Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput Septimum.
1. (Vers. 1.) Quam speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab! Moduli femorum tuorum similes torquibus, opere artificis. Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari. Quam speciosi sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Esai. LII, 7) ! Utique speciosos dicit evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina (Esai. XLVII, 2) , hoc est, fluenta et lubrica istius mundi transcurre stabili 1947A mentis incessu. Quod de animae incessu dici David evidenter ostendit, afferens quod torrentem iniquitatum anima sua transiret (Psal. CCXIII, 5) .
2. Sed quid sibi vult quod ait, in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum (Exodi III, 5) : quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus. Ergo speciosam in Canticis significat animae pulchritudinem, quae carne tanquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur, sed incessus decore praecellit. Calceat ergo se anima ecclesiasticam gratiam, ut cursum vitae hujus et transitum cum decore praetereat. Quod fit si calceamentum suum non inquinet luto corporali, non in vitiorum mergat voragine: si castiget 1947B carnem suam, ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere praegravetur. Bonum calceamentum animae pudicitia est, bonus gressus est in vestigio castitatis. Sapientia autem amictus est animae, unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur te (Prov. IV, 8) . Utamur ergo corpore tanquam calceamento ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non praeceptum: ad obsequium, non delectationem: ad obedientiam, non dissensionem; et in via sapientiae vestigium collocemus, ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat.
3. Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum (Exodi III, 5) . Dictum est et ad Jesum Nave (Josue V, 16) . De Christo autem dictum non est, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir, 1947C cujus non sum dignus calceamenta portare (Matth. III, 11) ; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum a peccatis immune servavit, sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum.
4. Ergo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto. Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris: quando autem etiam inferioris gradus aut doctrinae homines Verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt, speciosa est in calceamentis. Plerumque clerus erravit, sacerdos mutavit sententiam, 1947D divites cum saeculi istius terreno rege senserunt, populus fidem propriam reservavit.
5. Unde etiam de Domino Jesu bene possumus dicere, quia et in his quae corporalia sunt, speciosos gressus Verbum habeat, cum de moralibus disputatur. Et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus, ne obumbretur eorum disputatio, sed eluceat. Itaque Ecclesia filia Aminadab, hoc est, voluntarii vel beneplaciti; quia voluntarius eam vel beneplacitus congregavit, et in calceamentis speciosa est. Meritoque additum est:
1948A 1610 6. Moduli femorum tuorum similes torquibus, opere manuum artificis; ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur. Per femur enim insigne generationis agnoscimus, juxta illud: Accingere gladium tuum super femur, potentissime (Psal. XLIV, 4) : quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine omnibus daturus salutem. Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa, quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur, ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. Unde et Symmachus Epitrachelia dixit, hoc est, quae sint circa collum. Sive ergo generatio Christi 1948B ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignis spiritualibus cervices fidelium adornavit. Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et:
7. (Vers. 2.) Umbilicus ejus tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens; eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficit spiritali. Et venter ejus non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam moralium suavitate repleatur. Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis sui sicut purpura. Sanguis Christi purpura est, qui inficit 1948C sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges quibus regnum dat aeternum.
8. Umbilicus tuus ut crater tornatilis, numquam indigens poculis. Umbilicus animae ac venter subtilis est illius quae ascendit ad Christum; ideoque laudatur voce Sponsi dicentis: Umbilicus tuus ut crater tornatilis, non deficiens mixto; venter tuus acervus tritici muniti inter lilia. Est enim in omni doctrina tornatus, et potus spiritalis non deficiens plenitudine, et coelestium secretorum cognitione. Venter quoque animae mysticus, sicut umbilicus, quo ventre non solum fortem cibum sumit quo corda firmantur, sed etiam suave ac florulentum quo delectantur.
9. (Vers. 4.) Oculi tui stagna in Hesebon, in portis 1948D filiae multorum, Nares tuae sicut turris Libani. Stagna in Hesebon quid est, nisi in cogitationibus rationabilibus abundantia, quae est in portis Ecclesiae, cui merito defertur multitudo doctrinae? Filia enim multorum, plurimarum doctrinarum posteritas est et effectus, cujus nares odor est sacrificiorum, floribus omnibus praestans.
