De membris exterioribus ostreorum conchilium.
Animal autem durae testae in exterioribus membris non habet diversitatem: est enim de animalibus fixis et quasi manentibus in loco uno : et si movetur, tardus et modicus est motus ejus : sicut ea quae sunt multae diversitatis in membris exterioribus, illa sunt quae sunt multarum operationum et multorum mo- tuum, propter quod indigent multiplicibus organis. Quidam vero modorum ostreorum conchiliorum non moventur omnino : quidam autem moventur, sed modicum, propter quod natura providit his ne conterantur vel devorentur, et circumposuit eis testas duras ad se salvandum in eis.
Amplius autem quaedam istorum habent concham unicam, et quaedam duas, et quaedam sunt similia sarinos, sicut diximus superius. Quaedam autem involutionem spiralem habent in corde et in testa, sicut id quod dicitur kyrikom, qui est quidam modus halzum sive conchilii. Quaedam autem sunt rotundi corporis, sicut hiricius.
Amplius autem quaedam eorum quae duas habent conchas, aperiunt et claudunt eas, sicut ostreum quod pecten nominatur, et sicut id quod vocatur moem. Quaedam autem duas conchas habent complicatas ad invicem et colligatas in medio ubi major et fortior est concha, sicut id quod Graece solmem vocatur, quod Latine sonat juvenis, eo quod semper sit recens, et non diu vivit.
Universaliter autem haec omnia animalia quae durae testae vocantur, et a quibusdam dicuntur testudines, secundum veritatem autem sunt quae apud nos ostrea conchilia nomen habent, communicant cum plantis in hoc quod capiunt nutrimentum modo plantarum : capita enim non habentia distincta per figuram, sugunt nutrimentum per telam quamdam sicut per radicem : et ideo etiam inferius in corpore suo dicitur os ejus et caput a quibusdam: propter quod etiam accidit membra sua quae inferiora sunt in loco et situ, superiora esse in hoc, quod officia habent superiorum, sicut oris, et capitis : et e contra etiam superiora esse inferiora secundum eumdem modum. Est autem omne hujusmodi animal in tela per quam colat aquam dulcem quam sugit in nutrimentum : et omnes quidem isti modi nullum omnino caput habent nisi sicut dictum est. Membra vero alia corporis
ejus non sunt nominata : non enim nominatur in eo nisi membrum recipiens cibum. Ea autem membra per quae egreditur superfluitas, sunt superius in situ in ipsis, sicut patuit.
Amplius autem ea quae moventur de istis animalibus, non habent organa motus, sed potius motus ipsorum est extendendo se ad locum ad quem vult moveri, et trahendo residuum corporis post istum, sicut patet in motu testudinis. Similia autem plantis videntur, sicut dictum est, in capiendo cibum : quoniam quaedam ipsorum sub arena infixa non pascuntur nisi humore maris venientis, ad quod se aperiunt, et aquam ejus colatam accipiunt, et ex illa impinguantur, et praecipue quando luna est in incremento. Haec igitur sunt imperfecta valde.