Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput Octavum.
1. (Vers. 5.) Quae est quae haec ascendit candida, innitens super fratrem suum? Quomodo ea quae posuit 1952A caput suum super laevam sapientiae, ut aperiret manus pauperi ad subveniendum inopi; partitis aut derelictis sibi, non invasis atque direptis divitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis etiam operibus acquisivit, non inani saecularis jactantia ambivit dignitatis, hoc est enim caput suum, et quoddam sensuum principale supra manum sapientiae constituere. Ea, inquam, anima meritis ascendit albentibus, ex isto vitae hujus ut plerique habent deserto, ad illum florentem semper locum jucunditatis aeternae.
2. Istae sunt virtutes, quae et in Esaiae libro dicunt: Quis est iste qui advenit de Edom, rubor vestimentorum ex Bosor, sic speciosus in stola (Esai. LXIII, 1) ? Istae, inquam, sunt quae mirantur ex isto confragoso scopulosoque deserto aliquam ascendere animam 1952B posse, sine magnorum labe vitiorum; et ideo gratulantur repertam, quae vestimenta innocentiae naturalis non polluerit atramento insipientiae saecularis, sed magis sapientiae spiritalis et gratiae candore mundarit. Admirantur filiae Hierusalem, sanctae animae patriarcharum et prophetarum, veterumque justorum, vel coelestes potentiae dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? Hoc est, talibus solemnitatibus fulget Ecclesia, et quae ante per diem fusca erat, jam splendet in noctibus, et relucet. Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait:
3. (Vers. 6.) Pone me ut signaculum super cor tuum, ut sigillum super brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus 1613 sicut inferi, zelus tuus. 1952C Alae ejus, alae ignis, et flammae. Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non obruent eam. Quia vidit tantam devotionem Ecclesia, idoneos putat esse jam populos, qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus. Ipsum enim Pater signavit Deus, et qui testimonium ejus accepit, signavit quia Deus verax est; et ideo operantes cibum permanentem in vitam aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei. Sicut ergo Deus verax est; et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tuae non operentur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi: sed illa quae Dei sunt, ut pauperibus largiantur, debiles sublevent, mortuos honorent tumulis sepulturae. His operibus 1952D charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli; unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia, an persecutio (Rom. VIII, 35) ? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid.) .
4. Ea specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus alae ignis. Habet alas sicut columba, sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8) . Sed alae charitatis alae sunt ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. 1953A Hoc vapore fecit Dominus ferventes Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem. Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans, fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 3) . Sunt ergo fastigia pietatis, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua exstinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant. Diximus quia charitas excludit timorem, non diximus quod excludit omnem perturbationem; etenim qui Deum diligit, profunda est ei confirmatae mentis tranquillitas.
5. (Vers. 7.) Aquae, inquit, multae non poterunt 1953B excludere charitatem, et flumina non inundabunt ipsam. Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII, 5) . Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria: qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus, dignum sacrilegii sui exitum pertulerunt.
6. (Vers. 5.) Quae est haec quae ascendit, innitens super fratrem suum? Superius dixerunt, Quaenam est haec prospiciens tanquam diluculum, speciosa 1953C sicut luna, electa ut sol? Hic plus quod adjiceretur, inventum est, eo quod Verbo Dei innixa ascenderat; perfectiores enim supra Christum recumbunt, sicut et Joannes in Christi pectore recumbebat. Ita ergo et haec vel incumbebat in Christum, vel supra ipsum se reclinabat: aut certe quoniam de nuptiis loquimur, jam quasi tradita in Christi dextera, in thalamum ducebatur Sponso. Et quia jam copula charitatis est, blanditur ei sponsus, et dicit:
7. Sub arbore malo elevavi te, illic parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te. Bona anima quae requiescit sub arbore fructuosa, et maxime boni odoris. Nam si Nathanael bonus, in quo dolus nullus erat, sub arbore fici visus est; utique bona anima, quae sub arbore mali elevata est a 1953D Sponso suo. Plus est enim elevari, quam videri: plus etiam a sponso elevari. Nam etsi Nathanael videbatur sub arbore, tamen anima ejus sponsa non erat; quia occulte veniebat ad Christum, quia verebatur Judaeos. Non erat speciosa sicut luna, electa ut sol, quae erat in umbra; quia quae sponsa per diem nubit, publice confitetur. Ideo ista sub arbore mali, illa sub ficu; quia haec confessionis suae odorem diffundebat longius, illa habebat puritatis innocentiae suavitatem, flagrantiam spiritus non habebat.
