Et est digressu) declarans de intellectu omnium quae de causis genitalium inducta sunt in antecedentibus capitulis.
Iterum autem resumentes a principio quaecumque de causis praeinductorum membrorum dicta sunt, dicimus ad faciliorem intellectum, quod animal generans in alio est masculinum et activum in generatione : quoniam potentia activa est, quae facit in aliud. Generans autem in se per aliud, est foemininum : eo quod sic ab alio transmutari est potentiae passivae. Si autem esset aliquod animal quod generaret ex se in seipso, sicut quidam fingunt de phoenice, non esset masculinum, neque foemininum, sicut est planta. Hoc autem non est possibile in animalibus secundum meam opinionem, nisi sint valde imperfecta et minuta : quia principium vitae quod est sensibilis anima vult habere aliquid in principiis generantibus, quod non habet vegetabile in plantis : et si intellectus esset virtus in organo, oporteret ipsum in principiis generantibus aliquid habere, quod non habet sensibile. Nunc autem quia virtus separata est, datur a substantia separata operante in na- tura, quae est causa prima, aut intelligentia, sicut dixerunt quidam : sed de his in sequenti libro inquiretur.
Masculinum igitur et foemininum sunt principia generationis. Omnia autem animalia sanguinem habentia, sive sint gressibilia, sive volatilia, sive etiam saltantia, distinguuntur per sexum masculinum et foemininum. Annulosorum autem quaedam distinguuntur per sexum : quaedam autem regenerantur per putrefactionem aliorum. Ea autem quae de numero annulosorum sexum habent, habent quidem sexuum permixtionem in coitu, sed non pariunt sibi simile quaedam eorum, et talem partum gusanem antiqui Arabes vocaverunt. Quae autem pariunt sibi simile, sunt de numero eorum quae sibi similia generant. Cum autem generat sibi dissimile, haec generatio non est infinita sine termino semper per dissimilia. Natura enim ponit terminum et desiderat finem in omnibus, et abhorret infinitum : propter quod dicimus, quod quaedam animalium sunt quae generant generatione completa, quaedam autem generant generatione incompleta : et haec divisio est tam orantium quam aliter generantium, et est generaliter omnia generantia complectens. Quaedam enim orantium pariunt ova completa, sicut aves : quaedam autem incompleta, sicut pisces. Ova enim piscium crescunt postquam de utero ejiciuntur : propter quod rationabile est annulosum in terra per putrefactionem generatum, sicut sunt scarabei rubei qui in principio aestatis in mense Maio folia corrodunt, non generare partum aliquem : sed ova faciunt, quae tamen postea in partum informem mutantur, qui vermis vel gusanis vocatur : et probabile est, quod etiam gusanes illi ad similitudinem speciei primae revertantur, et accipiant speciem primi sui parentis. Non enim stat generatio ipsius in gusanibus secundum illum modum : quia aliter non esset virtus salvativa speciei et generis sui. Et hoc quidem pro certo verum est: quia iam experimento investigavi nidum opu-
lentum, et inveni plures qui in parte erant vermes, et in parte apes ex gusanibus incipientes formari. Hoc autem ampliori inquisitione indiget in quibusdam marinis, quae sunt valde imperfecta.
Hujus autem quod, de annulosis dictum est, signum est, quod, sicut dicit Avicenna, in civitate Sarracenorum in provincia Carathenii in civitate quae Scealikan lingua eorum vocatur, post pluviam magnam quae fuit ibi, apparuerunt bombices per multa milliaria terram cooperientes : et quilibet eorum super se texuit sericum, et ex illo postea a latere perforantes sericum, exiverunt volantes, et fecerunt sericum : sericum tamen quod fecerunt, non erat continuorum filorum, et erat fragile, nec poterat reduci ad continuitatem filorum per aliquod genus calamistri sive instrumenti aut artis per quae continuatur aliud sericum, et propter hoc non curaverunt indigenae terrae colligere de semine. Probabile tamen est, quod si pullis illorum bombicum data fuissent bona folia mori, ad completam speciem bombicum redivissent, et tunc generassent bonum sericum.
