De natura spermatis et menstrui tam foeminae quam masculi, quam habet id quod est principium generationis.
Relinquitur igitur deinceps declarandum quae sit ista cibi superfluitas, et quod inquiramus quae sit dispositio menstrui. Hoc enim bene declarato, quasi ex corollario relinquitur et scitur quae sit dispositio foeminarum animalium, utrum videlicet spermatizant sicut viri, vel non, et utrum illud quod habet virtutem creatricem et formativam et generativam, est connexum ex duobus spermatibus viri scilicet et mulieris, et generaliter foeminae vel masculi, vel non, sed exeat sperma tantum ex viro. Et si conceditur, quod non exit a foemina, erit inquirendum a nobis, an foemina aliquam habeat convenientiam ad principium generationis, aut nihil convenientiae habeat in ipso ? Et si dicatur habere convenientiam cum generatione hoc modo, quod accipiat sperma in vas debitum, et sicut adjuvans ad illud per modum praeparationis : fovet enim et tenet et ministrat nutrimentum creaturae. Si hoc dicatur, quaeremus si aliquam aliam habeat convenientiam ad causalitatem generationis aliquo modo?
Incipientes igitur quaerere de istis, dicimus quod jam superius declaravimus, quod sanguis est ultimus cibus in habentibus sanguinem : in animalibus autem non habentibus sanguinem ultimus cibus est humor, qui est loco sanguinis conveniens sanguini. Probavimus etiam in praehabitis hujus scientiae de Animalibus, quod sperma est superfluitas cibi ultimi, hoc est, quarta digestione completi : cibus autem ille per substantiam non est nisi sanguis, aut humor conveniens sanguini ultimo decoctus et completus. Nullum enim membrum nutritur et perficitur, nisi ex sanguinis digestione : et cum sperma digeritur et decoquitur usque ad terminum et exitum debitum et alteratur, non est in colore simile sanguini, sicut diximus in praehabitis, ubi determinavimus spermatis generationem : est tamen de substantia sanguinis : cujus signum est, quoniam si aliquando per aliquam causam exit non digestum usque ad terminum, exit in colore sanguinis : et hoc fit quando virorum aliquis nimium satagit coire per aliquid movens ad coitum, sicut est stincus, vel aliquid hujusmodi. Ex hoc enim manifestatur, quod sperma secundum substantiam non est nisi superfluitas ultimi cibi, qui est sanguis qui spargitur per membra in ultima digestione : propter quod etiam permaximum dat vigorem corpori: et subtractum, multum debilitat: et si ultra modum egrediatur, laxum facit corpus. Propter quod etiam multum coeuntes cito senescunt, et citius moriuntur. Quia igitur sic sparsum est per membra, rationabiliter efficiuntur plerumque filii parentibus similes. Sperma enim quod est pars nutrimenti quod exit a membris, simile est in virtute ei quod remansit in ipsis : et ideo sicut id quod remansit, assimilatur membris per virtutem quam jam recepit a membris, ita etiam id quod exit, virtutem habet similia illis membris operandi, et sic virtutem simile quid faciendi habet sperma quod exit a manu et facie et a toto animali : quoniam licet non dicatur sperma habere manum distinctam, aut etiam totale distinctum animal, tamen virtute et potentia et sicut forma artificis habet similitudinem ad quodlibet membrum et totale animal. Est igitur sperma in potentia simile omni membro quod est in actu.
Adhuc autem ex ista determinatione non satis est manifestum nobis, utrum sit simile cuilibet membro secundum substantiam, aut secundum virtutem tantum? Nec est satis manifestum ex hoc quod diximus hic, utrum solus vir sine muliere causa sit efficiens in generatione per sperma suum, sicut artifex causa est efficiens apotelesmatis per formam artis quam habet apud seipsum ? Adhuc autem non satis paruit per ea quae dicta sunt, utrum idem sit causa generationis et causa corporis et quantitatis et figurae ipsius, aut oporteat quod habeat aliquam dispositionem et principium motivum ab anima : eo quod nos scimus, quod nullo modo possibile est, quod manus sit in forma manus, aut aliud quodcumque membrum corporis sine virtute animae : quodlibet enim membrum communiter participat virtutem animalem aliquam : et haec est virtus animae. Propter quod etiam tam membrum quam totum corpus in nomine communicant, eo quod animata dicuntur : et si membrum esset divisum, virtus animae quae in ipso est, esset anima ipsius.
