Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput Tertium.
1891B 1. (Vers. 1.) In cubili meo, in nocte quaesivi quem dilexit anima mea: quaesivi eum et non inveni. Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis, quem dilexit anima mea. Acceperat jam haec anima bona pignora charitatis, sed quia semper solliciti esse debemus, semper intenti, et quia Verbum Dei sicut capreola exsilit, aut sicut hinnulus cervorum; semper vigilet anima, et praetendat eum quem quaerit, et quem tenere desiderat. Ideo quasi sublapsum sibi deplorans, In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea. Qui bene quaerit, in cubili quaerat, in noctibus quaerat: nec dies feriatus, neque noctes sint: nullum tempus vacet a pietatis officio; etsi non invenerit primo, perseveret in requirendo. Ideoque dicit:
1891C 2. (Vers. 2.) Exsurgam itaque, et quaeram in civitate, in foro, in plateis. Et fortasse ideo non invenit adhuc, quia in foro quaesivit, ubi lites sunt: in plateis, ubi nundinae rerum 1573 venalium; non enim Christus pecunia comparatur. Nullum tempus praedicandi vacuum sinat sancta devotio praeterire. Si studentes doctrinis saecularibus perparum somno indulgent; quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est? David per singulas nocctes lectum suum lacrymis diluebat, surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam? Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur habere secretum. 1891D Tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quod Deus omnia intuetur abscondita. Ne dixeris ergo circumfusus tenebris, quis me videt? Et quem vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psalm. XXXIII, 17) . Denique si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris? Nescis illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam mentis vigor sopore laxatur, somno resolvitur. Tunc 1892A irrepit impuri libido concubitus, tunc perturbatur cor squalore immunditiae, non videtur castitas, puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur.
3. Nox erat, quando Judas prodidit, quando Petrus negavit. Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria: illa de castitate praecepta non absint, ut his occupata mens, flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem. Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) . Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas noctes lectum suum? Nescit flere, qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae. At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et 1892B dolens lapsus superioris offensam, quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum. Non dormiamus igitur totis noctibus, sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus. Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus Christum: In cubili, inquit, meo in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea.
4. Accipe secundum litteram, quia quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit in noctibus; quia Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12) , ut quaerere eum sollicitius disceremus. Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis, Evangelistae Paulusque posuerunt, unde scriptum 1892C est: Quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3) . Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et doloribus duris. Nox est omnibus, quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox quando nemo potest operari. Cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum (Joan. IX, 4) . Non ergo operemur in tenebris; si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine.
5. Dies est quibus adest Christus, nox est quibus se denegat. Non magnum tibi si tunc Domino gratias agas, quando in prosperis et secundis es: sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. Amisisti filium? In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione, memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus, 1892D ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus es in exsilium? Memento Domini Dei tui, ne patriae interdictae charitatem Deo praeferas. Alicujus divitis oppressus potentia, amisisti proprias facultates, indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne nox te egestatis abducat a devotionis affectu. Hoc est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras, quando magis exaudiaris a Domino, et possis dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus (Psal. CXVII, 5) .
6. Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, 1893A sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit. 1574 Sed postea quam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne in illam civitatem in qua Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18) : Ite in civitatem ad quemdam) postea quam in foro, ut dixi, quaesivit, ubi oleum venditur, quod exspectantes Sponsum emere consuerunt; ubi jus, ubi leges. Si enim lex spiritualis, et forum utique spirituale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam? In foro, et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium 1893B convenirent, colligebantur: qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt. Postea quam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem, et tunc demum potuit invenire quod quaereret; fortasse quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam. Denique posterius ait:
7. (Vers. 3.) Invenerunt me qui circumeunt civitatem, tulerunt mihi pallium. Habuit ergo certamen: sed qua ratione hic ei non tulerint pallium, haereo reperire; nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: Num quem dilexit anima mea, vidistis? Quae Christum loquebatur, nex exuta est pallio, et quem quaerebat, invenit. Disce quemadmodum quaeratur Christus: ab his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter 1893C retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum nec dimittam, cum fide invenit, meditatione constrinxit.
8. Si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. Qui vero angelos transivit. Verbum invenit; ideoque non multum intervalli fuit, cum transivit ab his, et invenit Jesum. Quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu offensae fidei, Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians se veterem hominem ut novum induat, quem non operiunt peccata, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum ventura deposuit? et non exutus est pallio, postea quam coepit esse perfectior.
