Per quem modum sperma est in corpore spermatizantis ?
Semen insuper est, in quo est primum natura tota ejus cujus est semen secundum virtutem et secundum potentiam materiae. Naturam autem dico ejus cujus est semen quod AdminBookmark Graece vocatur.
Omne enim quod est in corpore a quo semen descinditur, aut est ex his quae connaturalia sunt corpori, aut ex his quae non sunt connaturalia. Connaturalia autem voco quae sunt componentia corpus sicut similia, aut ea membra quae constant ex similibus. Non connaturalia autem voco superfluitates, quae sunt in corpore non connaturales corpori: eo quod non attigerunt ad aliquam speciem membri, quod secundum actum est pars corporis: et hoc est sicut superfluitas aliqua aut aggregatio humorum in corpore, aut etiam sicut superfluitas cibi. Si igitur sperma est in corpore et exit ex ipso, oportet quod sit in ipso, aut sicut connaturale, aut sicut non connaturale. Manifestum autem est quod non est connaturale corpori sicut pars aliqua corporis. Partes enim aut sunt heterogeniae, aut homogeniae. Heterogenia autem pars sperma non est, eo quod partes spermatis omnes assimilantur ad invicem : heterogeniae autem partes sunt dissimiles. Similiter autem constat quod non est pars similis : quia ex similibus componuntur dissimila, sicut fit compositio diversorum organorum ex carne et nervis. Ex spermate autem nullum omnino membrorum componitur.
Amplius autem omne membrum sive sit simile, sive dissimile, est distinctum in virtute et forma et operatione in corpore cujus est pars : talem autem distinctionem sperma non habet. Aliae vero res omne quae sunt in corpore, sicut diximus, sunt in corpore distinctionem habentes per modum quem diximus. Similiter autem sperma nihil eorum esse videtur quae sunt non connaturalia corpori : neque videtur esse res occasionata ex infirmitate aut dominio alicujus discrasiae in corpore, eo quod est in omnibus corporibus in naturae virtute et statu existentibus, et ex eo sustentatur et permanet natura. Manifestum etiam est, quod non est in corpore sicut cibus : cibus enim est impositus ab extrinseco in corpus, et est extra carnem, licet ex ipso fiat ut id quod est potentia caro et potentia nervus et os, fit actu caro et actu nervus ct actu os.
Si autem fortasse aliquis vellet dicere, quemadmodum dixerunt Empedocles et Anaxagoras, quod est quaedam superfluitas exiens ab omnibus membris ex dissolutione membrorum quemadmodum sudor. Hi enim dicunt, quod exit a toto corpore propter calorem excitatum e motu coitus, et virtutem eorum a quibus exit per dissolutionem. Tunc oportet quod sperma sit superfluitas quaedam exiens a membris corporis, et talis superfluitas sperma esse non potest. Omne enim tale superfluum est ex cibo, et est tale cujus nulla est indigentia ad aliquid naturalium, sed potius est naturae impedimentum : et ideo expellitur, eo quod nulli operationi naturae potest esse con-
veniens, sed potius indiget natura, ut consumatur major pars hujus superfluitatis cujus nulla est indigentia in naturae operationibus: et hujus signum est, quod membra alleviantur per consumptionem hujusmodi superfluitatum. Manifestum autem est, quod sperma non est hujusmodi superfluitas. Tales enim superfluitates multae sunt in quibusdam infirmantibus habentibus complexionem debilem et virtutes membrorum debiles, quas superfluitates in corpore generatas a se non possunt expellere. Sperma autem aut modicum est in eis, aut nihil omnino: aut si est, non est conveniens generationi perfectae: quia si generat, partus erit aegrotus, aut morietur, eo quod cum spermate talium corporum admiscetur pars malae superfluitatis.
