De causa et dispositione membrorum genitalium in maribus et faeminis, et de cauda animalium, et de dispositione pedum eorum.
Medium autem pectoris ex utraque parte continuum est cum extremis laterum propter causam quam superius diximus : et etiam ideo ut non prohibeatur per medium pectoris cibi transitus in stomachum. In fine autem complementum pectoris sunt membra deservientia, sicut via ad exitum superfluitatis siccae et humidae, et haec sunt ut frequenter in fine membri quod dicitur venter in communi. Utitur autem natura eodem membro tam in mare quam in foemina ad exitum superfluitatis humidae et spermatis, praeterquam in paucis valde speciebus sive modis animalium sanguinem habentium. Causa autem illius esse videtur, quia natura paucis se expedit quando hoc est possibile, et ideo superfluitates quae sunt in uno genere communi expellit per membrum unum et idem. Sunt autem in uno genere communi superfluitates humidae, sicut sperma, et urina, et sanguis menstruus in foeminis : et ideo expellit omnes has per porum unum et eumdem qui est vulva foeminarum. De spermate autem et menstruo hic dimittentes inferius pertractabimus : oportebit enim inferius cognoscere quae est dispositio spermatis, et quae accidentia ipsi conveniant, et quae sunt differentiae spermatis maris et foeminae, et de impraegnatione : omnia enim haec cognoscentur in sermone de generatione.
Manifestum est autem, quod figurae istorum membrorum quae genitalia vocantur, in maribus et feminis sunt convenientes operationibus eorum. Membrum vero masculorum ad coitum ordinatum, multas valde habet differentias. Hoc autem est quod convenit omnibus in communi virgis virilibus, quod quaelibet virga virilis naturaliter est nervosa.
Adhuc autem communiter accidens huic membro est, quod solum membrum inter omnia membra corporis augetur et diminuitur sine laesione substantiae membri. Augmentum vero ejus est quando intumescit, et tunc est conveniens coitui. Diminutio vero est quando non extenditur, sed concidit : et tunc est conveniens aliis rebus : et si non esset aliquando diminutum, multas suas impediret operationes. Est enim substantia ejus talis, quod istae duae res possunt ei convenire, augmentum videlicet, et diminutio. Creatio enim ipsius est ex nervo et cartilagine : propter quod extenditur in venis adveniente ei spermate et ventositate : et per ventositatem viae perforantur ad spermatis liberum exitum.
Quaedam autem foeminae quadrupedum animalium mingunt retro, eo quod talis figura et positio vulvae est conveniens suo coitui. Ex numero autem marium quadrupedum quae mingunt retro, est elephas, et leo, et cattus, qui figura est leonis sive resultatio quaedam, sicut simia est resultatio obscura hominis. Similiter autem retro mingit camelus, et id quod nomine proprio animal pilosum nominatur. Nullum autem animalium soleas habentium retro mingit si est masculus.
Hoc autem membrum quod est in posterioribus animalium prope coxas et crura, et cauda vocatur, est in homine quoad modum facturae hominis e contra creationi aliorum animalium quadrupedum : omnia enim animalia quadrupedia habent caudam magnam vel parvam, non illa solummodo quae generant animalia, sed ovantia quadrupedia etiam habent caudam magnam vel parvam : et quaedam etiam caudae habent pilos, et quaedam non : homo vero non habet caudam omnino, sicut neque aliquod animal quadrupes habet anchas.
Causa autem hominem non habere caudam, est, quod cauda principaliter est ad tegendum anum ne infrigidetur : homo autem habet coxas multum carnosas sufficienter anum tegentes, et carnositas ipsa ad se trahit substantiam caudae. Praeterea cum homo sit erecti corporis, cauda impediret motum ejus et incessum et sessionem : et ideo optime homo cauda privatur. Alia autem animalia privantur carne in natibus, ita quod non habent tantam carnem in eis sicut homo. Licet enim animalia generantia animalia, habeant coxas et crura, et creatio eorum sit ex ossibus et nervis, et forte habeant carnem multam in eis, sicut equi pingues : tamen quia non sunt erecti corporis, non tegitur eis anus per coxas et nates. Unde in omnibus fere est una causa, quia videlicet solus homo inter omnia animalia est erecti corporis, sicut diximus. Ut ergo sit regularis declinatio corporis et via regularis ad partem inferiorem, propter levitatem et planitiem abstulit natura carnem a corporis partibus in descensu existentibus, et addidit ipsam ad nates, et fecit ibi musculos majores quam sint in aliqua parte corporis : et propter hoc anchae hominis multum sunt caranosae, et id quod est prope coxas et domesticum cruris tam super genu quam sub ipso.