9. Simus ergo memores justificationum coelestium; ut dum eas secreta mentis voce cantamus, memores 1893D simus in nocte nominis Domini, et dicamus ut scriptum est: Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi (Psal. CXVIII, 56) ; hoc est, haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus, ne oblivia mihi tuae venerationis irreperent: sed quotidiana meditatione membra castigans, et intentionem mentis exercens; ut assiduitate fiat nobis cursus iste solemnis, ut Dominum Jesum etiam in noctibus toto veneremur affectu.
10. In cubiculo meo, in noctibus quaesivi quem 1894A dilexit anima mea. Possumus et sic intelligere. In cubili quaerit Christum, qui quaerit eum cum tranquillitate, cum pace. In noctibus quaerit, quoniam per parabolas loquebatur; Posuit enim tenebras latibulum suum, et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVII, 12) . Deinde, quoniam quae dicimus in corde nostro, ea nos compungere debent in cubilibus.
11. Sed tamen nec sic invenit, et ideo dicit: Exsurgam, id est, erigam et attollam intentionem meam, ut quaeram impigre, quaeram sollicite: introibo in civitatem. Est et anima quae dicit: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) . Est civitas munita per Christum, est civitas illa Hierusalem in coelo, in qua abundant divinae legis interpretes et disciplinarum periti, per quos Verbum Dei quaeritur. 1894B Quaeram, inquit, in foro illius civitatis, in illo foro ubi tractant jura consulti, ubi oleum venditur, quod Evangelicae virgines emunt, ut semper faces suae luceant, nec eas fumus iniquitatis exstinguat. Quaeram, inquit, in plateis in quibus superfluunt aquae de illis fontibus prorumpentes, de quibus Salomon dicit esse potandum.
12. Invenerunt me, inquit, custodes qui circumeunt civitatem. Dum quaerit igitur Christum; invenit custodes qui in ministerio sunt; ab his requirit: Num quem diligit anima mea vidistis? Sed anima quae Deum quaerit, etiam custodes transit. Sunt enim mysteria quae etiam angeli concupiscunt videre, unde Petrus ait: Nuntiata sunt, inquit, vobis per eos quibus evangelizaverunt, Spiritu 1575 sancto misso de coelo, 1894C in quem concupiscunt angeli prospicere (I Pet. I, 12) .
13. (Vers. 4.) Quam modicum cum transivi ab eis, inveni eum, tenui eum, et non dimisi eum. Ergo qui transierit custodes, Verbum invenit. Transivit Joannes, qui Verbum apud Patrem invenit. Multi quoque alii sunt qui in otio quaerunt Christum, et non inveniunt: et quaerunt eum in persecutionibus, et inveniunt. Et ideo quasi post tentationes, quia in periculis fidelium suorum adest: Quam modicum, inquit, cum transivi ab eis, inveni eum, et tenui eum, et non dimisi eum. Omnis enim qui quaerit, invenit; et qui invenerit, adhaerere debet, ne possit amittere.
14. Et quoniam per Evangelium in terris videmus coelestia mysteria figurata, veniamus ad Magdalenam, 1894D veniamus ad alteram Mariam. Consideremus quemadmodum Christum in cubili corporis sui, in quo defunctus jacebat, in noctibus quaesiverint, quando dixit illis angelus: Jesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit enim: quid igitur quaeritis viventem cum mortuis (Matth. XXVIII, 5 et seq.) ? Quid quaeritis in sepulcro eum, qui jam in coelo sit? Quid quaeritis in vinculis sepulturae, universorum vincula solventem? Non sepulcrum huic sedes, sed coelum est; ideo dixit una ex his: Quaesivi eum, et non inveni (Cant. III, 1) . Tamen dum vadunt apostolis renuntiare, misertus quaerentes, occurrit eis Jesus dicens: 1895A Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
15. Tenetur ergo Jesus, et delectatur sic teneri, quia fide tenetur. Denique delectavit eum et illa mulier, quae tetigit eum, et curata est a sanguinis fluxu, de qua dixit: Tetigit me aliquis; nam sentio virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) . Tange ergo, et fide tene eum, et constringe fideliter pedes ejus; ut virtus de eo exeat, ut sanet animam tuam. Et si dicat: Noli me tangere; tu tene. Nondum enim ascendi ad Patrem meum, dixit (Joan. XX, 17) . Semel dixit: Noli me tangere, quando resurrexit: aut forte illi dixit, quae putabat furto esse sublatum, et non virtute propria resuscitatum. Denique in alio libro habes, quia tenentibus pedes et adorantibus dixit: Nolite 1895B timere (Matth. XXVIII, 10) .