Ex antedictis autem manifestum est, quod dissolutio et debilitas quae accidit hominibus ex multo exitu superfluitatis, est sicut dissolutis quae accidit ex resolutione superfluitatis. Accidit autem hoc quando sperma per calorem aliquem in primo dissolvitur, sicut dissolvitur suffumigatio aliqua quando ponitur Super ignem. Sic enim aliquando in membris in corpore dissolvitur ultimus cibus ex aliqua calida infirmitate quae accidit corpori. In corporibus enim infirmorum multae necessario generantur superfluitates : eo quod membra infirmorum debilia sunt ad expellendum : et di-
gestio superfluitatis illius erit minor et debilior, eo quod infirmi modicum calorem habent naturalem et digestivum, eo quod resolvitur per infirmitatem.
Similiter igitur de corporibus foeminarum, loquentes, dicimus quod sicut superius declaratum est, natura foeminarum est debilis et minoris caloris quam natura marium : propter quod etiam necessarium est, quod ultimus cibus in foeminis sit minus bene digestus et decoctus : propior quod etiam superfluum quartae digestionis in ipsis magis habebit rationem sanguinis, quam rationem spermatis, quoniam sperma suo nomine et ratione sua importat virtutem formativam : et hoc non est in superfluo mulieris, sed potius in superfluo viri, sicut etiam in ante habitis ubi de spermate locuti sumus, tradidimus. Et ideo licet id quod exit a muliere, in colore conveniat cum spermate viri, tamen in virtute non convenit : quia aqueum est et tenue magis natum formari quam formare : et ideo magis sanguinis menstrui quam seminis sive spermatis habet rationem. Quod enim distillatio sanguinis menstrui fiat a foemina sicut spermatis a viro, videtur ex hoc quod fere eadem communiter accidentia sunt utriusque. Circa enim unum et idem tempus aetatis incipit esse sperma in viris, et menstruum in mulieribus : et in illo tempore mutatur vox, et elevantur poma mamillarum in eis. Adhuc autem in eadem aetate senectutis deficit in mulieribus menstruum, et cessat virtus generativa in spermate virorum. Ex his enim et hujusmodi signis confirmatur, quod menstruum est proportionaliter talis superfluitatis in corporibus foeminarum, sicut est sperma in corporibus virorum.
Distillatio autem menstrui, quia est multa in foeminis, ideo saepe liberantur ab aliis fluxibus sanguinis : sicut non saepe foeminae ex venis ani patiuntur haemorrhoidas : neque enim frequenter sanguinem emittunt per nares postquam habent menstruum, et liberantur a doloribus sciaticis, quando convenienter et proportionale mundantur per fluxum menstruorum.
Adhuc autem propter eumdem fluxum menstrui, corpora foeminarum sunt laxa et mollia et lenia et paucorum pilorum : et corpora masculorum sunt e converso : superfluitas enim quae membra et carnem repleret, et pilos generaret, exit cum sanguine menstruo. Et secundum quidem veram opinionem est haec eadem causa parvitatis corporum feminarum : sua enim corpora minora sunt, ut in pluribus, quam corpora marium, in omni genere animalium generantium animalia sibi similia, eo quod fluxus menstrui non est nisi in istis generibus feminarum, et non est in ovantibus in quibus aliquando foeminae majores sunt maribus. Hoc tamen magis manifestatur in mulieribus, eo quod plus exit ab eis de sanguine menstruo, quam ex omnibus aliis feminis aliorum : propter quod etiam venae earum sunt latentiores, et ipsae sunt minoris corporis, sicut diximus.
Manifestum est ergo, quod menstruum in mulieribus analogiam habet ad sperma in maribus in animalibus quae generant animalia : et non est possibile ut sit exitus spermatis a femina secundum veram et perfectam spermatis rationem. Ex his autem manifestum est, quod sperma feminae non habet illam causalitatem ad generationem quam habet sperma viri, neque in illo modo convenit generationi. Quod enim sperma est, rationem menstrui non habet: et e converso quod menstruum est, cadit a spermatis ratione.
Patet etiam ex dictis qualiter sperma vocatur superfluitas. Hoc etiam testantur accidentia communiter spermatizantibus. Pinguia enim, sicut superius diximus, pauci sunt spermatis : eo quod pinguedo generatur ex superfluo quod transiret in substantiam spermatis si pinguedo .non esset. Sperma enim est superfluum ex sanguine bene digesto et decocto. Licet autem menstruum sit analogum spermati, non tamen generatio menstrui et
generatio spermatis sunt secundum unam et eamdem viam. Propter quod etiam facilis est impraegnatio omnium generum malachie et eorum qnae sunt durae testae vocata animalia : eo quod nec sanguinem habent nec pinguedinem, sed habent aliud pinguedini conveniens : et hujus superfluum est sperma ipsorum.
