De membris interioribus repentium et eorum quae similia sunt eis per longitudinem, in quo etiam est de natura fellis hujusmodi animalium.
Secundum hunc igitur modum est dispositio ventris et intestinorum et membrorum interiorum in omnibus animalibus sibi similia generantibus. Sunt autem quaedam animalia carentia pedibus, longi corporis, sicut sunt serpentes : et haec tamen in longitudine corporis similia sunt quibusdam pedes habentibus, sicut si lacerta pedibus careret, esset enim sicut serpens.
Hujusmodi igitur animalium quaedam habent pulmonem, eo quod spirant et repunt in aere conversantia : aut forte ambulant sicut lacerta quae spirat, et stellio, et hujusmodi. Quaedam autem non habent pulmonem, sed potius branchos loco pulmonis, sicut habent pisces. Nullus autem istorum modorum habet vesicam praeter tortucam : sicut et pisces vesicam non habent, eo quod humiditas salsa in eis transit in squamas aut corii sui spinositatem : et humiditas potus istorum animalium est valde parva : et non ideo quia pulmo eorum careat sanguine, sicut pulmo avium : sed potius ideo quod non mingunt, neque habent vesicam, quia urinalis salsa superfluitas declinat ad pennas et ad squamas. Vera igitur causa non habendi vesicam hujusmodi animalia, est quod humiditas a cibo separata in eis est pauca, sicut et in avibus, et subtile illius humiditatis transit in carnem, et grossum in squamas et pennas : hae enim duae substantiae sunt in urina, sicut probatur quando urina stat in vase : tunc enim quiddam salsum terrestre residet in fundo.
Est autem in serpentibus et in tyris diversitas in colon : et animal marinum quod celeti agreste dicitur, generat animal : et similiter quodammodo facit tyrus : hic enim generat quidem animal, sed prius concipit ovum in seipso, sicut saepe dictum est. Omnia igitur hujusmodi animalia habent ventres similes ventribus animalium habentium dentes in utraque mandibula, et habent membra anteriora parva et stricta sicut animalia carentia vesica.
Membra autem interiora serpentium sunt longa et stricta valde secundum sui corporis formationem : et in hoc non assimilantur membris aliorum animalium quae sunt pulchra et completae figurae propter amplitudinem corporis sui et locorum in quibus membra formantur : et ista animalia omnia habent intestinum quod dicitur Jejunum, et quaedam alia habent intestina, et etiam habent parietem sine diaphragma sub corde. Et similiter omnia animalia habentia pulmonem et cannam : piscibus enim exceptis qui pro certo pulmonem et cannam non habent. Adhuc multa sunt quae carent eisdem. Situs quidem cannae et oesophagi in omnibus animalibus haec duo membra habentibus ejusdem dispositionis est, propter causas quas diximus superius.
Plura autem animalia fel habentia, habent ipsum super hepar. In quibusdam autem pendet ab intestino jejuno, eo quod natura fellis maxime est propter ventrem inferiorem, ut pungat illum et adjuvet expulsivam, sicut diximus superius. Fel autem maxime manifestatur in piscibus : nullus enim piscium notorum nobis, inventus est felle carere : et hoc est propter frigus ipsorum : huic enim quod est cholera indigent ad expulsionem. Sed in quibusdam est super intestinum, et aliquando invenitur fel quasi contextum super omnia intestina, sicut in animali marino quod arayam quidam vocaverunt. Ex quo perpenditur error eorum, qui opinati sunt felcreatum esse propter sensum : dicebant enim hi, quod fel pungit hepar ut faciat ipsum boni sensus : hepar enim est insensibile, et similiter intestina.
Adhuc autem quaedam animalium nullum omnino habent fel diffinitum, sed habent fel in parvis venis diffusum. Cochi autem quod est vitulus marinus, non habet fel, neque delphinus.
Amplius autem in quibusdam generibus animalium aliquando invenitur fel in uno, et non in alio, sicut in mure, et homine. Quidam enim homines habent fel manifestum super hepar, et quidam non habent : propter quod etiam dubium accidit de sensu fellis, sicut diximus, et ideo accidit opinari omnes homines fel habere et capras similiter et oves. Accidit enim aliquando tantum esse in quantitate, quod mirabile et monstruosum esse videtur, sicut accidit in antiquo tempore, quod in climate septimo fuit homo, cujus
fel fere totum hepar occupaverat in civitate quam Halzis vocat Aristoteles.
