De causa naturali testiculorum in animalibus habentibus testiculos.
Qui autem ita ut sunt secundum naturam voluerit considerare organa spermatis, necesse habet prius considerare causas propter quas est substantia et natura talis testiculorum. Cum enim omnia quae facit natura, sunt aut propter necessitatem, aut propter melius, vel sic illo modo facta, propter alterum istorum erit a natura etiam substantia perfecta testiculorum. Manifestum ergo est, quod necessario est indigentia testiculorum ad unius individui esse substantiam : neque etiam ad generationem secundum se in genere omnium animalium. Si enim sic esset, oporteret etiam testiculos esse in omnibus animalibus generantibus. Scitur autem per visum et per ea quae dicta sunt, quod serpentes et multa genera piscium testiculos nullos habent omnino : patet enim ad visum, quod viae piscium et serpentium tempore coitus plenae sunt spermate : et tunc testiculi etiam apparerent, si his inessent animalibus. Constat igitur facturam testiculorum esse propter melius.
Generaliter enim emissio spermatis est operatio conveniens multis valde animalibus : et sicut diximus, quod naturalis operatio arborum et plantarum est emissio fructus et seminis : et sicut diximus in praehabitis, quod animal recti intestini magis est gulosum in cibo : ita dicimus, quod quodlibet animal habent vias rectas ad emissionem spermatis, et carens testiculis, est velocioris coitus : et quod contrarium est huic dispositioni, magis tardatur in coitu. Sicut enim animal involuti intestini est minus gulosum alio animali, ita etiam involutio viarum spermatis tarditatem motus ad coitum operatur. Ex his igitur patet, quod natura testiculorum est sicut natura ossium propter melius. Hoc autem est, ut sint vasa superfluitatis hujus quam sperma vocamus. Haec enim est causa, quod videlicet sperma stat in vasis his, et non continuo fluxu fluit ad exitum virgae, quod animalia habentia testiculos non velociter moventur ad coitum.
Signum autem, quod testiculi sunt vasa spermatis in hominibus quidem est, quod in tempore delectationis coitus quando sperma funditur, testiculi contrahuntur et incurvantur, ut sic exprimendo et fundendo emittatur sperma in canales virgae. Quod autem testiculi ta-
lium animalium non sunt pars quaedam partium viarum spermatis, sed potius extra vias positi, cognoscitur in matricibus animalium quas habent in coeundo faciendo impulsus ut sursum sperma impellatur ad exitum : et huic simile est quod faciunt textrices mulieres, quae in stamine telae imponunt ligna longa ex transverso super quae fila retorquentur a linea recta, ut per illa superiora per vices trahantur inferius, et inferiora ad superius, ut sic inter se capiant plectendo subtegmen. In his enim animalibus quae perfectiora sunt et magis dissimilia in corpore, sperma majori indiget coctura : et ideo retrahitur a recta via exitus ut in vasis seminariis : virtus enim majoris efficitur diversitatis in potentia, eo quod corpus valde diversum in membris habet operari. Quando autem abscinduntur testiculi, viae venarum et nervorum in quibus cucurrit sperma ad testiculos, contrahuntur ad superius, sicut redit chorda multum tensa quando frangitur : propter quod animal castratum filium facere non potest, eo quod viae spermatis non sunt affixae et terminatae ad proprias vias exitus seminis : quamvis, sicut in antehabitis diximus, jam in praeterito acciderit tempore, quod quidam taurus postquam castratus fuit, coivit cum vacca, et generavit: cujus causam superius esse diximus, quod sperma illud jam erat in viis veretri, et viae illae nondum erant contractae.
Omnia igitur genera animalium testiculos habentium et generantium animalia, habent locum sperma recipientem et maturantem : propter quod tardius sperma exit ab eis. Hoc autem est manifeste videre in avibus, quarum tempore coitus magni valde sunt testiculi : et in avibus quidem uno et determinato tempore coeuntibus post tempus coitus parvi valde testiculi efficiuntur, intantum quod etiam non apparent in quibusdam earum, qui tamen in tempore coitus in magnam crescunt quantitatem. Amplius autem aves habentes testiculos intra corpus, sunt bre- vioris et velocioris coitus. Animalia autem habentia testiculos extra, non ejiciunt sperma antequam contrahantur testicul ad superius, sicut diximus de aliis animalibus extra testiculos habentibus.
Amplius autem in quadrupedibus est instrumentum coitu conveniens : possibile enim est secundum facturam corporis, quod sit in eis. In avibus autem et in animalibus quae bipedia non sunt, non est hoc possibile, eo quod crura avium sunt sub medio ventris. In animalibus autem non bipedibus neque quadrupedibus, non est possibile esse testiculos et virgam : eo quod virga sic habet facturam quod sit pendens inter crura posteriora in omnibus quae habent virgam et testiculos, ita quod semper genitalia ventri sunt subnexa : et in tempore quidem coitus debet extendi nervus virgae, qui est fundatus super nervum cruris, eo quod virga est ex nervo. Et quia impossibile est hoc esse in talibus animalibus quae fere totum corpus trahunt in terra, accidit necessario istis modis animalium quod careant virga et testiculis : quoniam si ista animalia haberent haec membra, non possent esse in loco isto : cum tamen ibi debeat esse motus testiculorum et virgae : quod esse non potest, eo quod ibi motum corporis impedirent.
Amplius autem in animalibus habentibus extra testiculos, accidit calefieri virgam per motum coitus : propter quod etiam animalia movent se confricando virgam dum coeunt: quia calefacta virga attrahitur ad ipsum sperma, et aggregatur, et cum impetu exit quasi bulliens tempore coitus, eo quod ibi est congregatum et impellitur per calorem.
Ex omnibus autem quae dicta sunt, colligitur quod ista omnia animalia habent testiculos inferius in anteriori corporis, sicut diximus, praeter solum hiricium : quoniam testiculi illius sunt prope renes, propter eamdem causam propter quam etiam testiculi avium prope renes sunt siti: et propter hoc necessarium est, ut coeant velociter : sicut nec coeunt
animalia quadrupedia, in quibus mas saltat super foeminam : sed potius foemina hiricii elevat se, et mas se elevat contra eam, et sic coit cum ea propter spinas quae aliter coire non permittunt.
Causa igitur propter quam testiculos habent animalia, et propter quid quaedam habent eos intra, et quaedam extra, sic a nobis determinata est.