De improbatione dicti Empedoclis et Anaxagorae per causam masculinitatis et foemininitatis, et per causam generandi dissimilia sibi in genere.
Sermo vero ejus qui dicit sperma esse carnem et os et quodlibet aliud membrum secundum actum sicut nervus, et quod sic compositum est ex nervo et carne et aliis membris, omnino contradicit sermonibus nostris physicis et nostrae positioni in causa sexus masculini et feminini., et praecipue quantum ad hoc quod dicit Empedocles. Dicit enim Empedocles quod causa generationis foeminae vel masculi est in tempore impraegnationis : quoniam si in illo tempore concipit sperma quod exit a toto corpore viri, erit conceptus masculus, et tunc effluit sperma mulieris : si autem concipit sperma quod exit a toto corpore mulieris, erit embryo femina, et tunc effluit sperma masculi : et si concipit ambo spermata, concipiet geminos, quorum unus erit foemina et alter masculus.
Sed contra hoc est quod probavimus per experimentum : vidimus enim mu- lieres primo non concipientes, quae post alterationem aliquam corporum suorum ex aetate vel medicina, vel aere, vel loco, postea conceperunt : et vidimus eas quae semper per aliquod tempus pepererunt mares, et postea feminas : et quaedam sunt e converso dispositae. Et irrationabile est dicere, quod semper effluat alterum seminum continue et numquam concipiatur. Foemininitas ergo et masculinitas non causantur ex hoc, quod sperma concipiatur quod exit a toto corpore maris et feminae, sed propter aliam causam quam in praehabitis istius scientiae assignavimus, quae est temperantia spermatis, et intemperantia quae est in spermate viri et mulieris simul commixtis. Et his enim quae hic et in antehabitis istius scientiae dicta sunt, manifestum est, quod id quod congregatur ex duobus spermatibus, est res quae proprie convenit generationi membri, quod ostendit masculinitatem et femininitatem : ex uno enim spermate sic ex duobus commixto secundum substantiam potest esse mas aliquando, et aliquando femina : non ideo quod ex eo sit aliquod membrum quod prius latuerit in ipso, sed quia in spermate est virtus formativa, quae est conveniens generationi membri masculi vel feminae, proveniens ex diverso calore vel frigore quae sunt in complexione spermatis. Et per omnia eodem modo dicimus de membris aliis : quia si probatum est, quod non necessario ad generationem matricis oportet egredi sperma ex matrice generantis, erit idem modus rationis probandi de omnibus aliis membris : et sic non oportet quod sperma exeat ab aliquo membro.
Amplius, sicut in praecedentibus diximus, quaedam animalia in prima generatione parta non sunt similia se generantibus in specie, neque tamen finaliter remanebunt dissimilia a suo genere : sicut quaedam muscae et apiculae. Ex istis igitur generata non statim sunt similia, eo quod generant vermes. Constat autem, quod sic generatione diversa et dissimi-
lia non sunt a spermate quod exiens ab omnibus partibus generantis in se similia membra membris generantis retineat. Si enim ex tali nascerentur spermate, pro certo essent similia statim primis generantibus, praecipue secundum istos qui dicunt, quod similitudo signum est quod sperma exeat ab omnibus membris et a toto corpore.
Amplius ex uno coitu quaedam alia generant multos filos : hoc tamen magis accidit in plantis, quod ex uno simul ascendente succo generant multos fructus et multa semina in quolibet anno semel vel pluries. Si ergo semen est factivum membrorum omnium, quia est decisum ab omnibus, habens in se membra et virtutes membrorum invisibiliter, oportet quod in exitu unius spermatis quod uno motu exit, multa membra invisibilia cum virtutibus suis egrediantur : et hoc valde est absurdum : qualiter enim posset hoc esse? quia si sperma a toto descinditur, ut isti dicunt, constat quod non exit nisi uno modo et unica operatione membrorum unum et idem sperma : effluit enim unum sperma ex uno coitu et una membrorum divisione. Nec potest dici, quod in matrice dividatur in multorum membra et virtutes : quia isti dicunt, quod sperma efficitur divisum in membra ex hoc quod exit ex omnibus membris animalium. Hoc autem impossibile esse jam probatum est.