Amplius autem superfluitas primi cibi qui a stomacho trahitur ad hepar ex indigestione proveniens, est phlegma vel aliquid phlegmati simile, eo quod phlegma est superfluitas viscosa boni cibi non adusti: et hoc indigetur, sicut superius diximus, aut ad nutrimentum membrorum phlegmaticorum, aut etiam ideo quia per calorem digerentem convertibile est in cibum. Hujus autem signum est, quia admiscetur cum sanguine qui est cibus, et procedente tempore quando dissolutum fuerit a calore, erit sicut cibus, et consumitur etiam mutando se in sanguinem quando laborat corpus per calorem excitatum ex labore : et si cibatur ex ipso membrum corporis, hoc erit membrum ultimum in cibum accipiendo: et ista sunt membra quae cibantur ex ultimo digesto et nutrimento. Primum autem membrum quod a primo cibo accipit nutrimentum, non cibatur illo humore phlegmatico. Cibatur etiam humore phlegmatico membrum positione ultimum quod est cerebrum: sed primum quod est cor, non cibatur illo, sed potius calido sanguine cholerico. Id autem superfluum quod ultimo post omnes digestiones relinquitur, est valde modicum, etiam si multum sit de primo cibo ex quo relinquitur: et hoc frequenter convertitur in augmentum membrorum, quod est aut secundum longitudinem aut spissitudinem aut latitudinem. Scimus enim ex his quae in antehabitis libris nostris physicis determinata sunt, quod omnia animalia et arbores crescunt paulatim quousque perveniunt ad suum terminum naturalem, qui est finis suae magnitudinis. Constat igitur sperma non esse hujusmodi superfluitatem, quae sola habet convenientiam cum spermate: quia sperma est viscosum et aqueum. Cholerica enim et melancholica superfluitates non habent convenientiam cum spermate : et ideo non oportet nos loqui de ipsis. Sanguis autem non est superfluitas, sed cibus, sicut patet ex superius in hac scientia determinatis. Ex omnibus igitur quae dicta sunt, manifestum est sperma hujusmodi superfluitatem non esse, nec ita exire ab omnibus membris sicut expellitur id quod per calorem resolvitur a corpore.
His autem sic probatis, oportet dicere de natura spermatis sermonem omnino contrarium omnibus eis qui ante nos de spermate locuti sunt, de quibus in Physicis fecimus mentionem. Illi enim omnes conveniebant in hoc, quod sperma exit a toto. Nos autem dicimus, quod sperma quidem est illud quod habet naturam ex forma agente et materia, quod sit toti conveniens, sed non habet similitudinem ad omnia corporis membra.
Adhuc autem illi dicebant, quod sperma est quaedam dissolutio sive humor ex dissolutione corporis egrediens sicut sudor. Nos autem dicimus, quod est quiddam superfluum quartae digestionis, quo indigetur ad salutem speciei quoad esse quod habet in individuorum successione: et ideo melius dicitur et convenientius, quod sit superfluum ultimum, hoc est, ex ultima digestione relictum, quod additum fuit super illud quod est corpori ultimo assimilatum. Taliter autem additum est superfluum individuo, habens potentiam ut toti corpori efficiatur simile
secundum actum. Hoc est igitur quod est deserviens generationi: hoc enim jam habet virtutes omnium membrorum corporis, et habet posse ex illa similitudine quam passum est, sicut est posse artis et artificis super materiam artificiali, sicut Policletus habet virtutes faciendi statuas idolorum ad similitudinem hominum figuratorum.
Sic igitur dicentes, non dicemus quod sperma sit quiddam per dissolutionem a corpore egressum : omne enim a corpore animato egressum corrumpitur et mutat naturam : sperma autem non corrumpitur, sed prae omnibus rebus naturalibus mirabiles perficit operationes, in tantum quod res divina a quibusdam esse putetur propter creatricem et formatricem virtutem quae est in ipso. Quod autem secundum rationem talis superfluitas emittatur de corpore, et non secundum viam et modum dissolutionis, significatur per hoc quod animalia magni corporis secundum suae speciei proportionem parvae sunt generationis et pauci seminis : et ea quae sunt parvi corporis, sunt multae generationis et multi seminis. Necessarium tamen est, quod in animalibus magni corporis multum sit dissoluti a membris et corrupti humoris. Modicum autem superfluum quartae digestionis, eo quod totum quod illa digestione completum est, fere attrahitur a membris magnis quae multo indigent nutrimento, propter quod parum remanet de superfluo. In animalibus autem parvi corporis existentibus totum est contrarium.