Adhuc autem studuit natura ne esset
nimium pondus corporis super crura gracilia, et ut rectum proportionabiliter diminueretur corpus hominis : quia et facilius fertur, et congruit magis suis operibus. Coxae vero et crura animalium quadrupedum sunt ex nervo et osse fortibus ad corporis pondus portandum : et quatuor quidem pedes sunt sicut quatuor fulcimenta ante et retro : propter quod etiam animal quadrupes nascitur sine labore, homo vero erectus longo tempore stare non potest, sed indiget quiete, tum propter teneritudinem componentium, tum propter hoc quod totum corpus imminet duobus tantum fulcimentis. Coxa igitur, sicut patet ex dictis, et domesticum crurium in homine, sunt multum carnosa propter causam quae dicta est : et ideo caudam non habet, quia cibus totus transit ad nutrimentum coxarum et crurium. Et quia habet anchas carnosas, cauda caret, qua necessario indigeret si praedicta non essent. Animal autem quadrupes et alia genera sunt e converso : quoniam major multitudo carnis eorum et ponderis est in parte anteriori : propter quod non habent anchas et crura valde carnosa respectu sui corporis : nec crura sunt eis multum grossa et dura in musculis natium et in suris sub poplite. Ut igitur ex alio sit membrum ani a quo exit superfluitas custoditum, et similiter genitalia quae magna indigent custodia a frigore et nocentibus, fecit eis natura caudam. Simia vero non habet anchas, eo quod forma ejus est composita ex forma hominis et quadrupedis : et posterius magis assimilatur quadrupedi.
Amplius autem in caudis sunt multae differentiae, quibus natura non utitur ad unum opus tantum quod est ani custodia, sed ad multa adjutoria.
Haec igitur est dispositio genitalium et calidarum animalium.
Amplius autem in pedibus qui multum, sicut diximus, ,cum cauda communicant, est multa diversitas animalium. Quaedam enim in pedibus habent soleas tantum, et quaedam habent sotulares, et quaedam sunt fissi pedis in duos aut plures digitos. Soleae autem sunt in animalibus habentibus magnum corpus, in quibus multa pars terrestris derivata ad magnorum ossium nutrimentum, transit in soleas pedum loco cornuum : soleas enim dico partem corneam pedis quam usitate calcem vocant : et animalia illa cum non habeant culmos dentium aut cornua, totum terrestre ad calcem pedum transmittunt : quia pede indigent munito propter pondus corporis, et ut in ipso arma habeant defensionis. Soleae enim in ipsis non sunt nisi loco multorum unguium continuatorum, ita quod est sicut unguis unus : propter quod etiam hujusmodi animalia a natura cahab non habent. Cahab autem posteriores ungues voco, qui inferius in posteriori crurium respiciunt in animalibus in duo ungulam findentibus : propter quod etiam haec animalia difficulter pedes flectunt posterius, quia cahab non habent. Pes autem habens cahab est sicut habens duos angulos : et tunc duas habet inflexiones, et facile aperitur et clauditur, sive extenditur et contrahitur : habens autem unum angulum, non habet cahab, et ille difficulter magis contrahitur et extenditur. Cahab tamen magis est ad fixionem pedis, quam ad motum : propter quod etiam animalia non habentia cahab, difficilius inflectunt pedes posteriores. Cahab autem est sicut membrum extraneum a pede inter duo membra positum, poplitem videlicet, et pedem : et inducit pondus nisi habeat aliquam specialem utilitatem : facit autem ad fixionem pedis, ut diximus : propter quod etiam cahab non datur pedibus anterioribus, eo quod illi sunt levioris et fortioris fixionis : non enim sic dispositi debent esse pedes, quod posteriores sint fortiores et magis firmae fixionis : quia per illos magis animalia torquent et involvunt gressus suos, quam figantur per ipsos. Animalia autem in duo dividentia ungulam, sive sotulares duos habentia,
in pedibus habent cahab : propter quod etiam pedes ipsorum sunt levioris motus. Ea autem quae nec soleas sive calces habent, nec in duo ungulam dividunt, sed multos habent pedes, cahab non habent : et si cahab haberent,non possent esse multorum digitorum : digiti enim dominantur super locum cahab : et propter hoc sotulares sunt in plurium animalium pedibus quae cahab habent.
Amplius autem homo rationabiliter magnos habet pedes respectu sui corporis : tales enim existentes ferre possunt pondus sui corporis : propter quod etiam habet longitudinem et latitudinem et pluralitatem digitorum. Longitudo autem digitorum e converso est longitudini digitorum manus : operatio enim manuum est in acceptione et retentione, et ideo sunt longiores : et si non esset longitudo digitorum et laxa junctura articulorum et flexibilitas, non optima esset receptio. Operatio autem pedis est ad figendum pedem et portandum corpus : et ideo digiti pedes fortis sunt creationis et curtioris : quia sic melius figuntur et melius ferunt. Congrue etiam principium sive finis aut extremitas pedis anterior habet fissuram in digitos, ideo ne occasio infirmitatis accidens digito uni, accidat alteri : propter quod etiam ungues facti sunt in extremo digitorum ad custodiam. Scissio etiam pedis facit ad fortiorem et firmiorem fixionem.