De differentia maris et foeminae secundum diffinitionem etiam membrorum.
Masculus autem et foemina non solum diffinitione diversificantur, sed etiam in membris sensibilibus in figura ad sexum exteriorem habent diversitatem : eo quod genitalia et mamillas ad sensum habeant diversarum figurarum. In diffinitione quidem differentia est, eo quod mas est qui in alio generare potest, ut diximus : foemina autem, quae generat in seipsa. Ad sensum autem figura membrorum quorumdam habent differentiam : quoniam saepius jam probatum est a nobis, quod omnes operationes naturales convenienti indigent instrumento : conveniens autem in generatione est, quando una pars potest involvi in aliam, ita quod generantis in alio organum involvatur in organo generantis in seipso : hoc enim necessarium est generationi : propter quod etiam in generatione talium est indigentia coitus : et natura dedit coitui diversa membra convenientia ad invicem : propter quod etiam diversantur membra, ita quod membrum maris diversum est in figura a membro foeminae.
Quamvis igitur generaliter quidam sit mas, et quidam foemina generantium : tamen non in omnibus conveniunt, sed differunt virtute et aliquibus membris : sicut videns in eo quod videns, et ambulans in eo quod ambulans, virtute et organo habent differentiam. Sicut patet ad sensum organum generationis quod est in foemina, est vocatum matrix cum conjunctis sibi collo et orificio suo. In mare vero testiculi et ea quae sequuntur hos, quae sunt sicut canalis ad rectam fusionem sperma dirigens, sicut est virga. Haec enim differentia membrorum manifesta est in omnibus animalibus sanguinem habentibus, licet quaedam ipsorum habeant testiculos, quaedam autem non videntur habere testiculos, sed habent membrum testiculis simile in effectu et operatione. Per ista igitur membra mares et foeminae acceperunt differentiam. Amplius autem mares et foeminae diversificantur in figura.
Sciendum autem est ex aliis nostris libris physicis, quod parva alteratio quae fit in principio primo, magnam inducit alteritatem in consequentibus principium illud : et hoc est manifeste videre in castratis : quoniam cum ementulantur aliqui mares, abscissione virgae et testiculorum totus adspectus complexionis corporis alterari videtur, et continue serpens alteratio multiplicatur quousque foeminae proprietates accipiat, eo quod tunc a foemina castratus modicam habet differentiam.
Ex omnibus autem his manifestum est, quod mas et foemina sunt principia generationis animalium in quibus sunt : et cum corrumpitur membrum conveniens coitui, alterabitur a proprietatibus sexus virilis totum residuum corporis, sicut res exeuntes ex aliquo sicut ex principio, alterantur quando destruitur in eis principium illud.
Membra autem convenientia coitui sunt testiculi et matrix : et dispositio il-
lorum diversificatur in animalibus habentibus sanguinem. Quidam enim mares generantium animalium, carent testiculis omnino, sicut genus piscium, et serpentium : haec enim et hujusmodi genera non habent nisi duas vias tantum, in quibus est semen generationis. Quaedam autem habent testiculos infra corpus prope renes, ex quibus exeunt duae viae directae ad locum exitus spermatis, et in illo loco congregantur : et locus ille est supra in ano : et talis est dispositio omnium quae inspirant aerem et habent pulmonem : et hoc modo est in tortuca et lacerta et omnibus squamosae pellis sive corticosae cutis existentibus. Animal vero generans animal, habet testiculos inferius in anteriori parte corporis, eo quod virga est in dorso quod posterius appellamus. Horum tamen quaedam habent testiculos intra in fine ventris sicut delphinus, et haec non habent vias, sed habent instrumentum proprium quod egreditur per modum virgae, sicut egreditur instrumentum coitus a tauris. Quaedam autem habent testiculos prope anum, sicut aper, et porcus : et alia habent testiculos pendentes, sicut homo, et aries, et hircus, et similia.
Matrices autem in omnibus animalibus habent divisionem in duo, sicut et testiculi virorum, sicut diximus in anatomia, et sunt positae prope juncturas juxta ilia, et collum earum in omnibus porrigitur ad os vulvae.
Adhuc autem tam matrices mulierum quam aliorum animalium generantium animalia, sunt intra :.et non solum istorum, sed et ovantium, et omnium aliorum tam piscium quam aliarum foeminarum animalium : sed tamen quaedam animalium horum habent matricem adeo intra, quod est prope parietem sive diaphagma, sicut aves, et pisces ovantes et ex ovis animalia generantes : horum enim animalium matrices sicut et aliorum sunt fissae in duo. Similis est dispositio matricum mollis testae generantium, et malachie secundum totum genus suum. Illud enim quod vocamus ova piscium, est in telis quae sunt similes telis matricum. Hoc autem membrum non bene distinguitur, neque proprium situm habet, ita quod ab aliis membris videatur divisum in his quae sunt multipedia, quae plusquam quatuor pedes sunt habentia. Et causa illius quidem non est quantitas corporis, sed potius quia talia sunt homogenii fere corporis in omni parte. Matrices autem animalium annulosi corporis, sunt divisae in duo : et hoc bene apparet in his quae sunt magni corporis, sed in parvis latet hoc visum propter parvitatem.
Haec igitur est dispositio membrorum generationis in omnibus animalibus quemadmodum diximus.