Adhuc autem, sicut diximus, in fellibus piscium aliquando invenitur distantia remota ab hepate. Et hae omnes fellis diversitates causam dant diversa de felle opinantibus.
Opinor autem eos errare, qui sunt in opinione Anaxagorae, dicentes fel esse causam febrium acutarum : dicunt enim illi, quod fel si multiplicetur, curret ad pulmonem et costas et ad inferius diaphragmatis, et sic diffundit calorem febrilem acutum per totum corpus. Hoc autem falsum probatur ex hoc, quod saepius expertum est has infirmitates quibusdam accidisse, qui omnino nullum fel habebant : quoniam si fel fuisset diffusum, ut illi dicunt, hoc per incisionem fuisset cognitum, et fuisset manifestum pet anatomiam : sed quod per divisionem et experimentum manifestatur, non convenit dictis ipsorum. Videtur igitur cistis fellis esse sicut quoddam residuum repositum in vase, sicut vasa sua habet faex quae aggregatur in ventre et in intestinis. Bene autem contingit, quod natura quibusdam quaedam superflua expurgata reservat in cistis, sicut reservat melancholiam in splene, et choleram in felle : et utitur eis ad utilitates diversas, de quibus satis dictum est. Oportet enim nos non latere, quod haec necessitas suppositionis sit in natura : omnia enim hujusmodi fiunt propter aliquid. In his ergo animalibus, quorum natura hepatis est valde sana, et natura sanguinis sui est valde dulcis non ebulliens, sed temperata, aut non invenitur fel, aut si invenitur, erit sparsum m venis valde gracilibus : et forte invenitur in quibusdam individuis alicujus speciei, et in quibusdam non : propterea hepar eorum quae carent felle, erit boni coloris et dulcius aliis hepatibus. Aliquando tamen etiam quando aliquod animal habet fel, invenitur pars hepatis quae sub felle est, valde dulcis : eo quod amaritudo cholerae attracta est a felle. Si ergo substantia fellis generatur, sicut diclum est, ex pauca cholera ebulliente superflua, necessario erit ipsa contraria cibo : et propter hoc separabitur ab ipso : omnis enim expurgata de cibo superfluitas, est cibi complexioni contraria: sicut etiam amarum quod abjicitur, est contrarium dulci quod attrahitur in cibum.
Ex omnibus igitur his manifestum est, quod generatio fellis est ex superfluo cholerae, et propter aliquid facta a natura : propter quod mirandus est et ridendus sermo Antiquorum opinantium privationem fellis esse causam longitudinis vitae. Causa autem hujus erroris est, quod consideraverunt quaedam animalia habentia soleas et ungulas, sicut cervos, et hujusmodi, quia felle carent, et multum vivunt: et similiter consideraverunt ea quae non habent hujusmodi soleas, sicut delphinum, et camelum qui habet ungulam, haec enim vivunt multum : et non consideraverunt alia animalia quae fel habent et multum vivunt: si enim ista considerassent, non dixissent privationem fellis esse causam longae vitae : quia forte erit tam brevis vitae si fel non expurgetur de cibo, aut si non sit fel pungens intestina, sicut diximus in antehabitis de colica in multis inducta ex carentia vel diminutione fellis : aut quia porus ejus quem ad intestina porrigit, obstruitur.
Amplius autem rectius esset dicere naturam hepatis esse causam longitudinis aut paucitatis vitae : quoniam hepar est membrum principale in omnibus animalibus sanguinem habentibus. Hepar autem est membrum quod habet talem superfluitatem aut caret ea, et alia membra non habet hujusmodi superfluitatem quae sunt principalia : quoniam neque cor, neque pulmo, neque cerebrum habent fel. Impossibile est enim ut fellea humiditas ideo appropinquet cordi: cor enim nihil talium fortium infirmantium pati potest. Hepar autem est ex membris quibus indiget ut talis sit in eo superfluitas : et ideo fel accidit hepati tantum. Irrationabile autem est, quod etiam phlegma crudum et faex stercoris ventris non esse
putetur superfluitas, et fel dicatur esse superfluum : in his enim in ratione superfluitatis non est diversitas, nisi secundum loca in quibus sunt ista.
Dicta igitur a nobis est causa propter quam in corporibus quorumdam animalium est fel, et in corporibus quorumdam non.