8. Illic, inquit, parturivit te mater tua, illic parturivit te quae peperit te; ibi enim nascimur, ibi renascimur. 1954A Parturiuntur autem in quibus imago Christi formatur, unde 1614 et Paulus ait: Filioli quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) . Parturivit enim qui in utero accipit spiritum salutis, et aliis infundit. Unde quoniam jam formatus in hac erat Christus, ait:
9. (Vers. 6.) Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum. Signaculum Christi in fronte est, signaculum in corde: in fronte, ut semper confiteamur: in corde, ut semper diligamus: signaculum in brachio, ut semper operemur. Luceat ergo imago ejus in confessione nostra, luceat in lectione, luceat in operibus et factis; ut si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis. Ipse sit caput nostrum, quia caput viri Christus: ipse 1954B oculus noster, ut per illum videamus Patrem: ipse vox nostra, per quam loquamur ad Patrem: ipse dextera, per quam Deo Patri sacrificium nostrum offeramus. Ipse quoque est signaculum nostrum, quod est charitatis et perfectionis insigne; quia diligens pater signavit Filium, sicut legimus: Quem Pater signavit Deus (Joan. VI, 27) . Charitas itaque nostra Christus. Bona charitas, quando obtulit se morti pro dilectis: bona charitas quae peccatum remisit.
10. Et ideo anima nostra induat charitatem, et charitatem ejusmodi quae sit valida ut mors; quia sicut mors finis peccatorum est, ita et charitas; quoniam qui diligit Dominum, peccare desinit: Charitas enim non cogitat malum, neque gaudet super 1954C iniquitate, sed omnia sustinet (I Cor. XIII, 5) . Nam qui quae sua sunt non quaerit, quomodo aliena quaeret? Est et mors illa valida per lavacrum, per quod peccatum omne sepelitur, et culpa dimittitur. Talis erat charitas quam deferebat Evangelica illa mulier, de qua Dominus ait: Remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47) . Est et illa mors sanctorum martyrum valida, quae culpam abolet superiorem; et ideo valida, cujus non impar est charitas, quae adaequatur martyrum passioni, ut auferat meritum delictorum.
11. Zelus quoque ut inferi, quoniam qui Dei zelum habet, pro Christo nec suis parcit. Itaque et mortem habet charitas, et zelum habet charitas, et alas ignis habet charitas. Denique Christus diligens 1954D Moysen, in igne ei apparuit. Et Hieremias habens in se donum divinae charitatis, dicebat: Et erat ignis inflammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 9) . Bona igitur charitas alas habens ignis ardentis, quae volitat per pectora et corda sanctorum, et exurit quidquid materiale et terrenum est: quidquid vero sincerum est, probat; et quod contigerit, suo igne meliorat.
12. Hunc ignem in terram misit Dominus Jesus, et refulsit fides, accensa est devotio, illuminata est charitas, justitia resplenduit. Hoc igne inflammavit corda apostolorum suorum, sicut testatur Cleophas 1955A dicens: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Alae igitur ignis in flamma, Scripturae sunt divinae. Denique aperiebat Scripturas, et ignis exibat, atque audientium corda penetrabat. Et verae alae ignis, quia: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psalm. XI, 7) . Cum Paulus quoque assumeretur a Christo, vidit circumfulsisse super se lucem, et super eos qui simul erant, cecidit a pavore, et probatior resurrexit. Denique apostolus factus est, qui presecutor advenerat. Spiritus quoque sanctus descendit, et replevit totam domum in qua erant plurimi sedentes, et visae sunt dispertitae linguae tanquam ignis. Bonae alae, alae charitatis, vere alae quae volitabant per ora apostolorum: et alae ignis, quia purgatum 1955B sermonem loquebantur.
13. His alis evolavit Enoch, raptus ad coelum; his alis evolavit Elias, curru igneo et equis igneis ad superna translatus. His alis Dominus Deus per columnam ignis ducebat patrum plebem. Has alas habuit Seraphim, quando sumpsit carbones ignis de altari, et tetigit os prophetae, et iniquitates ejus abstulit, et peccata purgavit. Harum alarum igne purgati sunt filii Levi, et baptizabantur populi nationum, sicut testificatur Joannes, dicens de Domino Jesu: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne (Matth. III, 11) . Merito uri renes suos volebat et cor suum David, quia alas igneas charitatis sciebat non esse metuendas. Merito Hebraei pueri in fornace ardenti non sentiebant ignis incendia, quia charitatis 1955C eos flamma refrigerabat. Et ut plenius cognoscamus 1615 quia alas habet perfecta charitas, audisti dudum dicentem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII, 27) .