10. Nasus tuus sicut turris Libani: praecelsa supra modum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum odorans, et fidem ejus cujus gratia delictorum suorum detergeret fetorem. Facies 1949A igitur Damasci fides est gentium, nullo obumbrata amictu, nullo adoperta vestitu, nuda ac libera, coelo magis intenta quam terris. Hanc speculantur et prospiciunt nares Ecclesiae, quod suave est in ea et odorum aspirationis et gratiae colligentes.
11. Et bene, Nares ejus sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia remissio peccatorum. Sume igitur has nares, o homo, ut a graveolentibus florulenta secernas, et tunc vivificabit te Dominus. Cum enim adverterit quid de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae, ut si specie aliqua capitur, aut duritia aut infirmitate non flectitur, flectat eam jugo Verbi, et habenis suis regat, ut voluntate Dei abducatur a vitiis, et vitae 1949B odorem capiat aeternae.
12. (Vers. 8.) Ascendam in palmam, et apprehendam sublimitatem ejus. Unde cognosce quia et istam ascendit, et perduxit eam ad locum palmae, quando et dicit ad eam: Quam pulchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis! Statura tua similis facta est palmae (Cant. VII, 6) . Et ipsa ait: Dixi, ascendam ad palmam. Sed etiam ipsa charitas palma est, ipsa est enim plenitudo victoriae; plenitudo enim Legis charitas est. Curramus ergo ut comprehendamus, curramus ut vincamus: qui vicit, ascendit in palmam, et manducat fructus ejus: qui vicit, jam non currit, sed sedet, sicut 1611 scriptum est: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in sede mea, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in sede ipsius (Apoc. III, 21) . Hinc 1949C philosophi currilia illa animarum in suis libris expressere certamina, nec tamen ad palmam pervenire potuerunt; quoniam suavitatem Verbi et altitudinem, illorum animae nescierunt. Ascendam, inquit, in palmam vincendo saeculum; ut teneam Verbi altitudinem, quam cognovit haec anima, in qua erat Verbi conversio; sic enim ait:
13. (Vers. 10.) Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Hunc sensum tertio repetivit diverse in Canticis canticorum. In principio ait: Frater meus mihi, et ego ei: qui pascitur in liliis usque dum aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II, 16) . Deinde ait: Ego fratri meo, et frater meus mihi, qui pascitur inter lilia (Cant. VI, 2) . In fine ait: Ego fratri meo, et super me conversio ejus. Primum ad institutionem 1949D animae; ideo et praemisit: Frater meus mihi; illo enim demonstrante se etiam adhaerendi Deo sumpsit affectum. Quod sequitur secundum profectum: tertium secundum perfectionem? In primo quasi in institutione adhuc umbras videt anima, necdum Verbi appropinquantis revelatione commotas; et ideo adhuc ei dies Evangelii non refulgebat: in secundo sine umbrarum confusione odores pios carpit: in tertio jam perfecta requiem in se Verbo ministrat; ut convertatur super eam, et caput suum reclinet atque requiescat; et invitat ad agrum suum dicens:
1950A 14. (Vers. 11.) Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis. Supra ad hortum invitabat; hic ad agrum habentem non solum florum gratiam, sed etiam triticum et hordeum, hoc est, solidarum firmamentum virtutum, ut fructus ejus aspiciat. Requiescamus, inquit, in castellis, ad quae Adam cum de paradiso ejectus esset, fuerat relegatus: in his requiescebat, sed terram operabatur.