Amplius autem rami arborum abscissi ab arbore et infixi in terram, inveniuntur aliquando qui fructificant et semen faciunt ex quo germinat tota arboris species : cum tamen non possit dici, quod hoc semen exit ex omnibus partibus arboris : exit enim ex his ramis sperma sive semen per se sive sine conjunctione ad totam arborem : et manifestum est, quod virtus fructificandi est in eis antequam ex se emittant radices : quoniam si virtutem ante non haberent, non possent proferre ex seipsis. Constat igitur, quod sperma hujus fructificationis a tota non exit arbore.
Hujus autem quod diximus signum est, quod multoties videtur in animalibus annulosis quibusdam, quamvis non accidat hoc in toto et omni annulosorum genere: in pluribus enim accidit, si quis diligenter consideret: hoc autem est, quod foemina habet membrum genitale, per quod concipit ad modum veretri, et imponit illud intra corpus maris, et bibit ex eo sperma: hoc enim probatur ex hoc, quod in omni animali id quod supponitur in coitu, est foemina. In istis autem annulosis suppositum inferius exigit veretrum per modum caudae factum, inferiorem videlicet partem corporis sui, et intrudit ipsum in corpus incumbentis sibi corporis annulosi, et bibit ex eo humorem spermatis. Non autem fit hoc in omnibus annulosis, ut diximus, sed in pluribus. Et constat, quod non bibit nisi humorem inferius in corpore inventum.
Manifestum ergo est, quod causa generationis in spermate non est ideo, quia a toto exeat corpore : sed alia quaedam est hujus causa quam posterius inquiremus. Melius enim et convenientius dicitur, quod causa generationis non est exitus spermatis ab omnibus membris et a toto corpore, sed potius est ab operatione virtutis formativae, quae sicut artifex est operatrix totius corporis: sicut etiam dicimus scamnum secundum formam scamni esse a carpentario, et non a materia generaliter partes scamni in se habente. Isti enim mirabile figmentum inducunt in causa similitudinis generati cum generante : sicut se aliquis diceret, quod ideo similis est filius patri, quia habet consimilia membra cum membris patris.
Adhuc autem magnae delectationis quae est in coitu, non est causa illa quam inducunt, exitus videlicet spermatis a toto corpore et ab omnibus partibus ejus, sed potius hujus delectationis est causa, profundus et fortis motus spermatis, quod inferius tangit loca nervosa genitalium, et praecipue locum praeputii in viro, et nervos matricis in foemina. Cooperatur autem ad hocfricatio aperiens et calorem inducens : cujus signum est, quod minus delectantur in coitu hi qui multum coeunt, quoniam infrigiditati sunt ex usu coitus, et laxae sunt viae per quas effluit semen: et ideo non subtiliter tangit.
Praeterea delectatio non est nisi in fine coitus, et in membris genitalibus : secundum dictum autem istorum deberet esse in toto corpore secundum omnia membra aequaliter. Non enim debet esse delectatio in quibusdam membris ante, et in quibusdam post: quia si ita esset, multum tempus duraret delectatio coitus, antequam transiret successionem omnium membrorum, quod non est verum, quia delectatio parvum tempus durat. Et hoc tamen mirum est: si enim delectatio aequaliter est secundum membra, et in uno tempore, oportet quod ita cito descendat sperma a membro longe distante, sicut a membro quod est prope juxta exitum ipsius: et hoc est impossibile, cum uno motu et uno movente moveantur ad delectationem omnia membra.
Amplius si verum est quod isti dicunt, erunt filii mutilatorum et imperfecta et diminuta membra habentium, semper mutilati et imperfecti in membris et diminuti : quod falsum esse videmus ad oculum. In sequentibus autem causam utriusque horum, scilicet tam causam similitudinis filiorum cum parentibus, quam etiam diminutionis membrorum, quae aliquando est in parentibus et non in filiis, inquiremus. Haec enim quaestio communis est de utriusque dictis accidentibus. Causa igitur eorum quae dicta sunt, non est exitus spermatis a toto corpore et ab omnibus membris. Nulla autem falsitas sequitur contra ea quae diximus, etiamsi confiteamur sperma exire a foemina. Nos enim confitemur, quod foemina per sperma suum et conceptum matricis, est aliquo modo causa generationis, sicut post dicemus.