De causa delectationis coitus, et de qualitate humoris qui fluit ex faemina per loca genitalia.
Delectationis vero quae est in coitu non tantummodo est causa exitus spermatis, sed aliquando causatur ab exitu spiritualis ventositatis et spiritus. Signum autem hujus est, quia multus spiritus est in spermate, et est quasi substantiale fundamentum ipsius, et ipse est virtutis formativae instrumentum et vehiculum. Quod autem aliquando non egrediatur nisi spiritus, significatur in juvenibus qui adhuc spermatizare non possunt, et tamen delectantur ex confricatione propter tactum spiritus et motum in membris genitalibus. Id autem accidit in multis viris et praecipue in his quorum tantus est calor, quod exsiccat in eis humorem spermaticum. In omnibus enim hujusmodi accidit delectatio propter confricationem.
Complexio autem mulieris assimilatur puero, cujus calor multo hebetatus humido, non pervenit ad tempus in quo sperma inspissari possit ad causam generationis : talem enim humorem emittit mulier. Sed in hoc est differentia, quod mulier emittit, puer autem non emittit, propterea quod humor transit in augmentum. Propter quod in veritate mulier comparatur viro qui generare non potest ex multo humido, quod quidem emittit in coitu, sed tamen imperfectum est, eo quod non est completum calore terminante. Hoc igitur accidit ei propter caloris debilitatem, qui sperma digerere non potest, quod relinquitur ex ultimo cibo, qui est sanguis aut humor qui est loco sanguinis, sicut superius saepe dictum est.
Amplius autem sicut accidit fluxus ventris propter debilitatem digestionis qui lientericus fluxus vocatur : ita fluxus accidit sanguini in venis non digesto : et tunc erit exitus menstrui sanguinis qui fluit aliquando ex orificiis venarum ani quae haemorrhoidae vocantur : et fere similiter fluit sanguis menstruus, nisi quod est fluxus sanguinis naturalis, haemorrhoidae autem sunt fluxus sanguinis innaturalis. Propter connaturalitatem tamen sanguinis ad sperma accidit quod bi quibus fluunt haemorrhoidae, parum spermatizant et raro nocturno somno polluuntur.
Manifestum est igitur ex dictis, quod rationabiliter generatio aliquo modo fit ex menstruo. Menstruum enim est sanguis non purus, qui indiget ampliori digestione : et ideo in generatione non habet operationem activam. Et est de modo menstrui sicut est de modo humoris ex quo fit generatio arborum : ille enim aliquando est incompletus et indigestus : et tunc indigent arbores aliquo quodam in se operante et digerente et purgante humorem, sicut est calor solis : et tunc sole digerente convertitur ad principium generationis et transit in semen vel in ramum et universaliter in plantam : et per omnem eumdem modum quando sperma viri completum fuerit, mixtum cum menstruo sicut cum cibo malo et incompleto, digerit et purgat ipsum et mundat : et tunc erit generatio effective quidem ex
spermate : cibus autem et materia erit ex sanguine menstruo.
Signum autem ejus quod diximus, quod videlicet foemina non semper delectatur in coitu ex hoc quod spermatizat, est, quod vir etiam frequenter ex solo tactu delectatur et titillatur contactu absque emissione spermatis.
Adhuc autem quia exitus hujusmodi humiditatis non omnibus accidit mulieribus, sed his quae abundant in sanguine tantum : nec accidit hoc omnibus feminis animalium habentium sanguinem, sed illis proprie quae non habent matricem exaltatam sub pariete ubi locus est generationis ovorum, sicut diximus in antehabitis. Similiter autem emissio hujusmodi in coitu non accidit feminis animalium carentium sanguine. Sicut enim saepius diximus, sicut in quibusdam animalibus est sanguis, ita in quibusdam est alius humor qui est loco sanguinis, quae carent sanguine.
Amplius autem siccitas corporum in nonnullis hominibus et aliis animalibus causa est propter quam corpora feminarum privantur hujusmodi purgatione sanguinis et emissione humoris, qui etiam non est in feminis non habentibus sanguinem, neque in his quorum matrix subter parietem elevatur sicut fit in ovantibus : siccitas enim hujusmodi diminuit superfluum humoris, quia non est in talibus humor, nisi quia sufficit substantiae generationis : nec est in talibus aliquid quod exire possit in coitu. Patet igitur, quod talis humiditatis descensus non semper est in coitu causa delectationis.
Animalia autem quae generant animalia et non ovant, sicut homo, et illa quadrupedia quae flexurampoplitis in posterioribus cruribus habent ad posterius, humiditatem similem in colore ejiciunt, et omnes modi hujusmodi animalium generant animalia sibi similia, et non ovant. Omnibus igitur istis hujusmodi accidit exitus humiditatis, nisi occasionentur in generatione ex generatione dissimilium specierum, sicut generatur genus mula- rum : et ideo mulae non nisi in quibusdam terris generant. Sed hic fluxus menstrui parum manifestatur in feminis aliorum animalium sicut manifestatur in feminis hominum : quoniam menstruum mulierum est multum valde, et etiam sperma viri multum est respectu sui corporis. Sperma enim multiplicatur in corpore, cujus complexio est calida et humida : quia in illa calidum bene digerit, et humidam ministrat materiam : propter quod multa superfluitas secundum naturam bene digesta debet esse in tali complexione. Mulier autem prae caeteris foeminis animalium habet multas humiditates, eo quod non habet illa membra in quae convertitur humiditas in animalibus aliis. Alia enim animalia aut habent multos pilos, aut cum his habent cornua ad quae convertitur humiditas. Mulier autem cum nihil horum habeat et Hiullum sit humida, oportet quod menstruum multum habeat, per quod purgatur corpus ejus.