Sicut igitur diximus, istae duae superfluitates exeunt a corporibus marium et feminarum, ita quod una ab uno, et alia ab alio : et quando menstruum albescit, dicunt quidam hoc signum esse quod femina spermatizat: et hoc est signum fallax, sicut patet per antedicta : quia licet humor albus exiens in coitu a corpore feminae, sit magis conveniens generationi, quam rufus sanguis menstruus, tamen non habet analogiam spermatis, sed materiae, sicut et sanguis menstruus : neque enim natus procreatur per examinationem duorum spermatum, sed potius unum est quod operatur, et alterum suscipit et sustinet operationes illius, sicut patitur lac coagulo. Cujus signum est, quod mulieres expertae in conceptu et coitu, dicunt quod multoties impraegnatur mulier sine delectatione coitus tempore : sicut etiam impraegnatur quando habet delectationem in coitu. Quando autem non est delectatio, signum est quod non descendit humor albus, quem quidam male sperma vocaverunt. Sed vere dicitur, quod quando spermatizant. vir et mulier in eodem tempore, convenientior fit eis generatio non duorum, sed unius propter conjunctionem activi et passivi analogiam habentium ad se invicem et ad generationem.
Hoc autem ex multis accipit impedimentum accidentibus. Si enim humiditas temperata quae est quasi ex residuo menstrui albi, quod descendit in coitu, remansit in matrice, facile concipit bonum partum : si autem multum de tali humiditate exivit, et impura remansit, non concipit : propter quod non de facili parit mulier multum menstruatis : quia aut in matrice non remanet cibus, aut non tan- tus de quo possit sustentari conceptus in talibus feminis, quando etiam concipiunt de virtute spermatis. Aliquando etiam multiplicatur nimis humidum, et corrumpet secundinam, et tunc non continetur conceptus, et parit. Sed quando humiditas fuerit temperata, tunc exibit superfluitas ex ea : et quod remanet, sufficit et convenit generationi et conceptui, et ex illo procreatur et sustentatur animal.
Amplius autem quando non fuerit menstruum, non erit generatio. Adhuc autem si multa sit in principio, et statim deficit, peribit conceptus : et similiter si multa sit in principio et medio, et abscindatur ante finem : propter quod multum minuentes mulieres et praecipue sub talo in domestico pedis, exstinguunt conceptum. Causa autem omnium istorum sumitur ex hoc, quod remanet aliquando in matricibus multa superfluitas in tantum exuberans, quod per os matricis egreditur, et mollit orificium ejus. Propter quod etiam plurium mulierum matrices pendent inferius post purgationem menstrui, et exsiccantur quando consumitur multitudo exuberans : et cum matrix remanet non omnino sicca, tunc facilius recipit matrix sperma injectum per coitum, et ex illo impraegnatur.
Amplius aliquando mulier invenit aliquid de menstruo post impraegnationem : .et hoc non generaliter est malum. Jam enim expertum est, quod contingit quibusdam impraegnatis menstruum, eo tempore quo impraegnatae fuerunt, sed erat fluxus sanguinis modicus, et accidit ex corporis infirmitate et raro, et ideo non impedivit conceptum.
Amplius quando menstruum fuerit proportionaliter in quantitate et qualitate terminatum, erit secundum naturam : et tunc bona fit impraegnatio.
Ex omnibus igitur dictis manifestum est, quod foemina habet convenientiam in generatione impraegnationis suae secundum analogiam materiae quae est sub-
stantia menstrui, et quod menstruum non est nisi superfluitas de qua diximus.
Quod autem opinatur medicorum imperitum vulgus, quod foemina causalitatem principii moventis habeat in generatione propter humorem similem spermati quem ejicit in coitus delectatione, est falsum : verum quidem est, quod exit tunc quoddam humidum album, quod tamen spermatis non habet virtutem et rationem, sed potius est appropriatum matrici, et exit a quibusdam mulieribus, et a quibusdam non exit : frequentius enim exit a mulieribus albis et pallidis, et ab his quae frequentius pariunt foeminas. Raro autem exit a nigris vel fuscis mares parientibus. Talis enim emissio illius quod ab illis vocatur sperma, multitudinem in eis significat humiditatis : propter quod etiam cibi diversitas magnam praestat causam in diversitate hujus humoris. Propter cibum enim humidum vel siccum multiplicatur hujusmodi humor et minoratur, sicut per ea quae sperma generant, sicut semen erucae, et quaedam alia de quibus in libro de Plantis fecimus mentionem : sicut accidit etiam e converso currentibus in equis, a quibus exit multa humiditas, et exsiccantur corpora eorum propter fortem motum et frequentem, et propter impulsum humoris ad inferius ad loca per quae exeunt superfluitates.