Gusanes autem generantur per apes, et per ea quae in circuitu candelae volant, et per locustas quasdam, et per bombices : et haec postea cum completa fuerint, ad suam speciem revertuntur per ova videlicet perfectorum. Ad speciem autem generans perfectum vocatur. Generatio autem sic fit, quod primo haec animalia faciunt ova, et ex illis fiunt gusanes, et ex gusanibus fit prima species generans. Et haec omnia media non videntes, opinati sunt ex talibus non nisi gusanes generari. Dicit autem Avicenna, quod amicum habuit qui fecit scorpiones ex putrefactione quorumdam lignorum : et illi scorpiones generaverunt alios scorpiones. Nullo autem modo credibile est, quod aliquid generetur per aliquam virtutem generativam in putrefactis, et non possit alio modo magis naturali generari. Licet enim generatio sit ad conservandam speciem, tamen non generatur nisi indivi- duum quod post complementum suum incipit generare. Si autem ponamus homines aut ex voluntate aut ex peste aeris vel alia causa suspendi a generatione, aut etiam mori omnes : et tunc ponamus quocumque modo hominem fieri, et habere eum foeminam, ipse generabit homines per coitum non obstante eo quod per coitum non est generatus : quia femina illa hominis juvat generationem in hoc quod facit generantem qui habet potentiam generativam. Sic omni eodem modii dicemus quaedam animalia non ex coitu fieri, quae tamen postea veram permixtionem seminum habent generatione salvando speciem suam. In uno enim quodam rivo qui Jactori Arabice vocatur, castor aliquando apparuit: qui tamen rivus fuit pauci temporis, et distabat rivus per maximam distantiam ab omnibus locis in quibus erant castores : et ideo probabilius est castorem ibidem virtute stellarum esse procreatum. Hoc autem saepe apparet in aquis novis in quibus nascuntur pisces, cum numquam ante fuerint, nec ab hominibus sint impositi : et illi pisces postea ex semine generant pisces alios.
His autem omissis, redeamus ad propositum, dicentes quod mas a femina differt in situ testiculorum et matricis : et quando maribus secantur testiculi corporis, mutant corporis complexionem. Et causa quidem hujus est, quia complexio masculina est manans in omnia membra praeter cor ab unico membro. Manat autem a testiculis in membra in proprio et completo effectu testiculorum, et hoc est in coitu cum muliere : et ideo amputato membro illo, necesse est mutari omnium membrorum complexionem : et hoc quidem si amputabitur ante ortum pilorum, non oriuntur pili in locis ubi oriuntur maribus et non feminae, sicut in barba : et vox mutatur a similitudine vocis virorum. Si autem ementulatio fiat post ortum pilorum radicatorum in suo situ, non in toto auferentur pili, neque vox in toto mutabitur.
Sunt autem quidam masculorum in generibus animalium testiculos non habentes omnino, et hi sunt velocissimi coitus, eo quod semen in eis subito et recte descendit, sicut est in piscibus testiculos non habentibus : in eis tamen oportet duas vias rectas esse, per quas sperma descendit.
Amplius testiculi in quibusdam animalibus testiculos habentibus, non sunt pars viarum spermatis, sed sunt divisi a Viis. Veretri autem principium habent a ligamentis nascentibus ex osse pectoris et sua carne : et est veretrum rarae substantiae valde, et ideo tenditur facile per spiritum subintrantem ipsum quando opus est, et remissum iterum cadet cum fuerit opus. Exigitur autem propter duas utilitates, quod videlicet facilius intret in vulvam, ut rectius semen projiciat ad os matricis interius. Emissio enim spermatis ex recto est aequalis in medio, unde sugi potest : et non ad latus, unde non sugitur a matrice.
Amplius autem duae extremitates capitis veretri, habent declinationem ad unum et idem, eo quod curta sit chorda per quam ligatur. Chorda autem illa facta est propter pulchritudinem quidem, et ad hoc quod sustineat virgam ne continuae sit erectionis, si materia esset dura sicut os ex qua facta est virga. Nodus autem virgae et incisio quae est post caput ejus, est propter melius, ut melius circumvolvatur a vulva, et totum extrahatur semen a capite ipsius.
Amplius autem cujus virga est multum longa, paucae est generationis : quia propter longitudinem alteratur semen, eo quod est valde facilis alterationis, quando recedit a loco suae generationis. Matrix autem posita est posterius vesica et ante intestina, ut culcitretur inter haec duo et custodiatur propter creaturam quae formatur in ipsa.
De musculis autem virgam moventibus in anatomia satis dictum est. Duo tamen sunt paria principalia quae movent eam. Unus quidem paris musculi est ex
duabus partibus virgae : et cum extenduntur, ampliantur viae et rectificantur, ut sperma velociter exeat. Aliud autem nascitur ex osse pectinis et continuatur cum radice veretri ex transverso : et cum sua extensio aequalis fuerit, erit extensio virgae recta : et sic semper tensio virgae motus sequitur testiculorum.
