Qualiter mas et faemina sunt principia generationis ?
Declaratis in libro praeinducto virtuti- bus spermatis, et quam proportionem habent ad generationem et ad sanguinem menstruum : superest in hoc volumine investigare causam quare in generationibus animalium multorum sunt mas et foemina, et quas virtutes habent in generatione. Scimus enim jam ex praemissis, quod haec sexuum discretio ex necessitate naturae causatur. Ex primo enim et proximo motore qui est in spermate, et ex modo dispositionis materiae per necessitatem ista procreantur in his quae generantur : et sicut in praehabitis diximus, hoc fit in natura universali, quae causa ordinis est propter melius, et propter causam quae propter quid et finis vocatur.
Hoc autem scitur ex hoc, quod nos
videmus quod in physicis sunt quaedam res divinae aeternaliter sive immobiliter permanentes, quarum substantia etsi movetur, tamen in motu illo reiteratur eadem numero et specie, semper manens incorruptibilis et ingenita, sicut est substantia orbium et stellarum caelestium.
Quaedam etiam sunt in physicis contingentem habentes et mobilem substantiam, sicut ea quorum substantia generata et corrupta non reiteratur eadem numero, sed reiteratur eadem forma et specie : sicut homo et asinus et quaecumque sunt generabilia et corruptibilia : et in his est hoc ipsum, quod forma et specie manent divinum, et hoc appetunt secundum naturam : eo quod omnia esse permanens desiderant : propter quod etiam hoc ipsum divinum quod optant, est in eis causa meliorationis esse sui. Omne enim quod est ad utrumlibet habens potentiam ad esse et ad non esse, non melioratur in esse, nisi per divinum permanens quo participat secundum formam et speciem.
Ex omnibus autem quae in praehabitis libris determinata sunt a nobis, satis scitum est animam esse nobiliorem corpore: propter quod etiam animatum nobilius est inanimato propter animam quam participat : sicut ens nobilius est non ente, et vita nobilior est morte sive privatio vitae.
Propter ens igitur et animam et vitam inventa est a natura generatio animalium. Natura enim hujus generis in numero et substantia permanet aeterna : sed modus quo divino et aeterno participare potest, est per generationem. Per numerum enim non valens esse aeterna, eo quod substantia accepta est in quolibet secundum numerum corrupta et non manens eadem : quoniam si secundum numerum maneret, tunc in individuo aeternitate participaret sicut et caelestia. In forma igitur perit aeternitatem, quia illam possibile est attingere : propter quod generatio animalium est inventa ab ordine naturae universalis : et haec est causa generationis arborum et animalium.
Cum igitur in animalibus pluribus principium generationis quoddam sint mas et foemina, mas etiam et foemina sunt propter generationem. Inter hos tamen sexus id quod est causa prima movens, melior est, eo quod illa causa non est movens nisi per formam, et forma dignior et melior est materia. Cum igitur mas sit movens secundum formam in generatione, nobilior est foemina.
In omnibus autem physicis nobilius est separatum semper ab ignobiliori quando perfecta sunt : propter quod cum vitii manifesta et completa sit in animalibus, oportuit in eis marem separari a foemina per subjectum, licet in plantis in quibus vita occulta est, sint hae differentiae in subjecto uno unitae et conjunctae. Causa autem separationis est, quod mas nobilior est in generatione : eo quod sua virtus sit propinqua formae factivae et operativae : et foemina est propinqua materias per id quod decisum ab ipsa fit et recipit impressionem spermatis viri. Dico autem propinquas esse has virtutes formae et materiae : quia utraque est in subjecto quod aliquid sustinet operationis. Subjecta enim materia quae est in spermate viri, formatur in instrumenta sicut est spiritus et hujusmodi. Subjecta etiam materia in humore foeminae habet multum habilitatis et praeparationis formae : et sic nec sperma viri omnino est sine materia, nec humor resolutus a foemina, est omnino sine forma : sed, sicut diximus, illud est propinquius formae, et istud est propinquius materiae. In generatione autem ambo uniuntur in unum : et tunc conjunctum ex eis ambobus communicat simul habens virtutes quae sunt ex mare et foemina :. propter quod neutrum per se, sed conjunctum ex ambobus, habet potentiam et virtutem ad vitam et animam, propter quam etiam virtutum conjunctionem plantas in vita communicare dicimus. In generatione enim eorum quae sine ani-
ma sunt, nulla est necessitas compositionis.