16. Tene ergo et tu, anima, sicut tenebat et Maria, et dic: Tenui eum, et non dimittam: cui dicebant ambae, tenemus te. Vade ad patrem, sed non derelinquas me, ne iterum labar; et cum Maria non errante, sed arborem vitae tenente, tecum rape tuis pedibus inhaerentem. Tecum ascendam, noli me dimittere, ne iterum serpens venena sua fundat, ne iterum queat femineum mordere vestigium, ut supplantet Adam. Dicat ergo anima tua: Teneo te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. III, 4) ; ut cognoscam mysteria tua, ut hauriam sacramenta tua.
17. Tenui eum, nec relinquam eum, donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum ejus 1895C quae me concepit. Quae est domus matris meae et cubiculum ejus, nisi internum tuae secretumque naturae? Hanc domum serva, hujus domus mundato penetralia, ut cum immaculata domus fuerit, nec ullius adulterinae conscientiae sordibus inquinata, spiritalis domus in sacerdotium sanctum lapide angulari coagmentata consurgat, et Spiritus sanctus habitet in ea. Quae sic Christum requirit, quae sic Christum obsecrat, non relinquitur ab eo: immo etiam frequenter revisitur.
18. Vel domus matris, fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria, in quibus divinae gratiae mella redolent. An non omni melle dulcior peccatorum remissio? Nonne omni floregratior resurrectio mortuorum? Suscipe igitur Evam, non 1895D jam ficulneae foliis coopertam, sed sancto amictam Spiritu, et nova gratia gloriosam; quia jam non tamquam nudata absconditur, sed tamquam circumdata vestimenti splendore fulgentis occurrit, quia vestit eam gratia: sed nec Adam primo nudus erat, quando eum innocentia vestiebat. Videntes itaque eam filiae Hierusalem Christo inhaerentem, et adhuc ascendentem cum eo (dignatur enim quaerentibus frequenter occurrere, et condescendere, ut eos elevet) dicunt:
19. (Vers. 6.) Quae est haec quae ascendit a deserto? 1896A Sis sicut illa anima, quae Christi in se charitatem excitat, quam mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine offensione 1576 ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum laetitia et jucunditate, sicut vitis propago, et sicut fumus se ad superna subrigat, fragrans odorem resurrectionis piae, et suavitatem fidei, sicut habes scriptum: Quae est haec quae ascendit a deserto, sicut vitis propago, fumo incensi odorificata, myrrha et thure ab omnibus pulveribus unguenti. Pulchre subtilitatem ejus expressit, pulveris comparatione, et unguenti commemoratione; quia in Exodo subtile legimus, et ex multis compositum thymiama, illud esse incensum propheticum, quod est sanctorum oratio, ut dirigatur in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in 1896B conspectu tuo (Psalm. CXL, 2) .
20. Quae est ista quae ascendit a deserto? Desertus hic terrae locus et incultus videtur, sentibus et spinis nostrorum obsitus delictorum. Mirantur videlicet quomodo anima quae ante in inferno relinquebatur, inhaereat Dei Verbo, et ascenderit sicut vitis propago, in superiora subrigens se, velut fumus natus ex igne, atque alta petens, tum praeterea bonis odoribus fragret. Odor autem ille orationis piae redolet suavitatem, quae dirigitur sicut incensum in conspectu Domini (Psal. CXL, 2) . Et in Apocalypsi legimus, quod Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum (Apoc. VIII, 4) . quae incensa referuntur per angelorum suorum orationes, scilicet super altare illud aureum quod est ante sedem Dei. Et tamquam suave 1896C piae precationis fragrat unguentum; quia de aeternorum et invisibilium, non de corporalium petitione compositum est: praecipue tamen myrrham redolet et thus, eo quod peccato mortuus sit, et Deo vivat. Unde et in posterioribus: Ibo, inquit, mihi ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Sequitur:
21. (Vers. 7.) En sexaginta potentes in circuitu propaginis ejus, strictis armati ensibus, et eruditi praeliaribus disciplinis. Qui sunt isti fortes et eruditi praeliaribus disciplinis, adverte. Fortis et ecclesiastici est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus profuturis; ne forte dicat postea: Ideo in ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi explorentur 1896D adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt. In his ergo duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitatus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est, videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt: atque id quod honestum est, solum bonum judicet. Deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.