Amplius dissolutus humor superfluus, hoc est, per dissolutionem a membris corporis resolutus, non habet vas naturale et locum sive receptaculum in corpore, sed potius expellitur, et ante expulsionem vagatur casualiter in membris et gravat. Omnia vero superflua omnium digestionum loca et vasa habent naturalia, ad quae diriguntur : quae loca et vasa nota sunt in animalium corporibus: quia superfluum digestionis quae fit in stomacho, digeritur ad inferius intestinum et tem etiam accidit animalibus, et praecisecessum. Digestionis autem superfluum quae fit in hepate, dirigitur ad vesicam in his quae habent vesicam, et in his quae non habent, dirigitur ad intestinum. Et digestionis quae fit sub corde cholera quae dam superflua dirigitur ad cistim fellis. Melancholia autem ad splenem. Phlegma autem convertibile est in sanguinem, sicut superius diximus. Et per hunc modum superfluum quartae digestionis, quae est in extremitatibus venarum, ad matricem in mulieribus, et generaliter loquendo dirigitur ad vasa seminaria, quae sunt membra ad coitum deservientia. Et per eumdem modum lac quod est talis superfluitas, dirigitur ad ubera.
Amplius autem ex accidentibus consequentibus exitum spermatis probatur non esse dissolutum a corpore, sed ipsum esse humorem in quo maximum naturae est auxilium. Si enim sperma ultra quam oportet exit a corpore, multam inducit corporis destitutionem et dissolutionem et debilitatem manifestam : eo quod tunc non habet in se superfluum, quod ex cibo ultima completione completo relictum est: et ideo non habet unde restauret deperditum a membris. Paucis autem valde hominibus accidit quies post exitum spermatis et alleviatio : et illi sunt juvenes multi spermatis, et pauci vel nullius coitus existentes, in quibus sperma multiplicatur ultra mensuram : tunc enim sperma multiplicatum inducit gravitatem, sicut accidit corpori repleto gravitas ex multo optimo convenienti nutrimento, quod non peccat in aliqua complexionati qualitate, sed ex quantitate superfluente solum inducit ponderositatem membris et toti corpori: et cum aufertur per evacuationem causa illius gravitatis, alleviatur et reparatur corpus, et fit bonae dispositionis. Hujus tamen alleviationis quae post exitum spermatis aliquando sentitur, non est causa sola spermatis emissio : quia a viro non exit solum sperma purum et bonum, sed fre-
quenter exit sperma admixtum cum superfluitate aliqua alicujus vel aliquorum humorum corruptorum, quae superfluitas mala est et infirma: propter quod etiam multi homines hoc modo sperma commixtum malis humoribus habentes, non generant. Alleviatio ergo corporis post hujusmodi spermatis emissionem aliquando est propter humorem malum admixtum a quo liberatur corpus, et non propter emissionem spermatis.
Amplius non est sperma in prima aetate quae est infantiae aetas et puerilis, neque est in ultima senum aetate, neque in multum infirmis, praecipue in calidis febribus. In infirmis enim consumitur propter debilitatem et calorem. In senibus autem non digeritur ex frigore, et fit humor viscosus extrinsecus membris adhaerens. In pueris autem transit in augmentum : cujus signum est, quod videmus hominem in primis quinque annis aetatis suae medietatem totius longitudinis suae vel amplius ut in pluribus accipere, quam habebit in tota vita sua.