Menstruum autem mulieri non accidit, nisi in tempore in quo accidit sperma viris, sicut jam ante diximus. Hujus autem causa est, quia locus genitalium in quibus sunt vasa recipientia dictas duas superfluitates, in uno tempore aperiuntur et effundunt eas : sicut viri et feminae est una natura communis speciei : et tunc propter declinationem humoris ad dicta loca tam in mulieribus quam in viris incipiunt oriri pili in pectine, et tunc elevantur mamillae foeminarum. Quando enim mamillae elevantur ad duos digitos, tunc incipit ut in pluribus fluere menstruum, et in illo tempore tumescere incipiunt testiculi feminarum sicut si essent apostemata.
In animalibus autem in quibus mares non distinguuntur in figura genitalium a feminis, sunt multi conceptus ex uno et eodem spermate : et hujus causam in praecedentibus assignavimus. Natura enim spermatis in arboribus et animalibus diversificatur. Quia tamen utrumque est semen, conveniunt in hoc quod sicut
in uno semine in granis aliquando pullulant multae plantae, ita ex uno semine in animalibus aliquando ejiciuntur multa animalia. Signum autem hujus est, quod unum semen plurumque est, quod est ex uno coitu. Ex uno autem coitu plerumque generantur animalia multa in feminis illorum animalium quorum natura est multa producere simul, sicut cattus, et canis, et hujusmodi. Ex quo etiam probatur sperma non de toto exire corpore. Non enim subito posset in uno concubitu exire distinctum ad multas conceptuum generationes, neque posset simul exiens in matrice distingui in tot conceptus ex distinctione formarum quas in seipso ex membris ex quibus effluit, haberet: quia simul exiens, non exit nisi una vice : et una vice exiens, non potest accipere nisi una formam membrorum. Rectissime autem accidit hoc modo quod dictum est, quod videlicet sperma viri dat formam et principium motus : et id quod exit a foemina, dat corpus et materiam : et sicut accidit in lacte coagulato, quod corpus et materia sunt a lacte, coagulatio autem a coagulo : ita se habent ad invicem sperma quod descinditur a mare, et humor qui effluit in matrice ex foemina. Causam autem multorum conceptuum et propter quam aliquando sperma in multa dividitur, jam in ante habitis determinavimus. Aliquando enim dividitur in multos conceptus, aliquando autem in paucos, et aliquando non concipitur ex eo nisi unus solus conceptus.
Subtilius autem hujus causam scire cupientibus dicemus, quod in veritate quoad id quod format omnes hujusmodi conceptus, nulla omnino est diversitas in forma. Id enim quod dividitur, unum est aequalis formae in omnibus. Fit autem divisio secundum materiam : et cum in illa sit id quod est formans, dividitur et ipsum. Divisio autem fit aut per loca matricis, aut ex motu ejus, aut per vices injectionis spermatis, aut quia multum tricem, sicut diximus superius : in se tamen neque est multum simpliciter, neque paucum simpliciter, neque indiget alia quadam a matrice superveniente digestione : neque enim prohibetur quin sustentet et teneat menstruum quod tangit. Sic enim habente se spermate, licet sit unum in substantia et multiplex in virtute, ex causis dictis erunt in matrice conceptus multi, et in quolibet erit generatio ex principio spermatis sustentantis materiam.
Ex his omnibus rationibus quas diximus satis manifestum est, quod foemina non convenit cum principio generationis effective ex spermate aliquo quod exeat ab ea, quod spermatis veram habeat rationem : sed potius convenientia quam habet, est ex sanguine menstruo quem habent omnes foeminae animalium sanguinem habentium. In aliis autem est humor qui est loco sanguinis. Et quicumque habet sermonem universaliter in omnibus animalibus, et non in homine solo attenderit, inveniet hanc solam esse veritatem quam diximus. Sed error quorumdam causatus est, quia non nisi in homine consideraverunt modum generationis : et quia mulier in coitu aliquando album humorem emittit, putaverunt ipsam sperma habere, cum in veritate sperma nullum habeat, nisi aequivoce nomen spermatis accipiatur.
Ratio autem per quam probatur per syllogismum dictum nostrum, est quod in omni genere necessario oportet esse generans formaliter et effective, et generatum passive in quod agit id quod est generans : et hoc oportet non esse diversa omnino, sed unius generis : quia aliter passivum non esset natum suscipere actiones agentis : diversitatem tamen habent ex parte formae quae dat esse et distinctionem humoribus qui sunt in generatione. In omnibus enim rebus quae habent virtutes distinctas et corpora sive subjecta distincta et naturas diversas,
igitur vir est sicut movens et operans in generatione, foemina vero sicut patiens, manifestum est quod sperma feminae non convenit cum spermate viri secundum unum modum causalitatis in generatione : sed potius habet se ad ipsum sicut materia. Et ex his quae diximus, manifestum est quod materia prima generationis et proxima, est id quod habet naturam et rationem menstrui.
Haec igitur de virtute spermatis quoad haec dicta sunt sufficienter.