1897A 22. Neque vero id quisquam facile facit: quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae, opes aliaque omnia, quae plerisque videntur magna et praecelsa? Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo: quae Dominus dedit, Dominus et abstulit (Job. I, 21) ; et utique et filios amiserat et facultates: servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit, qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Ibid.) . Et infra, Sicut una insipientium mulierum locuta es: si bona 1897B suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Ibid., 2) ?
23. Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat; sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat, et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat, pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet; nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos 1897C stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum 1577 spoliis occupantur, hostem in se revocarunt, qui fugerat.
24. Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena. Iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollit consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius appetita, semper autem usurpata. Emolliri enim adulatione non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur. Horum fortium castra Jacob videns in spiritu, Castra, inquit, Dei sunt haec (Gen. XXXII, 2) .
1897D 25. Quid autem sunt sexaginta? Scimus hebdomadam veteris, ogdoaden autem novi esse Testamenti, scilicet quando Christus resurrexit, et dies omnibus novae salutis illuxit: quo die se fulgor plenae atque perfectae circumcisionis humanis pectoribus infudit. Septem autem et octo, quindecim faciunt. Isti ergo sunt septem et octo, id est, quindecim, quibus conduxit Osee meretricem, quam conducendam Dominus ei praeceperat. Hebdomada itaque et octava significant duorum Testamentorum consummationem, 1898A et fidei plenitudinem: quindenarius vero numerus quater ductus, qui sunt sexaginta, Evangelii perfectionem.
26. Quae est autem propago in cujus circuitu potentes isti sunt? Nephthalim, inquit, vitis remissa, porrigens in germine decorem. Sarmentum vitis aliud amputatur quod videtur inutile, ne cassa vitis sarmentorum exsultatione luxuriet, et aliud paulisper reciditur et remittitur, ut fructum afferat, cujus decus in generatione porrigitur; quia dum ad superna se subrigit, vitem amplectitur, et ad verticem ascendens, jugi quaedam colla vitium pretiosi palmitis vestit monili. Est et ille decorus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundat. Decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem 1898B palmitem viti significat spiritali, cujus nos sarmentum sumus, et fructum afferre possumus, si maneamus in vite; sin autem, praecidimur. Sanctus patriarcha Nephthalim erat palmes abundans, unde et Moyses dicit: Nephthalim satietas accipientium, replebitur benedictione a Domino: mare et Africum possidebit (Deut. XXXIII, 23) ; exponens hoc quod Jacob dixerat, quid sit vitis remissa, hoc est, per fidei gratiam vinculis mortis exutus: in quo significatur populus Dei ad libertatem fidei et ubertatem vocatus gratiae, toto orbe diffusus, qui jugum Christi bono fructu vestiat, et ligna verae illius vitis, hoc est, mysteria Dominicae crucis ambiat, nec timeat confessionis ejus periculum: sed magis etiam in persecutionibus positus, Christi nomine glorietur.
1898C 27. Tenent autem fortes isti gladios in manibus, quos pro Christi nomine non refutent, vel quibus corporalia a spiritualibus, umbram a veritate distinguant. Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus; compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis: et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 12 et 13) . Est enim verbum Dei gladius bis acutus. Sunt et alii duo gladii in Ecclesia de quibus dicitur: Domine, ecce duo gladii hic, ecclesiasticae scilicet potestatis et mundanae, quibus falsa repugnat misericordia.
28. Est justa misericordia: sed est etiam injusta 1898D misericordia. Denique in Lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX, 13) . Et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. XV, 9) . Ut si quis latronem filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus: nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincula dissolvit, 1899A laxat exsilium; car latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est, accusatorem et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si non esset ab accusatore convictus, non id 1578 quod justitiae est, judex sequatur; sed dum miseretur rei, damnet probantem: aut dum accusatori favet qui probare non possit, abdicat innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia.
29. In ipsa Ecclesia ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma justitiae, ne quis a consortio communionis abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem quam plurimis debet postulare 1899B temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae, incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem dispensandam esse misericordiam debitoribus: alias autem gladius quod suum est, exsequatur.