14. Sumamus igitur has alas, quae sicut flammae ad superiora dirigunt. Exuat unusquisque animam suam involucris sordidioribus, et quasi aurum igne approbet detersam luto. Sic enim purgatur anima, velut aurum optimum. Pulchritudo autem animae sincera virtus et decor, verior cognitio supernorum; ut videat illud bonum ex quo pendent omnia, ipsum autem ex nullo. Eo igitur vivit, atque intellectum accipit. Vitae enim fons est summum illud bonum, cujus in nobis accenditur desiderium, cui appropinquare 1955D et misceri voluptas est: quod ei qui non videt, desiderio est: et ei qui videt, vita est; ideoque universa alia despicit, hoc uno mulcetur, et delectatur. Hoc est quod subministrat universam substantiam: ipsum autem manens in semetipso, dat aliis; nihil autem in se ex aliis suscipit, de quo Propheta ait: Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2) .
15. Alae ejus, alae ignis. Omnes oportet per ignem probari, quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est quod, ejectis 1956A Adam et Eva de paradisi sede, posuit Deus in exitu paradisi gladium igneum versatilem. Omnes oportet transire per flammas, sive ille Joannes evangelista sit, quem ita dilexit Dominus, ut de eo diceret ad Petrum: Si eum volo manere, quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 22) . De morte ejus aliqui dubitaverunt, de transitu per ignem dubitare non possumus; quia in paradiso est, nec separatur a Christo. Sive ille sit Petrus, qui claves accepit regni coelorum, qui supra mare ambulavit, oportet dicat: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psalm. LXV, 12) . Sed Joanni cito versabitur gladius igneus; quia non invenitur in eo iniquitas, quem dilexit aequitas. Si quid in eo vitii humani fuit, charitas divina decoxit: Alae enim ejus 1956B sicut alae ignis. Qui hic habuerit charitatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. Ipsi Petro qui toties mortem suam pro Christo obtulit, dicit: Transi, recumbe. Sed ille dicit: Igne nos examinavit, sicut ipse examinavit argentum.
16. Alae ejus, alae ignis. Ergo quia volandi nobis data est copia, excitet unusquisque in se gratiam Dei, ac posteriora obliviscens, priora appetens, ad destinata contendat. Procul a militiae honoribus, procul ab aestibus mundi; ne quod fabulae ferunt, aestu solis cera resoluta lcareos volatus penna relabente destituat. Nam licet gravitas dictorum obsit, poetico tamen sale declarare voluerunt prudentium maturitati tutos esse volatus per coelum; juvenilem vero levitatem obnoxiam cupiditatibus mundi, refluentibus 1956C pennis, et per oblivia veritatis meritorum compage resoluta, majore pernicie in terram relabi.
17. Haud facilis volatus omnibus, difficilis etiam discordantibus in terris animalibus vitae cursus humanae est. At si tibi actus nostri ordo conveniat, videbit et in nobis propheta rotam illam unam super terram, conjunctam animalibus quatuor. Videbit ergo rursus Ezechiel, videt enim adhuc et viget et vigebit (Ezech. I, 15 et 16) : videbit, inquam, rotam in medio rotae, super terram sine offensione labentem. Rota enim super terram, vita est corporis ad animae aptata virtutem, et ad evangelicum cohaerenti cursu formata praeceptum. Rota autem in medio rotae, velut vita intra vitam, quod sanctorum sibi 1956D vita non dissonet; sed qualis fuerit superioris aetatis, talis sit et sequentis: vel hoc in hac vita corporis vitae volvatur usus aeternae. Cum ista congruerint, tunc divina vox resultet, tunc super similitudinem throni similitudo sicut species hominis apparebit. Hic homo Verbum est, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14) : hic homo nostrorum est agitator animalium, nostrorum rector est morum, qui pro nostrorum ratione meritorum, aut currum plerumque, aut montem ascendit, aut navim.
18. Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum 1957A in brachium tuum, quae nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago justitiae, imago sapientiae, imago virtutis. Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis: sit effigies Evangelii in tuis factis, ut in tuis moribus mea praecepta custodias. Effigies Evangelii erit in te, 1616 si percutienti maxillam, alteram praebeas, si diligas inimicum tuum, si crucem tuam tollas, et me sequaris. Ideo crucem ego pro te portavi; ne tu propter me portare dubitares. Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod jam Dominus Deus Ecclesiam sibi copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, impares se tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae pondus sustinere non possent, excusant dicentes:
1957B 19. (Vers. 8.) Soror nostra parvula, et ubera non habet. Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeant, quae nubilis significant tempus aetatis. Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc conjunctioni habiles judicentur. Turbatae igitur, quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt:
20. Quid faciemus sorori nostrae, in die qua loquetur in ea, vel ut Symmachus, qua loquetur ei? Hoc est, in sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urget conjunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim 1957C est qui copulam vel animae et spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet. Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari; ideo differre desiderant, ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior. Dicunt ergo:
21. (Vers. 9.) Si murus est, aedificemus super eum receptacula argentea: et si janua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas. Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae jam perfectior dicit: Ego civitas munita (Esai. XXVII, 3) . Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam. Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc 1957D tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum spectandi ac tuendi possint habere subsidium. Sed quia rationalis haec civitas est, et omnis spes ejus in Dei Verbo est, non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporeis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta.
22. Eo fulta praesidio, eo splendore fulgens, habilior Christi copulae judicatur. Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. 1958A X, 9) ; et ecclesia janua nuncupatur, quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. Sed ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel angeli, vel animae justorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem. Est enim suavis hujus materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat. Ideo hujus materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur. Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae. Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem; ita et Ecclesia Verbi decore jam capta, festinabat 1958B ad nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere gestiebant, dicit:
23. (Vers. 10.) Ego murus, et ubera mea turres. Hoc est, nolite dubitare utrum murus sim; illae enim dixerant: Si murus est; ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus habeo ut turres sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7) . His uberibus, id est, sensibus, habilem se tantis nuptiis aestimabat. Sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare, quia sensuum ejus abundantiam non videbant. Et addidit:
1958C 24. (Vers. 11.) Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem; hoc est, deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Jesu. Talis, inquit, eram in oculis sponsi, qualis quae habet pacem; scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, gaudebunt.
1617 25. (Vers 12.) Ego, inquit, civitas munita, ego civitas obsessa (Esai. XXVII, 3) . His munitur muris, his obsessa defenditur. Et vere murus anima, quae praetenditur in castris. Unde et ipsa ait in Canticis: Ego murus, et ubera mea sicut turres (Vers. 10) . Bonus murus quem pinxit Dominus, sicut ipse ait: In manibus meis pinxi muros tuos, et in conspectu meo es semper (Esai. XLIX, 16) . Bona anima quae habet 1958D speculatorem Deum, et in manibus ejus est; sicut anima prophetica, quae in manus Dei commendatur ut spiritus (Psal. XXX, 6) , et quae in conspectu Dei est: Oculi enim Domini super justos; sicut et ipse ait: Ego eram in oculis ejus tanquam inveniens pacem. Bonas turres habet, quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam. Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu. Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in propheta dicens:
1959A 26. (Vers. 11.) Vinea facta est Salomoni in Beelamon, dedit vineam suam iis qui servant. Clamat ergo Spiritus, Plantata est congregatio populorum, sed vitis aeternae radice fundata, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto corda subjecit. Plantata autem est in multitudine nationum. Hoc enim intelligendum Beelamon, Symmachus, Aquila, aliaeque translationes graeco sermone docuerunt. Repudiata est vetus copula quae fructum afferre non poterat, data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit, sed revocata totius spatia orbis implevit. Unam ovem error abduxerat, sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo, sed in Ecclesia jam murus est 1959B et murus validus. Erravit Adam, murus est David, qui mandata Dei oblitus non est. Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus; ideoque ait Ecclesia:
27. (Vers. 12.) Vitis mea in conspectu meo mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum. Perfectio et plenitudo Christi est portio parvulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Benjamin fratri juniori tribuit Joseph, singulas reliquis fratribus (Gen. XLIII, 34) . Domino igitur quinque sensuum portio et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit, sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad gentes evocandas sapientiae principatum. Facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta 1959C praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium excrescit uberibus: donec, soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae juventuti maternae praesidio virtutis acquirat. Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psalm. CXXI, 7) .
28. (Vers. 13.) Qui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum, ingreditur in hortos, et inveniens illic Sponsum sedentem et disputantem cum amicis, ait: Qui sedes in hortis, vocem tuam insinua mihi: mihi, inquit, non amicis.
