whether Matter Was from Eternity, or Was Made by God.1020 See xi. sec. 7, and note, above; and xii. sec. 33, and note, below. See also the subtle reasoning of Dean Mansel (Bampton Lectures, lect. ii.), on the inconsequence of receiving the idea of the creation out of nothing on other than Christian principles. And compare Coleridge, The Friend, iii. 213.
31. For, should any one endeavour to contend against these last two opinions, thus,—“If you will not admit that this formlessness of matter appears to be called by the name of heaven and earth, then there was something which God had not made out of which He could make heaven and earth; for Scripture hath not told us that God made this matter, unless we understand it to be implied in the term of heaven and earth, or of earth only, when it is said, ‘In the beginning God created heaven and earth,’ as that which follows, but the earth was invisible and formless, although it was pleasing to him so to call the formless matter, we may not yet understand any but that which God made in that text which hath been already written, ‘God made heaven and earth.’” The maintainers of either one or the other of these two opinions which we have put last will, when they have heard these things, answer and say, “We deny not indeed that this formless matter was created by God, the God of whom are all things, very good; for, as we say that that is a greater good which is created and formed, so we acknowledge that that is a minor good which is capable of creation and form, but yet good. But yet the Scripture hath not declared that God made this formlessness, any more than it hath declared many other things; as the ‘Cherubim,’ and ‘Seraphim,’1021 Isa. vi. 2, and xxxvii. 16. and those of which the apostle distinctly speaks, ‘Thrones,’ ‘Dominions,’ ‘Principalities,’ ‘Powers,’1022 Col. i. 16. all of which it is manifest God made. Or if in that which is said, ‘He made heaven and earth,’ all things are comprehended, what do we say of the waters upon which the Spirit of God moved? For if they are understood as incorporated in the word earth, how then can formless matter be meant in the term earth when we see the waters so beautiful? Or if it be so meant, why then is it written that out of the same formlessness the firmament was made and called heaven, and yet it is not written that the waters were made? For those waters, which we perceive flowing in so beautiful a manner, remain not formless and invisible. But if, then, they received that beauty when God said, Let the water which is under the firmament be gathered together,1023 Gen. i. 9. so that the gathering be the very formation, what will be answered concerning the waters which are above the firmament, because if formless they would not have deserved to receive a seat so honourable, nor is it written by what word they were formed? If, then, Genesis is silent as to anything that God has made, which, however, neither sound faith nor unerring understanding doubteth that God hath made,1024 See p. 165, note 4, above. let not any sober teaching dare to say that these waters were co-eternal with God because we find them mentioned in the book of Genesis; but when they were created, we find not. Why—truth instructing us—may we not understand that that formless matter, which the Scripture calls the earth invisible and without form, and the darksome deep,1025 See p. 176, note 5, above. have been made by God out of nothing, and therefore that they are not co-eternal with Him, although that narrative hath failed to tell when they were made?”
CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.
31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit: Si non vultis hanc informitatem materiae coeli et terrae nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde coelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus 0838 eam coeli et terrae, aut solius terrae vocabulo significatam cum diceretur, In principio fecit Deus coelum et terram; ut id quod sequitur, Terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod praescriptum est, fecit Deus coelum et terram. Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum haec audierint, et dicent: Informem quidem istam materiam non negamus a Deo factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim (Isai. VI, 2; et XXXVII, 16), et quae Apostolus distincte ait, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates (Coloss. I, 16), quae tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si in eo quod dictum est, fecit coelum et terram, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, Congregetur aqua quae est sub firmamento (Gen. I, 9), ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quae super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatae sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audivimus , ubi autem factae sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura haec terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus a Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?