15. Qua autem ratione exire eum in agrum velit, intellectus manifestus est; ut quasi bonus pastor pascat gregem suum, lassos allevet, revocet errantes. Nam et si ista anima nova et vetera servavit, tamen sunt adhuc velut agni, qui lactis succo nutriendi sunt. Ergo quasi perfecta, non pro se, sed 1950B pro aliis intervenit; ut de sinu patris exeat, ut procedat foras tamquam sponsus de thalamo suo; egrediens currat viam, ut infirmos lucretur; non in illo secreto patris solio, et in illa luce immoretur, quo invalidi equi conscendere non queunt; sed ut assumatur et inducatur in domum Sponsae atque secretum. Sit foris sibi, ut nobis intus: sit medium nostrum, etsi non videatur a nobis. Unde ait: Quis dabit te, frater, lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te (Cant. VIII, 1) . Bona anima, quae foris est, ut Verbum intus sit: illa extra corpus, ut Verbum habitet in nobis.
16. Assumam te, inquit, et inducam te (Ibid., 2) . Recte assumitur, et inducitur Verbum Dei; quia pulsat animam, ut aperiatur sibi ostium: et nisi 1950C apertum sibi ostium invenerit, non intrat. Si quis autem aperuerit januam, intrat et coenat. Sic Sponsa Verbum assumit, ut assumendo doceatur. Unde non immerito ascendit ad hanc, ad superiores mansiones, et semper processum accipit virtutis.
17. Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineis, videamus si floruit vitis. Multi agri fructus habent; sed ille melior est, qui et fructibus redundat et floribus. Est ergo Ecclesiae ager diversis fecundus copiis. Hic cernas germina virginitatis flore vernantia; illic tamquam in campis silvae, viduitatem gravitate pollentem; alibi tamquam uberem frugem Ecclesiae, segetem conjugii replentem mundi horrea, ac veluti maritatae vineae fetibus torcularia Domini Jesu redundantia, 1950D in quibus fidelis conjugii fructus exuberat.
18. Sponsa desiderii sui copiam adepta, loquitur ad Sponsum: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus ad vineas. Advertis quemadmodum Sponsa Verbum invitet Dei, ut veniat in terras et tollat peccata mundi. Ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus spinis. Castellum erat in quo religatus Adam perpetuo suae posteritatis haeredes stringebat exsilio. Illo ergo ducit Ecclesia Christum, 1951A ut Adam liberet. Deinde exsulibus absolutis, coepit mundi istius ager idoneos habere cultores: et qui erat ante jejunus, factus est vitis aeternae 1612 plantatione fecundus. Nec sic tamen spiritalibus laeta palmitibus evagatur, sed ad has vineas vocat Christum, ubi psallentes sint et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseveret.
19. (Vers. 12.) Ibi, inquit, dabo ubera mea, ibi mandragorae dederunt odorem. Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares et feminas putent esse, sed feminas gravis odoris. Significat ergo gentes, quae ante fetebant, cum essent infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructus ferre coepisse, postquam in adventum Domini crediderunt. Legimus etiam quod 1951B mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia, ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob. Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu. Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei Filio susceperat, Ecclesiae concessit. Sed quia illius noctis petito concubitu concepit et genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium; quoniam credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt, unde ait Ecclesia:
20. (Vers. 13.) Nova et vetera, frater meus, servavi tibi. Quis dabit te fratrem lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te, et quidem non 1951C spernent me. Assumam te et inducam in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me, ibi docebis me. Habens ergo informationem novarum et veterum Scripturarum, nec despicabilem se sentiens, non solum orationibus in secreto cordis Verbum tenet, verum etiam psallentis chori vocibus, velut quibusdam eum gratiae osculis osculatur.
21. Nova et vetera, frater meus, servavi tibi; hoc est dicere, teneo omnia mandata novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest: non dicit alia congregatio, non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens; nec secundum spiritum vetera. Non dicit haeresis Manichaea, Vetera servavi tibi, quae prophetas non suscipit. Merito dealbata dicitur, quae utriusque fulget gratia Testamenti.
1951D 22. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, quod suscitetis et resuscitetis dilectionem usquequo voluerit. Adhuc quaerit suscitantem, et suscitari eam sibi poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari. Dicunt itaque virtutes illae, quae portas custodiunt coeli.