29. Qui sedes in hortis, amici intendentes voci tuae, vocem tuam insinua mihi. Delectabatur enim 1959D quod in hortis Christus sedebat, et in hortis positi amici intendebant voci ejus: sed quia amici illi de coelestibus erant, Archangeli vel Dominationes et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus audire non poterat, quam cupiebat audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem, ut disputantem 1960A cum angelis Dominum Jesum audire possimus. Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait:
30. (Vers. 14.) Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae aut hinnulo cervorum, super montes aromatum. Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est, ut de civitatibus ad civitates fugiamus: et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infimis, et transeat ad montes aromatum, 1960B qui pro martyrio odorem possit beatae resurrectionis 1618 afferre. Montes aromatum sancti sunt. Ad eos confugit Christus; quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1) . Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione subsistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15) . Mons aromatum David, cujus orationis odor ascendebat ad Dominum, et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2) .
31. Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicit ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, jam in hortis sedes, superno digna es paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt: 1960C ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis captus est Christus.
32. Fuge, frater meus, et similis efficere cervo aut hinnulo cervi, in montes aromatum. Serpentinis enim invisus colubris, et effugitans canum, atque humi reptantibus infestus serpentibus, nescit habitare nisi in sublimitate virtutum, nescit commorari nisi talibus Ecclesiae filiabus, quae possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) . Sed quibusdam odor mortis in mortem, in iis qui pereunt: quibusdam odor vitae in vitam, in iis utique qui odorem resurrectionis Dominicae vivida fide sperant. Isti sunt aromatum montes, qui Domini corpus Jesu acceperunt, et in linteis cum aromatibus 1960D ligaverunt. Quicumque enim crediderunt, quia Jesus mortuus est, et sepultus est, et resurrexit, hi excelsum verae cacumen fidei virtutum fastigiis extulerunt. Ubi ergo Christus quaeritur, in pectore prudentis scilicet sacerdotis?
33. Fuge, frater meus. Hortatur ut fugiat Sponsus, quia jam sequi poterit ipsa terrena fugientem. Dicit ut similis sit damulae quae evadit de retibus; vult enim et ipsa fugere, et evolare supra mundum. Fugiamus ergo in patriam verissimam. Illic patria 1961A nobis, et pater a quo creati sumus, ubi est Hierusalem civitas quae est mater omnium. Sed quae est fuga? Non utique pedum, qui sunt corporis; isti enim quocumque currunt, in terra currunt, et de solo ad solum transeunt. Nec navibus fugiamus aut curribus, aut equis qui obligantur et cadunt; sed fugiamus animo et oculis, aut pedibus interioribus assuescamus oculos nostros videre quae dilucida et clara sunt, spectare vultum continentiae et temperantiae, omnesque virtutes; in quibus nihil scabrum, nihil obscurum et tortuosum sit: et seipsum spectet quis et conscientiam suam, illum oculum mundet; ne quid sordidum habeat. Quod enim videtur, non debet dissonare ab eo qui videt; quoniam conformes nos Deus imaginis voluit esse Filii sui.
1961B 34. Cognitum igitur nobis est illud bonum, nec longe est ab unoquoque nostrum: In ipso enim vivimus, adsumus, et movemur; ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28) , ut Apostolus gentiles voluit monere. Ipsum est enim bonum quod quaerimus, et solum bonum; nemo enim bonus, nisi solus Deus. Hic est oculus, qui magnum illum et verum decorem intuetur. Solem nisi sanus et valens oculus non aspicit, nec bonum potest videre nisi anima 1962A bona: fiat ergo bonus, qui vult videre Dominum, et quod est bonum. Hujus boni similes simus, et secundum id operemur quae bona sunt. Hoc est bonum quod supra omnem operationem est, supra omnem mentem atque intellectum, ipsum est quod semper manet, dans vivere et esse omnibus; quia fons est omnium vitae Christus, de quo propheta ait: In umbra ejus vivemus. Nunc enim vita nostra abscondita in Christo est: cum autem apparuerit Christus vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria.
35. Ergo non timeamus mortem; quoniam requies est corporis, animae autem vel libertas vel absolutio. Nec vereamur eum qui potest carnem interficere, animam autem non potest; quia non 1962B timemus eum qui potest vestimentum auferre, non timemus eum qui potest nostra furari, nos autem non potest. Nos igitur animae simus, si volumus esse Hebraei de iis qui sunt socii Jacob, id est, imitatores ejus. Nos animae simus, nostra autem membra vestimenta sunt: servanda sunt quidem vestimenta ne scindantur, ne inveterascant: sed illo magis qui his utitur, servare se debet et custodire.