De dispositione et causa membrorum genitalium in quatuor generibus animalium, mollis testae, malachie, et annulosi corporis, et durae testae.
Membra vero ad generationem ordinata in animalibus sanguine carentibus aliter quam in habentibus sanguinem disponuntur. Sunt autem haec de quibus determinandum est quatuor genera, mollis testae videlicet, et malachie, an- nulosi corporis, et durae testae. Dispositio autem membrorum generationis istorum animalium non satis est manifesta: sed quod notum est, hoc est quod plura eorum non coeunt.
Dicendum autem est quomodo et qualiter sustinet se in coitu animal mollis testae, eo quod coitus illius notior est aliis : coit enim hoc sicut animal mingens restro secundum aliquem modum. Unde patiens est in dorso, et alterum super ventrem, et alterat hos situs : et sic coeunt : et si ita non coirent, caudae ipsorum prohiberent ipsa a coitu: et quando sic applicantur, inflectunt caudas ad invicem et coeunt: et tunc inveniuntur in eis viae subtiles plenae semine in maribus. In foeminis autem matrices inveniuntur plenae ovis ex utraque parte prope intestinum: et matrices eorum in duo divisae sunt et sunt plenae ovis, sicut apparet in gammaris fluvialibus.
Genus autem malachie coit quando ad invicem involvuntur membra semen retinentia cum aliis membris sibi proportionatis : haec enim animalia congregant partes superfluitatis spermaticae prope orificium : et quando inflectit membra ad sibi comparis membra, tunc fundit semen, sicut in praehabitis ubi de his animalibus tractatum est, diximus. In feminis autem istius generis membrum matricis est manifestum. In conceptu autem primo concipit massam ovorum non divisam : et deinde dividitur in ova multa : ita tamen, quod nullum illorum ovorum completur intra, sed complentur extra postquam projecta fuerint. In via autem superfluitatis est membrum in his animalibus quod matrici assimilatur in eo quod mollis testae animal vocatur : sed in isto genere videtur esse in ipso loco a quo exit superfluitas in anteriori parte corporis in loco ubi est separatio coopertorii, ubi intrat aqua maris : in quo etiam loco perficitur coitus, et ad quem funditur sperma masculi. Est enim in membro habente virtutem proportionatam illi membro, per quod appro-
pinquant et diriguntur ad matricem aliae viae, de quibus diximus. Via autem quae est in membro per quod involvitur ad foeminam masculus, pertransit usque ad canalem.
Hoc autem evidenter manifestatur in animalibus quae polipedes nominantur, eo quod octo habent pedes : propter quod etiam putant piscatores, quod coeant eodem membro involutionis : hoc enim membrum ex factura sua ostendit, quod per ipsum animal involvi debeat : et videtur per hoc generationi esse conveniens, quod est extra viam et extra corpus. Probabile autem est, quod hoc genus coit sic, quod mas et foemina jaceant supra dorsa sua : aliter enim genus malachie non convenienter videtur coire posse. Tamen modus coitus horum animalium nondum valde comparuit perfecte. Sic igitur hoc membrum est dispositum, aut propter generationem, aut propter aliam aliquam causam latentem.
Amplius autem quaedam etiam animalia annulosi corporis coeunt et generantur ex animalibus sibi similibus : haec enim generatio convenit pluribus carentibus sanguine, locustae videlicet, et vespae, et formicae. Quaedam vero annulosorum coeunt et generant sibi dissimile secundum suum genus : generant enim vermes dissimiles sibi, quos gusanes quidam vocaverunt. Quaedam etiam hujusmodi generis animalium non generantur ex animalibus, sed potius ex humoribus putrefactis, et quaedam generantur ex siccis corporibus putrefactis, sicut apicula, musca, et cantharis. Quaedam etiam horum quasi numquam generantur ex animalibus, neque coeunt, sicut cyniphes et muscilliones, et quaedam animalium genera his similia.
Amplius autem quaedam genera annulosorum coeuntium, foeminas habent majoris quantitatis quam mares : et in talibus masculis non apparent viae in quibus est sperma: neque mas videtur habere aliquando latitudinem membri quod intret in foeminam omnino. Sed potius latitudo quaedam inferior foeminae intrat in marem ab inferiori: hoc enim in experimento visus cognitum est in multis modis horum animalium : sed in aliorum animalium modis paucis hoc accidit foeminas majoris esse quantitatis in corpore quam mares. Accidit etiam in aliis pluribus animalibus tam piscium ovantium quam etiam quadrupedum ovantium, et avium rapacium, sicut in antehabitis nos dixisse meminimus. Convenit enim major quantitas foeminae impraegnationi. Et est etiam alia hujus causa quam supra determinavimus.
Amplius autem matrices foeminarum horum animalium convenientes sunt figurae istius generis animalium, et jacent prope intestinum, sicut et in aliis animalibus : et in matricibus concipitur foetus : et hoc manifestum est in locustis magnis, et in omnibus hujus generis animalibus, quae magnitudinem habent manifestam. In aliis autem quae sunt annulosi corporis, hoc non manifestatur propter parvitatem corporum eorum.
Haec igitur est dispositio membrorum animalium quae generationi conveniunt, et causa quae in superius habitis, ubi de membris animalium tractatum fecimus, fuit omissa.
Reliquum autem est dicere de spermate, et de natura et qualitate lactis : eo quod haec etiam sunt aliquid ad generationem facientia.