Propter quid in omnibus animalibus matrices sunt intra corpus, in quibusdam autem animalibus testiculi sunt intra, et in quibusdam extra ?
Causa autem propter quam matrices omnium animalium sunt intra corpus, testiculi autem quidam intra, et quidam extra, est quia matrices oportet esse intra corpus, eo quod embryo formatur in eis, qui indiget magna custodia et calore formante et fovente vivifico et naturali. Locus autem exterior frigidior est, et velocis occasionis ad immutationes.
Testiculi autem in quibusdam sunt intus, et in quibusdam extra, eo quod hoc membrum indiget coopertorio speciali propter salutem, et propter spermatis digestionem: tale autem speciale coopertorium possunt congruentius extra corpus habere ex corio quod cooperit eos in animalibus gressibilibus. In his autem animalibus quae durum habent corium, non est conveniens ad cooperiendum propter duritiem, sicut est cutis piscium et sibi similium squamosorum animalium: oportet necessario quod sint intra corpus: propter quod etiam testi- culi delphini et omnium animalium marinorum magni corporis existentium, intra corpus sunt. Similiter autem cutis avium dura est, non apta ad involvendum tam delicatum membrum sicut sunt testiculi. Hae igitur causae cum omnibus quae diximus in antehabitis sunt manifestae, sicut et manifesta sunt accidentia quae accidunt tempore coitus: propter quas etiam testiculi elephantis et tortucae et hiricii sunt intra corpora sua: cutes enim modorum horum animalium non sunt convenientes ad membri mollis et delicati cooperturam.
Sicut autem jam ante diximus, situs matricis diversificatur in animalibus generantibus animalia extra, et in ovantibus quae habent matrices sub tela parietis ad modum diversitatis matricis quae invenitur in piscibus et avibus et quadrupedibus animalibus ovantibus, et in animalibus utrique modo communicantibus, quae videlicet concipiunt ova intra, et generant extra animalia. Animalia enim generantia et concipientia animalia, habent matricem supra ventrem, sicut vacca, capra, et catula, et similia : quoniam non debet esse pondus supra matricem omnino propter salutem et incrementum embryoris. Via autem quae est per collum virgae a testiculis veniens, in omnibus animalibus est propter melius, et per illam egreditur superfluitas spermatis, et est etiam similis in foeminis animalium. In foeminis enim inveniuntur testiculi sicut in maribus. In testiculis enim est via per quam exit humiditas spermatica marium, quae via est in parte superiori virgae super canalem urinae, et anterius in corpore inferius coram ano, per quem exit cibi superfluitas.
In animalibus vero ovantibus sicut et in piscibus, quae videlicet faciunt ova imperfecta, est matrix sub ventre, et sub loco renum: eo quod incrementum ovorum in loco illo non prohibebit aliquam operationem naturae: eo quod licet ova intus incipiant, tamen extra complentur
omnia hujusmodi ova: post modicum enim incrementum ipsorum in conceptu statim descendunt ad partem inferiorem. Eadem autem via est in animalibus hujusmodi quae convenit generationi, et quae convenit exitui superfluitatis cibi. Hoc autem manifestum est in omnibus ovantibus etsi vesicam habeant, sicut in torluca : haec enim duas habet vias ad generandum, sicut et quaedam alia: has enim vias non habet propter exitum superfluitatis humidae et siccae : quia enim natura superfluitatis spermaticae est humida, habet communicationem cum superfluitate humida cibi in eadem via. Hoc autem declaratur ex hoc quod omnia animalia semen habent: non autem omnia habent superfluitatem humidam urinae : et in talibus dicta de causa sperma exit per viam exitus cibi valdae vicinae: Viae vero spermatis marium debent esse fIxae immobiles, et etiam matriccs necessario fixas esse oportet.
Amplius autem matrices disponuntur in anteriori corporis, et non in parte dorsi Sunt autem in anteriori parte corporis in animalibus generantibus animalia propter embryonem. In parte autem dorsi sunt in ovantibus et in parte renum. In animalibus autem ovantibus et generantibus animalia extra inveniuntur matrices secundum duas istas dispositiones propter communicationem quam habent illa animalia cum utrisque dictis animalibus : quia videlicet ovant in conceptu, et generant animalia in partu, et sunt in parte superiori matrices, ubi sunt ova super parietem prope locum renum, et in parte quae dorso vicinatur: et cum prolongatur tempore partus, descendunt ad partem inferiorem super ventrem : et illic pereunt animalia. Via autem coitus et exitus superfluitatis humidae spermaticae est eadem. Diximus enim in praehabitis, quod nullus istorum modorum animalium habet testiculos: et via quidem haec quam diximus, pendens est et ligata tam in maribus habentibus testiculos, quam in eis qui carent testiculis. Haec ergo via est pendens cum matricibus, et est applicata cum eis in parte quae vicinatur dorso juxta spondiles. Non enim matrix talium debet transferri de loco ad locum, sed debet esse completa: et eadem dispositio est posterioris partis corporis. Cum autem ista animalia testiculos habuerint pendentes, inveniuntur in loco quem jam praediximus.
Amplius autem illae viae concurrunt extra ad locum virgae: et in delphinis quidem sunt viae secundum hunc modum : testiculi autem latent in delphinis inferius sub corpore sui ventris.
Membra igitur generationi convenientia, et propter quid est unumquodque eorum, sic a nobis sunt determinata.