30. (Vers. 9, 10.) Lectum fecit sibi Salomon rex ex lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas, acclinatorium aureum, ascensum ejus purpureum, dorsum ejus gemmis stratum. Quis est iste lectus, nisi corporis nostri species? Namque in gemmis aer specie fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum; ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima, 1899C si non aspero montium, non humi arido expers quietis exsistat; sed sublimis a vitiis ligno fulta requiescat. Unde et David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL, 4) ; nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habet sensum? Corpus autem doloris, sicut corpus est mortis: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis ejus (Rom. VII, 24) ?
31. Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem, ne quem forte perturbet legentem, quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit, et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit, spiritumque exhalavit (Joan. XI, 35) . Aqua ad lavacrum, sanguis ad 1899D potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim est Christus nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento. Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit; quia convertit in commodum carnis humanae: nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam, licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15) .
1900A 32. Media charitate constravit, propter filias Hierusalem. Quae sunt istae filiae? Non debet esse occultum, quod superiores videantur qui ante generali sunt, infirmiores qui postea. Comparantur enim utero mulieris partus saeculi hujus; quoniam fortiores sunt qui in virtute juventutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis. Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum sicut vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore deponit. Istae ergo sunt filiae Hierusalem, id est, teneriores et infirmiores animae: istis se exhibet ut luceat imago ejus in confessione earum, luceat in dilectione, luceat in operibus; et si fieri potest, tota ejus species exprimatur in ipsis.
1900B 33. Hae igitur filiae Hierusalem sponsam ascendentem, et non resistentem videntes, et meritorum ejus odoribus delectatae, agnoscentes quoque Salomonis illius esse pacifici sponsam, etiam comitatu sedulo persequuntur usque ad lectum Salomonis: eo quod ei vera in Christo requies debeatur. Lectus enim sanctorum Christus est, in quo universorum fessa saecularibus praeliis corda requiescunt. In hoc lecto requievit Isaac, et benedixit filium juniorem, dicens: Major serviet minori: in hoc lecto recubans Jacob, benedixit duodecim patriarchas: in hoc lecto recubans archisynagogi filia, surrexit a morte: in hoc lecto jacens unicus viduae defunctus filius, mortis vincula Christi voce vocatus dissolvit. Perducta igitur sponsa usque ad sponsi requiem, nuptiale 1900C canunt carmen, dicentes filiabus Hierusalem:
34. (Vers. 11.) Egredimini et videte in rege Salomone coronam, qua coronavit eum mater ejus, in die sponsalium ejus. Canunt epithalamium, et vocant caeteras potestates coelorum vel 1579 animas, ut videant charitatem, quam circa filias Hierusalem habet Christus. Unde et meruit coronari a matre quasi filius charitatis, sicut Paulus ostendit dicens: Quia Deus eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae (Coloss. I, 13) . Charitatis itaque filius et ipse charitas est: non ex accidentibus habens charitatem, sed habens eam substantia sua, sicut regnum de quo dicit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 17) .
35. Ideoque dicit, Egredimini, id est, exite de 1900D sollicitudinibus et cogitationibus saeculi: exite de angustiis corporalibus: exite de vanitatibus mundi, et videte quam rex pacificus in die sponsalium suorum habeat charitatem: quam gloriosus sit, quia corporibus resurrectionem dedit, et animas sibi junxit. Haec magni est corona certaminis, hoc praeclarum munus sponsalium Christi, sanguis ejus et passio. Quis enim plus potuit dare, qui sibi etiam non pepercit, et pro nobis in mortem animam suam posuit?
36. Quae autem corona gloriae nisi Ecclesia quae 1901A caput suum Christum coronat? Quae jucunditas universae terrae, nisi domus populi Christiani, aula sanctorum, de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5) ? Ergo quia corona gloriae est Ecclesia, ideo dicitur: Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem, in corona qua coronavit eum mater ejus, in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus.
37. Ad animas dicitur ut e gurgustiis et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus, et a curis, et a caeteris carnis istius et affectus lubrici passionibus: supra mundum ascendant, de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes, quasi angeli Christi haec loquuntur: Non 1901B potestis videre claritatem ejus, gloriam ejus, nisi egrediamini humanae fragilitatis curas, filiae Hierusalem. Quasi dicant: Quid viventem inter mortuos quaeritis (Luc. XXIV, 5) ? Non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos esse voluit discipulos.
38. Quae est corona qua coronatur Christus, nisi corona gloriae? Joseph coronam habuit castitatis, Paulus justitiae, Petrus fidei. Singularum virtutum coronae sunt. Solus Christus habet coronam gloriae, qua eum Ecclesia coronavit. In hac corona omnes coronae sunt; quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.