Amplius autem testiculi pendentes facti sunt, ut ordo vasorum spermaticorum sit utilior. Vasa enim haec tortuosa facta sunt, ut retardata in eis materia spermatis melius digeratur, ut sit perfectior ex ipso spermate generatio. Est autem utile praeter hoc, ut ordinate ejiciatur sperma, ne nimis festinet ad exitus in quacumque libidine hominis, sicut facit in quibusdam brutis. Aliquando tamen gravitatem inducit, eo quod ab ejectione retardatur : propter quod etiam non absolute est istud naturae auxilium, sed illud propter quod principaliter factum est quod dictum est, ut melius videlicet digeratur, et sic melius proficiat generationi : non enim est inconveniens ejusdem rei secundum naturam plures esse utilitates. Quod autem in praehabitis diximus, testiculos exire a viis spermatis, non ita intelligimus, quod testiculi non conferant ad spermatis generationem, sed potius ideo dictum est, quod substantia spermatis est diversa a substantia vasorum et viarum quae continuantur cum testiculis : non enim testiculus est via, sed potius viarum sustentamentum, eo quod viae diriguntur ad testes, sicut vere dicit medicus.
Amplius autem quando castrantur animalia, contrahuntur nervi et venae in sursum, et separantur a veretro : propter quod per eos non curret ad virgam materia spermatis. Taurus autem ementulatus statim post coivit et generavit : eo quod materia ante descenderat ad didymos, sicut superius diximus.
Amplius autem omne carens crure, caret virga et testiculis : propter quod etiam pisces veretrum non habent: et horum ova extra complentur per semen masculi, quia carens virga in foeminam semen projicere non potest. Propter carentiam autem hujusmodi membrorum etiam semina arborum extra complentur.
Amplius autem instrumentum quod habent foeminae animalium, est matrix : et est quoddam principium generationis creaturae cui virga in masculo respondet, et est proportionatum illi : sed in altero illorum est completa materia generationis, et exit extra : in altero autem est diminuta, et retenta intus : et est sicut in anatomia diximus. Quasi virga in mare, sic matrix in foemina, et quasi veretrum sit collum matricis, et vulva et duo testiculi mulieris sunt sicut duo testiculi virorum, sed in viris sunt majoris quantitatis et longioris cum rotunditate detenti et exterius. In mulieribus autem sunt minores, et lati magis quam rotundi, et sunt curti et interius.
Amplius autem sicut mares habent vasa spermatis inter locum exitus urinae in radice virgae, ita mulieres habent inter testiculos et orificium matricis quaedam vasa dimidialia : sed in maribus incipit sperma in testiculo, et elevatur in sursum, et figit se ponendo in quamdam concavitatem a qua pendent testiculi, et post tortuose descendit inferius, et completur secundum spermaticam digestionem sic curve reversum, quousque exeat per viam quae est in radice virgae a duabus partibus, qui locus proprinquus est collo vesicae : et hoc quidem longum est in maribus, curtum autem in mulieribus, eo quod collum vesicae mulierum est curtum. Sperma autem in mulieribus procedit a duobus testiculis sicut duo cornua, et expanse procedit: et harum duarum viarum capita continuantur cum testiculis, et constringuntur in delectatione coitus, et concupiscentia coitus quae est ante delectationem, et protendunt aequaliter orificium matricis. Cum enim contrahuntur a duabus partibus, aperitur orificium matricis, et ampliatur, et sugit sperma. Haec autem sunt
breviora sibi consimilibus quae sunt in maribus.
Amplius autem differunt in hoc, quod vasa spermatis in mulieribus continuantur cum testiculis, et transeunt ad additamenta cornualia : et quiddam quod nascitur ab utroque testiculo, vomitat sperma intra vas : et haec duo sic a testiculis nata vocantur vomilantia sperma. Vasa ergo spermatis ista in mulieribus cum testiculis continuantur, eo quod haec vasa in mulieribus ad mollitiem accedunt et lenitatem. Non enim fuit opus, ut essent dura, neque etiam quod membrana ipsorum dura esset, eo quod bene cooperiuntur, neque indigent longitudine sicut in maribus : sed in viris nocumentum afferret si haec cum testiculis fuissent continuata : quia constrictione sua laesionem intulissent : propter quod medium inter illa positum est.
