De causa propter quam ea quae non habent testiculos, sunt velocissimi coitus: et ea quae habent testiculos intra, sunt velocioris coitus quam ea quae habent testiculos extra.
Animalia autem quae non habent testiculos, nec carent eis propter melius, sed propter necessitatem facturae corporum suorum, sunt velocis coitus, sicut diximus, sicut est natura piscium et serpentium. Pisces enim coeunt in subito tangendo uno alterum in inferiori ventre. In tactu enim tali sperma velociter ejiciunt. Et sicut accidit etiam hominibus et omnibus aliis animalibus, quod retinent spiritum in spermatis distillatione in coitu : ita etiam accidit piscibus non emittere aquam per branchos quando sperma ejiciunt: occupante enim delectatione totum corpus, retinetur spiritus ut ad ejectionem spermatis ferat auxilium. Si autem non sic tenerent, sane acciperent aquam, nec emitterent in tempore illo, citius corrumperentur propter aquae ingressum, cui virtus resoluta in coitus delectatione non obviaret.
Amplius autem in tempore coitus in hujusmodi animalibus digeritur sperma, sicut et in gressibilibus et ovantibus : et ideo oportet adesse spiritum retentum. Sperma igitur in tempore illo currit in viis et est complete digestum. Digestio autem ejus non fit tota tempore coitus, sed potius nunc est totum paratum ad exitum : et ideo quia sic sufficienter in talibus sperma digeritur, ideo modi isti testiculos non habent, sed habent vias parvas extensas rectas ad exitum per modum illum quo extenditur membrum parvum a testiculis parvorum animalium quadrupedum in canalem virgae eorum.
Amplius autem quaedam partes testiculorum, viae sunt sanguinis, et quaedam non : et illae sunt quae recipiunt nutrimenti humiditatem. Cum autem exierit sperma in coitu per vias illas, tunc a coitu separantur mas et foemina.
Amplius autem pisces in hoc se habent sicut homines et alia animalia, quod spermata sua in ultima parte sunt corporum suorum ventri subnexa, et praecipue foeminae, quia locus exitus in talibus inferius est quam in mare in multis animalibus.
Serpentes autem qui carent testiculis, involvuntur invicem in coitu : testiculos enim non habent, neque virgam. Et virgam quidem non habent, quia crura non habent. Testiculis autem carent propter sui corporis enormem longitudinem : sed habent vias sicut sunt viae piscium.
Amplius autem si testiculos haberent sperma in eis infrigidaretur : cum enim sperma creatur prope cor et diaphragma in talibus animalibus, si inferius, ubi frigidissima sunt, reciperetur sperma, infrigidaretur in retardatione sui exitus prop-
ter sui frigidi corporis longitudinem, quae distantiam facit a fonte caloris. Hoc autem probatur per hoc, quod etiam in calidis animalibus sicut in hominibus quaecumque ipsorum abundant in spermate, et habent virgas enormiter longas, efficiuntur minoris generationis, aut non generant omnino : et ea quae mediocres habent virgas, generant ut multum : in habentibus enim longas sperma evaporat in cursu, et infrigidatur propter longe distare a sui principio. Quae autem nimis habent curtas, non projiciunt sperma ad locum unde ipsa matrix sugere possit : et ideo ut frequentius effluit et caret effectu generationis.
In praehabitis autem declarata est causa propter quam quaedam animalia testiculos habent, et quaedam non : et ideo hanc dimittimus hic. Et de non habentitibus sunt serpentes, et hi coeundo involvuntur ad invicem, eo quod factura eorum non habet convenientiam ad alium modum coitus : propter longitudinem enim suorum corporum non aptantur ad coitum, nisi difficulter : quia corpus unius non staret juxta alterius corpus, nisi per involutionem. Licet igitur velociter sperma emittant, cum ex hoc orta est opinio, quod tardius quam pisces separantur, non solum propter majorem viarum longitudinem, sed etiam propter facturam corporum quae est praeter vias dictas quae non permittit eos sic se tangere sicut tangunt se pisces. Haec igitur est causa quare in separatione ab invicem retardantur, licet cito coeant, sicut diximus.
Ea autem animalia quae quidem habent testiculos, sed habent eos intra, sicut aves, velociter quidem coeunt, sed non ita velociter sicut ea quae testiculos non habent omnino : et causa velocitatis in talibus est, quia testiculi talium avium conceptum habent in se sperma, antequam ad coitum moveantur : et cum coeunt, faciliter fundunt, eo quod sunt in ipsis viae spermatis : fusum vero sperma facile fluit ad exitum, eo quod vasa non sint sus- pensa, sed directe viae descendentes ducunt ad exitum : et ideo cursus ejus est motus naturalis ipsius : et juvatur ille ab impulsu caloris et spiritus : et sic motus citatur, quia movetur sperma quatuor motoribus, scilicet natura, et anima, et calore, et spiritu.
In omnibus autem aliis animalibus est tardus coitus, eo quod vasa sunt extra vias, et sunt suspensa : et per hoc quod sunt extra vias motus spermatis obliquatur et prolongatur : et per hoc quod suspensa sunt oportet quod ascendat contra naturam per virtutem animae et caloris et spiritus.
Hae igitur sunt causae velocis et tardi coitus.