Sensus autem generaliter et maxime visus, qui ut in libro de Anima probatum est, maxime habet sensus rationem, non invenitur in vivis commnniter : quinimo ad generationem ipsius exigitur distincta virtus maris el foeminae : propter quod mas et foemina in omnibus animalibus sensum participantibus inveniuntur, sicut in praehabitis dictum est. Quoniam si sexus distincti non essent, sed uniti sicut in plantis, non liberaretur aliquid seminis ab opaco terreo in tantam puritatem, quod formarum sensibilium absque materia esset susceptivum. Haec enim est praecipua causa distinctionis sexus, ut id quod est in mare propinquum formae existens, depuret et digerat aliquas materiae partes, ut tantae puritatis sint susceptivae. Non enim hoc modo posset digerere, nisi separaret eas aliquo modo separationis ab impurioribus : nec posset separare, si virtus masculina ubique virtuti foemininae per subjectum esset immixta. Haec igitur causa praecipua est separationis sexuum in animalibus.
Sicut autem in antehabitis diximus , quaedam animalia spermatizant in coitu, et quaedam non : et spermatizantia in coitu sunt multa respectu aliorum, et sunt perfectiora et majora ut communiter loquendo non spermatizantibus. Causa autem hujus est, quia natura sufficiens perfectioni animalis calida est et humida habens calorem vitalem : haec enim quae perfectiora sunt et majora majori moventur virtute. Et ideo communiter loquendo sanguinem habentia, majora et perfectiora sunt sanguinem non habentibus, et ambulantia immobilibus : majori enim calore complentur. Haec igitur oportet habere sufficiens suae generationis principium : propter quod spermatizare ea oportet in generando. Alia autem cum im- perfecta sint, praecipue quae imperfectiora sunt inter ea, imperfectius etiam habent generationis principium : propter quod etiam generantia talia, aut nullo modo coeunt, aut non spermatizant in coitu, sicut ex sequentibus declarabitur. Animal enim spermatizat propter calorem moventem, et propter magnitudinem humoris convenientis materiam spermatis ministrantem : et ipsum sperma talium efficitur causa et principium in his quae generantur.
Breviter igitur et capitulariter declarata est causa maris et foeminae. Quaedam autem animalia, sicut saepe dictum est, sic generant, quod enituntur animal extra, sicut ea quae dicuntur sibi similia generantia animalia. Quaedam autem enituntur animalia non formata et distincta in forma et figura : et quodcumque sic generantium habet sanguinem, facit ova. Quod autem sanguine caret omnino, facit vermiculos sive gusanes. Pisces autem secundum hanc divisionem aliquid habent sanguinis, quamvis parum : quod apparet praecipue in his qui completi sunt per quantitatem corporis. Circa cor enim illorum est aliquid sanguinis. Generatio autem ab ovis et a vermibus facta diversificatur in hoc, quod ovum ex aliqua sui parte format animal et membra ejus, et alia pars ovi in cibum creaturae deputatur. Vermis autem secundum se totum transit in substantiam ejus quod generatur.
Amplius quaedam animalia subito enituntur foetus suos exhra, sicut homo, et vacca, et hujusmodi, et delphinus, et balena ex animalibus marinis, et his similia. Quaedam autem non statim enituntur figuratum partum et formatum, sed ovant. Quaedam autem enituntur vermes quos habent interius prius, et deinde ex ovis et vermibus exeunt animalia in forma et figura completa, sicut patet in multis animalibus.
Amplius ovantium quaedam faciunt ova secundum quantitatem completa, sicut aves, et etiam quaedam quadrupedia, sicut lacerta, et tortuca. Quaedam autem faciunt incompleta, sicut pisces, et ea quae sunt mollis testae et malachie. Omnia enim horum generum ova crescunt in quantitatem posteaquam ovata sunt.
Amplius animalia quae generant aequivoce non statim similia sibi, aliquando habent sanguinem. Omnia enim animalia habentia sanguinem, aut generant univoce similia sibi animalia, aut sunt ovantia. Animalia autem carentia sanguine quae sunt annulosa, per se singularem sibi appropriatam habent generationem, et in illa multam secundum species suas habent diversitatem. Non enim omnia bipedia et sola ovant, neque iterum quadrupedia ovant omnia et sola, equus enim et bos quadrupedia existentia generant animalia. Non enim, sicut diximus, omnia quadrupedia ovant sicut ovant lacerta, et tenchea, et tortuca.
Amplius autem est diversitas alia inter haec : quoniam quaedem carentium pedibus, generant animalia, sicut tyrus, etceleti. Quaedam autem ante ovant, sicut multa piscium et serpentium genera.