Amplius secundum Aristotelem, vasa spermatis in mulieribus evomitant sper-. ma ante orificium matricis interius juxta foramen virgae, quae est collum vesicae suae. Hoc autem non bene certificatus nisi per anatomiam et inspectionem mulierum. Signum tamen est hujus, quod cum mulier extremitatem virgae suae movet trahendo manu, quod sentit delectationem coitus et polluitur. Cum autem illuc projicitur sperma, orificium matricis statim ut senserit proprium sperma, festinat ad sugendum ipsum, et cum ipso sugit sperma maris, eo quod ambo cadunt in unum locum. Si autem matrix esset attractiva spermatis maris per se sine spermate proprio, et sic naturaliter non attraheret nisi sperma viri, accideret quod semper aequaliter matrix intenderet attrahere sperma viri : et tunc non esset necesse mulierem emittere sperma in coitu, quod falsum est : quae causa, licet secundum Aristotelem videatur vera esse, et hoc inferius quaeretur, et superius quaedam de his dicta sunt. Oportet igitur, quod sperma viri sit excitativum proprii spermatis, et sic simul in una hora duas matrix complet operationes, eje- ctionem videlicet proprii spermatis, et requisitionem alterius. In hac tamen re multum credendum est mulieribus discretis in natura et modo coitus.
Amplius autem quidam Antiquorum sapienter tradiderunt, quod via exitus spermatis mulierum et etiam virorum est valde stricta : et circumstant eam in circuitu, et cooperiunt carnes glandulosae : et carnes illae glandulosae et collum vesicae emittunt a se quasdam humiditates calidas, quae venientes ad orificium matricis, stimulant ad luxuriam : et istae humiditates sunt albae tenues.
Amplius autem sperma in maribus est magis digestum, et venit ad testiculos per venas tortuosas multas sicut sunt rami quidam : et hae venae portant eis sanguinem, qui digeritur et alteratur quousque testiculis assimiletur et humiditati quae est in eis : praecipue tamen assimilatur spiritui aereo, qui ibi generatur, et per illum albescit sicut spuma gracilis.
Amplius autem matrix creata est ex venis multis, qui ramificantur in substantia ejus, ex quibus manat embryonum sustentatio : menstruum enim per illas descendit. Ligatur autem matri fortibus loris cum dorso ne decidat.
Adhuc autem facta est matrix ex substantia nervosa, eo quod multa saepe indiget extensione in incremento foetus, et diminutione indiget in exitu partus : ex hoc enim habet, quod inculcatur supra foetum in tempore partus et premit ipsum ut exeat. Sua autem concavitas non completur nisi sit nervosa telaris : sicut et duarum mamillarum completur concavitas in sua quantitate. Si enim haec opera foetus et partus non essent, nulla esset indigentia matricis mamillarum. Amplius autem in hominibus matrix habet duas tunicas, et duas divisiones, sicut diximus in anatomia. In aliis autem animalibus divisiones ejus sunt secundum numerum mamillarum. Amplius autem ovantia etiam habent
multas matrices : sed ovantium quaedam sunt, quae intra complent ova sua : quaedam autem sunt, quae ponant ea intra, et emittunt animalia foras : quaedam autem ex toto complent ea foris, sicut piscis : quaedam autem ovant primo, et postea pariunt animal. Exit autem ex ovo in inferiori matricis : quia si superius exiret, comprimeret diaphragma, et propter longitudinem viae fieret gravis partus.
Amplius autem ea quae sunt mollis cutis, faciunt ova, et ponunt ea extra. Quod autem est durae pellis, non habet ova posita foris : sed animalia talia habent in circuitu testae pellis suae quasdam concavitates, in quibus reponunt et tegunt ova sua.
Amplius autem fere omnia ovantia sunt talia, quod non habent separatam viam urinae a via stercoris, praeter tortucam quae habet vesicam, sicut in ante habitis diximus.
Amplius autem quaedam ovantium coeunt manifeste, sicut aves : quaedam autem non faciunt nisi quod impingunt ad se invicem, et contingunt se in loco exitus ovorum et spermatis : et contactus extremitatum suarum est eis pro coitu. Quaedam etiam involvunt se ad invicem. Quaedam etiam annulosorum non coeunt aliquo modo, sed generant se ex seipsis sicut plantae.
Amplius autem quaedam coeuntium ovantium majoris sunt quantitatis in sexu feminino quam masculino, sicut est in multis avibus rapacibus, et aliis quibusdam. Sed generaliter quando aves coeunt, foemina supponit dorsum masculo, et mas intorquet caudam sub cauda foeminae : et foemina erigit caudam et parat porum per quem concipit et sugit sperma masculi ab exteriori poro.
Et per haec dicta patet intellectus omnium quae de membris genitalibus marium et foeminarum dicta sunt in hoc libro a principio.