In quo inductarum quaestionum declaratur solutio secundum Aristotelem qui vidit veritatem.
Dicemus igitur cum Aristotele, qui, ut mihi videtur, veram solutionem dat harum quaestionum, quod rationabile est quod sperma se habeat ad id quod formatur aliquo inductorum modorum in quaestione. Oportet enim, quod movens aut intrinsecum sit ei, aut extrinsecum: et dicemus quod non simpliciter est extrinsecum movens extra sperma, sed quodammodo est extrinsecum spermati id quod movet ipsum. Impossibile enim est, quod virtus movens in spermate in aliquo tempore sit extrinseca spermati, et hoc est tempore generationis, quia virtus formativa in spermate movet ad formas membrorum generati: tunc enim oportet eam esse intrinsecam spermati: per aliquem tamen modum et in aliquo tempore est possibile hanc virtutem spermati extrinsecam esse, quando videlicet est in ultima digestione. Tunc enim ad similitudinem virtutis membrorum sigillatur a virtutibus membrorum quae sunt sibi extrinsecae.
Sic ergo quoad originem primam istae virtutes sunt extrinsecae, sicut superius in opinionibus Alexandri et Avicennae dictum est. Similiter autem per aliquem modum est possibilis sermo ejus qui dicit, quod sperma format et facit membra : et per aliquem modum est impossibilis. Impossibile enim est dicere, quod formet et faciat per virtutes omnium membrorum latentes in ipso: possibile autem erit, quod formet et faciat membra per id quod principium motus formationis et facturae membrorum est in ipso. Cum enim dicimus, quod hoc potest movere hoc, et hoc ulterius aliud, oportet quod motus ejus quod est motum a priori, sit sicut a primo motore a rebus mirabilibus quae sunt per se existentes. Omnis enim ordo motorum necesse est quod stet in aliquo uno et primo motore, a quo virtus motiva est in omnibus aliis : et ille est motor altior et mirabilior omnibus caeteris motoribus motis qui sunt ejusdem ordinis. Et talis primo movens virtus est in membris. Quando enim haec virtus primo in ultima digestione moverit rem sibi extraneam : extraneam autem dico, non conjunctam neque unitam secundum actum : tunc necessario in eo quod movetur ab ipso, subito secundum actum aliquem fit virtutis illius quaedam similitudo. Hoc autem fit sicut accidit in rebus per se moventibus et moventibus motis: in his enim secundum movet tertium in eo quod motum est a primo : nec oportet, quando secundum movet tertium, quod corpus secundi contingatur a corpore primi tunc, sed oportet, quod jam
in praeterito prius tetigerit. Per omnem eumdem modum virtus aliquando quiescens in membris, aliquando movet et imprimit sperma, quando superfluum est quartae digestionis: quod quando motum est ulterius, movet ad formam et figuram membrorum in matricem projectum: nec oportet quod tunc a virtute membrorum contingatur.
Hujus autem simile est in scientia Policleti carpentarii domus. In illo enim exemplo manifestum est, quod id quod movet formando et dolando partes aedificii, non est sicut res completa in figura et forma domus : quia secundum hoc res completa in figura domus et forma esset ante quamlibet completam domum, quod est impossibile : sed est virtute quidem domus, actu autem non est. Est enim primum movens ad domus fabricam ars domificandi, quae est in anima Policleti: quae ars non est domus secundum complementum et actum. Ars igitur in anima movet manus et instrumenta, et imprimit ea ad hoc quod species artis sit in eis secundum virtutis operativae rationem. Per hunc igitur modum oportet nos speculari qualiter quodlibet membrum fiat in embryone. Et ut hoc convenientius et intelligibilius fiat, resumemus sermonem a principio.
Arbitramur igitur quodlibet ex arte factum dignius esse ex eo quod opus permanet in arte, similitudinem virtutis artis recipiens et retinens : sicut si diceremus artem quae est in anima, esse in manibus et instrumentis Policleti: in his enim retinet similitudinem virtutis artis, quoniam in his est operativa sicut in artifice : sed in lapidibus et lignis ars inducta non habet similitudinem cum arte, nisi in figura: eo quod in his nullius rei ad artem est operativa. Per similitudinem igitur manus et instrumentorum artis factum est sperma a virtutibus membrorum: propter quod habet motum formationis et figurationis membrorum, et habet principium in se motus hujusmodi: et quando quieverit motus hujusmodi et formatio-
nis, fiet quodlibet membrum secundum formam et figuram, quia motus hujusmodi non quiescit nisi ad formam quae est terminus et finis motus : et hoc est quando quodlibet membrum est animatum,ita quod aliquod membrum sit facies habens figuram et formam et virtutem faciei: et haec vocantur dissimilia quae faciei sunt similia. Quoddam autem membrum est habens formam et actum similis membri in quo motus quiescit formativus spermatis. Sic enim fiunt a motu spermatis tam membra similia quam dissimilia: principium enim hujus formationis non possumus dicere quod sit aliquod membrum sicut manus et pes, sed potius id quod motum et sigillatum est a virtutibus membrorum, retinens formam in se primi moventis, manum ergo et pedem, similiter autem et carnem, et nervum, et caetera membra tam similia quam dissimilia.
Nullum igitur horum membrorum erit sine totaliter formante et operante, neque sine talis virtutis operatione : tamen quia calor est instrumentum hujusmodi virtutis in spermate, ideo necessario calor operatur et facit in virtute ejusdem formativae virtutis : sed durities et mollities et viscositas bene causantur in membris ex qualitatibus elementalibus, quae sunt calor et frigus et similiter alia accidentia naturalia his similia: sed mixtio ex qua quaedam pars fit caro et quaedam os et similia, nullo modo fit ex calore et frigore secundum quod hujusmodi sunt, sed potius ex motu qui est a formativa generantis spermatis, sicut diximus. Id enim quod est in potentia, fit ex eo quod est secundum aliquem modum in actu. Et hoc est sicut est videre quod accidit in rebus artificialibus. Durities enim et mollities ferri, fit ex calore et frigore quae sunt qualitates elementales. Gladius autem et serra et hujusmodi non fiunt nisi a principio artis, quod est principium motus ad hujusmodi formas: et fiunt ab instrumento quod est malleus et forceps et incus et hujusmodi secundum quod movet ea scientia artificis. Ars enim est factivum principium et forma ejus quod fit per artem.
Solutionis autem dictae capitulariter summa haec est, quod sperma ex hoc quod quarta digestione assimilatum est membris actu virtuali, simile est virtutibus membrorum : et quia est in actu virtuali membrorum, potest educere materiam seminis et menstrui mulieris quod est in potentia ad actum formationis membrorum : et calor est instrumentum ipsius in virtute triplici. Calor enim habet virtutem elementalem, et sic digerit congregans homogenia et separans heterogenia. Est etiam in calore caeli, et sic fundat et stabilit in substantiante esse et firmo id in quod agit. Est item in virtute animae quae movet ipsum, et sic habet vivificare et animatum facere secundum omnem partem animae secundum quod tota est principium vitae in corpore. Et sicut ars in tribus est successive, ita et virtus formativa. Ars enim quae est in anima Policleti, est sicut virtus membrorum in membris generantis. Ars autem in securi et manu et dolabro, est sicut virtus formativa in spermate. Ars autem in lapidibus et lignis inducta, est sicut formativa in embryone formata.
Haec igitur est summa sententiae Aristotelis.