Adhuc autem quaedam animalium habentium pedes, sunt ovantia intus primo, et postea extra enitentia animalia, sicut diximus. Et quaedam habentia pedes, generant intus et extra animalia : et quaedam non habentia pedes, generant animalia, sicut delphinus, et balena : et generant animal completum in figura, habens communicationem Cum generantibus in specie et figura, quod interius intra pulmonem recipit aerem. In omnibus autem dictis diversitatibus, sicut diximus, perfectius animalium est illud quod est majoris caloris et humiditatis purioris et majoris, et non vincitur a multa grossa terrestreitate. Terminus autem caloris naturalis non est nisi pulmo : quia pulmo est ad hoc, quod temperet et terminet ipsum. Neque pulmo est nisi in his quae excedunt in calore naturali : pulmo enim
sanguineus est, sicut diximus : et si est mollis, hoc est per accidens. Propter hoc etiam omne animal habens pulmonem, calidius est alio animali carente pulmone : et ideo animal habens pulmonem, est sanguineum, et habet multum calorem :et hoc animal est completum et perfectum. Ova autem et vermis non statim sunt completa.
Dicemus igitur philosophice loquentes, quod completum perfectione de qua diximus, generabitur naturaliter ex completo. Animal vero alatum et volatile, siccae est complexionis : quod ostendunt multae pennae ipsius : propter quod etiam pulmonem habent siccum : et hoc propter illam imperfectionem, quia non multum sunt humida. Animalia autem ovantia quae sunt his frigidi ora, ovant intus, et extra pariunt. Aves autem et animalia squamosi corii, complent quidem creationem suam : sed ex siccitate est quod faciunt ova, licet faciant ea incompleta. Celeti vero est, quod est minoris caloris et majoris humiditatis his quae dicta sunt : communicat tamen cum utrisque generibus, eo quod facit intus ova, et postea parit extra animal : humidum enim est causa vitae : terrestreitas autem grossa et sicca remota est ab animatione : alae enim et squamositas sunt signa terrestris naturae. Propter humorem igitur qui dominatur in hoc genere animalis, facit ova mollia : propter quod etiam sagax natura custodit et fovet ea interius: si enim extra emitterentur, corrumperentur qualibet immutatione superveniente, eo quod testam cooperientem vel telam duram et spissam non habent. Quod autem animalium est frigidum siccum multa siccitate et frigiditate, facit ova incompleta, magis tamen dura sunt, eo quod natura ovantis ipsa animalis magis est terrestris : propter quod etiam aliquando ova ipsius sunt durae testae, vel durae pellis, quae defendit ova a corrumpentibus. Malachie autem species sunt viscosi corporis : propter quod etiam facit ova viscosae testae incomple- ta : tamen propter multitudinem viscositatis circa ovum existentis, salvatur a corrumpentibus. Omnia vero fere animalia annulosi corporis faciunt vermes : omnia enim annulosi corporis animalia, sanguine privantur : propter quod etiam generaliter verum est, quod omne generans extra vermes, sanguine privatur.
Amplius non omnia animalia annulosi corporis generant uno simplici modo, sicut neque uno simplici modo generant carentia sanguine. In animalibus enim annulosis est diversitas. Modi autem animalium ovantium et ova sua non complentium intra uterum, sunt pisces squamosi, et malachie, et mollis testae. Horum enim modorum ova in creatione in aliquo vermibus assimilantur : quia videlicet crescunt extra animalia. Alii autem modi animalium gignunt vermes, qui post aliquot dies producunt animal, et in hoc ovis assimilantur. Illud autem ex animalibus quod secundum suum genus calorem habet completum est tale in qualitate, sed in quantitate deficit a complemento donec paulatim per nutrimentum accipiat quantitatem. Omnia enim generaliter animalia producunt partus post generationem incrementi, secundum quantitatem accipientes. Quaedam igitur animalium generant et concipiunt animalia interius. Quaedam autem concipiunt ova interius, et postea exit ex illis animal. Quaedam autem non generant animal completum, sed ovum completum. Sed ea quae sunt frigidioris naturae, incompleta faciunt ova, quae tamen extra complebuntur, sicut genus piscium, et mollis testae et modi malachie.
Modi vero durae testae sunt valde frigidi, et ideo non ovant per se, sed hic actus accidit eis extra alia animalia, sicut in antehabitis determinatum est. Et ea quae sunt annulosi corporis faciunt vermiculos, et post aliquot dies faciunt effectum ovorum, et efficiuntur sicut ova avis qnae Graece horokim, Germanice autem hornezeli vocatur, et est apis magna citrinum habens aculeum fortissimum in
posterioribus suis : cujus ova ovis sunt similia in colore, et habent virtutem ovo similem in hoc quod ex eo nascitur animal postquam acceperit complementum generationis suae creationis. Quaedam autem completiora animalia nascuntur ex spermate, sicut diximus in antehabitis, hoc modo quo animal dicitur esse ex spermate effective. Omnia autem generaliter animalia quae nascuntur ex coitu maris et foeminae, complentur in forma et figura et sustentatione ex spermate, et ex illo recipiunt formam et speciem. Quaedam autem horum istas perfectiones recipiunt in interiori animalis in conceptu et impraegnatione : quaedam autem faciunt ova ex quibus erit animal completum.