De causa et dispositione naturali metricum, et differentiis earum in animalibus.
Rationabiliter autem dubitabit aliquis in consideratione facturae et formae matricis, et modi figurae ipsius : in his enim magna est diversitas matricum animalium. Matrices enim in animalibus sibi similia generantibus animalia diversificantur : non enim in omnibus hujusmo- di animalibus unius modi matrices inveniuntur inferius prope juncturam. In celeti enim matrix invenitur prope sub pariete sicut disponitur in ovantibus. Matrices autem piscium in inferiori ventris sunt, sicut sunt matrices mulierum. Et in animalibus quadrupedibus generantibus animalia, est diversitas in matrice secundum convenientiam uniuscujusque.
Amplius autem et ovantia diversificantur, eo quod quaedam ejiciunt ova perfecta, quaedam autem imperfecta, sicut pisces. Ova enim piscium extra concipiunt nutrimentum et crescunt. Causa hujus est, quod pisces sunt multorum ovorum, et operatio piscium in naturalibus in multis non est nisi sicut operatio arborum : natura enim propter uteri necessitatem non potest complere ova illa in inferiori piscium, eo quod sunt valde multa : multitudo enim causa est, quod ita comprimuntur, quod tota matrix videtur esse ovum unum, et praecipue in piscibus parvis, eo quod illi sunt plurium ovorum respectu sui corporis quam alii. In hoc autem ova piscium conveniunt seminibus plantarum. In omnibus enim his accidit, quod incrementum quantitatis transit eis in semen : et hoc semen postea completur quando ceciderit in terram.
Aves vero et quadrupedia ovantia ovant ova completa, et ideo debent secundum naturam illa ova esse durae testae : quia dum crescunt, sunt mollia ut nutrimentum possint suscipere : et dum completa fuerint, durae testae efficiuntur propter victoriam caloris exsiccantis in ovo humidum superfluum et indurantis partem terrestrem quae est in eis : locus enim generationis ovi est calidus propter dictam causam : et ideo convenit eum parieti diaphragmatis esse vicinum : hic enim locus est calidus, eo quod ipse est qui digerit cibum. Cum autem ova in matrice necessarium sit esse, oportet matricem esse sub diaphragmate in talibus animalibus : quia aliter ad calorem non complerentur. E converso autem convenit dispositioni matricis in aliis ani-
malibus non ovantibus, ut videlicet sit in inferiori parte, ut ibi levius collocetur super intestina inferiora, et facilius ab ea exeat partus : et ideo in talibus naturaliter erit matrix in inferiori loco, et non in superiori loco : nulla enim virtutum naturalium superiorum membrorum dicta duo faceret: sed faciunt ea aptissime membra inferiora.
Amplius autem finis matricis est in parte inferiori, ubi est exitus partus, propter quod est operatio ejus. Non enim matrix est propter seipsam, sed potius ut faciat partus concepti operationem.
Amplius autem etiam animalium generantium animaliamatrices diversificantur: quaedam enim animalia non formant extra matrices, sed intra, sicut mulier, et equa, et asina, et universaliter omnia pilosa animalia, et similiter de numero aquosorum facit delphinus, et balena, et alia quaedam magni corporis existentia. Celeti enim et quaedam genera serpentium generant animalia extra emittendo ea postquam prius eadem in ovis conceperunt interius : et in tempore partus exit ab eis animal. Cum enim pervenerit tempus partus in talibus, rumpuntur ova, et egrediuntur animalia a testi in matricem : ovant enim haec concipiendo ova perfecta, et sic generant ex ovis non extra ovatis, sed in matrice completis, et non extra. Causa autem quare talia animalia non ovant extra, est frigus naturalis complexionis : et non est hoc propter calorem, sicut quidam falso sunt opinati. Quaedam enim animalia ovant ova mollis testae, eo quod calor modicus interior testam exsiccare non potest: et si remaneat extra ovum mollis testae, cito corrumperetur: et hoc modo mollia ova faciunt multa genera animalium quae sunt de avium genere.
Amplius autem quaedam animalia ovant interius, tamen exit ab eis animal, sicut in antehabitis diximus, et pariunt. Quia tamen pervenit tempus partus, descendunt ova ad partem inferiorem prope juncturas : et ibi exit ab eis animal, sicut accidit animalibus generantibus animalia ex prima formatione quae concipiunt ea sine ovis. Et haec est causa, quod matrices animalium generantium animalia et ovantium, diversae inveniuntur: communicationem enim habent ista quae ovant, et pariunt animalia cum duobus modis, parientium scilicet, et ovantium animalium. Matrices igitur in omnibus animalibus quae sunt similia celeti, inveniuntur in parte inferiori, et etiam apud parietem.
Scientia autem perfecta matricum horum animalium et aliorum quorumcumque perfecte non scitur sine scientia anatomiae membrorum ipsorum : et aliqualiter etiam scitur per sermones quos in praehabitis hujus scientiae libris induximus .
Patet igitur ex praedictis, quod animalia ovantia ova completa, habent matrices in parte superiori: et in illis quae non ovant ova completa, habent matrices in parte inferiori, sicut diximus. Animalia vero primo ova concipientia, et deinde animalia generantia, habent matrices communicantes cum utrisque : sed magis est in inferiori matrix istorum, eo quod sic dispositae matrices nullam omnino prohibent naturae operationem.
Amplius tamen hoc quod diximus, scire oportet quod factura animalis non est prope parietem: omnis enim embryo necessario habet ponderositatem, et motus matricis et occasio exaltationis suae versus parietem, velociter adducunt mortem: propter quod paries embryonis pondus nullo modo pati poterit.
Amplius autem si talium animalium
matrix esset prope parietem, necessario gravitas magna accideret in partu propter moram longam exitus partus ex spermate formati: propter quod etiam aliquando ex impulsu matricis superius accidit mulieribus subita oris apertio : et si fecerit saepius motus tales, ita quod embryo trahatur superius, accidet intolerabilis in partu gravitas : matrix enim exaltata et supra stans, frequenter inducet suffocationem.
Amplius autem matrices ferentes et formantes animalia, necessario sunt durae et fortes: propter quod etiam carnosae factae sunt omnes hujusmodi matrices. Matrices autem quae sunt sub pariete, sunt sicut membranae quaedam. Hoc autem idem accidit matricibus animalium quae duobus modis impraegnantur. Animal enim exiens ex ovo interius in inferiori parte matricis generatur. Quod autem e converso non generat, sed ovat, in superiori ovi sui habet conceptionem, sicut jam saepius diximus.
Causae igitur propter quas matrices animalium diversificantur, et propter quas quaedam sunt in parte inferiori, quaedam autem in superiori prope parietem, sic a nobis determinatae sunt.