Secundum autem dictum modum multas habent in habendo sperma differentias ad invicem animata, sicut arbores, et animalia: et non solum has differentias participant genera ad invicem comparata, sed etiam individua convenientia in specie et figura speciem suam consequente, sicut quando confertur homo homini, vel equus equo, et nobilitas complexionis unius ad nobilitatem complexionis alterius. Quidam enim sunt multi spermatis, et quidam pauci : et quidam non habent sperma omnino, et non propter debilitatem vel infirmitatem, sed potius propter contrarium, quia quidam sani multae carnis existentes et multae pinguedinis, non spermatizant nisi modicum valde, neque desiderant coitum nisi raro. Hoc etiam accidit multis plantis et fertilibus, quarum fructus corrumpuntur et cadunt vel forte non formantur propter multitudinem sui cibi qui remanet incompletus et indigestus. Hoc au- pue capris, quia hi non multum coeunt, quando multum impinguantur : propter quod etiam capras gregum sagaces pasto res moderate macrificant, ut plurium caprarum per coitum possint implere conceptum. Et simili ingenio cultores agrorum aliquando moderate macras faciunt plantas, ut fertiliores efficiantur. Hac eadem de causa homines valde pingues raro generant vel minus quam hi qui habent corpora moderata inter maciem et pinguedinem. Et simile quidem accidit etiam in corporibus mulierum. Causa autem est, quod superfluum quod est in corporibus pinguibus, digeritur cito et transit in pinguedinem, eo quod est valde convertibile et aquosum subtile. Hac etiam de causa quaedam arbores non fructificant, sicut salices: vel parum fructificant, sicut nux romana: magnae enim sunt corpore hujusmodi plantae, et plurimum trahentes nutrimentum.
Possunt etiam aliae esse causae hujusmodi accidentium, sicut diximus. Accidit enim aliquando carentia spermatis ex debilitate : et multitudo spermatis accidit aliquando propter vigorem. Aliquando etiam propter nimiam retentionem spermatis in infirmis corporibus accidit congregari multas malas superfluitates, quibus nihil juvatur, sed plurimum impeditur corpus. Propter quod etiam aliquando ex spermate retento ultra modum, accidunt multae malae infirmitates : et aliquando mors, quando propter sperma congregatum corpora purgari non possunt. Et sic quidam sanantur per coitum, et quidam moriuntur: sicut frequenter accidit in quibusdam hominibus vel gentibus, aut nimis abstinentibus a coitu, aut nimis utentibus eo.
Amplius autem in multis corporibus animatis, viae exitus superfluitatum non sunt eaedem sicut in homine, in quo est superfluitas sicca ex cibo, et superfluitas humida ex potu, et non exeunt per eamdem viam : et tunc superfluitas humida exit per viam exitus spermatis, superfluitas vero sicca habet aliam viam per se
separatam ab ista. Et ex hoc patet, quod sperma non est dissolutio : quoniam dissolutio non expellitur per viam determinatam, sed per omnia membra expellitur sicut et in omnibus membris vagatur.
Amplius, sicut prius diximus, exitus superfluitatis omnis quando nimia est, alleviat corpus. Exitus autem dissolutionis quamdam relinquit debilitatem, licet corpus alleviet, sicut patet in his qui multum sudaverunt, ex quacumque causa factus sit sudor. Non igitur sperma est dissolutio.
Amplius autem in exitu spermatis exeunt aliquando simul ambo, sperma videlicet, et dissolutio, propter admixtionem boni cibi cum malo humore. Si autem sperma esset, quod per dissolutionem caloris dissolvitur a membris, sicut opinati sunt quidam homines, esset totum mali humoris superfluitas. Nos autem videmus per experimentum, quod sperma nullo modo facit quod facit sic dissoluta a membris superfluitas, sicut patet per ante dicta. Falsus est igitur sermo opinantium quod sperma separatur a membris, sicut superfluitas per calorem dissoluta ab eis. Propter quod relinquitur sperma esse superfluum cibi ex quarta digestione completi. Et hoc manifestum est ex omnibus praeinductis.