In quo solvuntur duae quaestiones ortae ex his quae de spermate dicta sunt: quarum una est, utrum sperma sit animatum vel non ? Et secunda, utrum virtutes animae creent membra successive, ita quod unum sit ex alio, vel simul?
Ex omnibus autem quae inducta sunt, oritur quaestio gravis valde ad solvendum. Constat enim, quod cum natura multipliciter dicatur, sicut in Physicis determinavimus, illa natura quae per prius natura est et dicitur, est natura quae est forma, et haec est actus, et facit in actu esse quod perficit, et in quo est sicut agens et operans. Ex his autem quae dicta sunt, accipi videtur quod haec natura in animalibus sit anima, et in plantis similiter. Operatur autem in semine, sicut ex praeinductis patet.
Quaeramus ergo, utrum sperma plantarum et animalium sit animatum? Si enim animatum esse dicatur, tunc oportet quod sit sperma animalis animal parvum, et semen plantae planta parva : et hoc jam in ante habitis improbatum est. Si autem inanimatum dicatur, videtur non habere operationem animae : et tunc operatio in membro quod fit in conceptu, non est a semine, sed ab extrinseco aliquo formarum datore : et hoc etiam in praehabitis est improbatum.
Similis autem quaestio est de membris quae formantur in embryone et conceptu. Ex his enim quae in libro de Anima dicta sunt, unam esse animam supponimus in toto corpore animato quantumcumque multiplicem habeat organorum diversitatem. Quodlibet autem membrum organici corporis et animati communicationem essentialem habet cum anima, eo quod aliqua potestatum animae est forma substantialis ejus : non enim loquimur de membris quae aequivoce propter similitudinem figurae membra dicuntur, sicut oculus mortui vocatur oculus. Manifestum igitur est ex his suppositis, quod in quolibet membro sit aliqua animae potentia, quae est potentia vitae : in quodam tamen est propinquior, et in quodam remotior : sicut in osse est remotior, et in carne propinquior : et adhuc in corde manifeste, et in hepate et cerebro occultior : eo quod haec sunt insensibilia : propter quod tam similia quam dissimilia membra inaequaliter se habent ad vitae potentiam, et propter hoc etiam inaequaliter se habent ad animam.
Possumus ergo dicere, quod quaedam membra se habent ad vitae potentiam et ad animam, sicut potentia quae est ex
habitu scriptoris se habet in dormiente : haec enim oppressa gravitate somni, non agit, neque operatur, et tamen inest : et ita est potentia vitae sensus et vegetationis in cerebro et ossibus et aliis insensibilibus, et tamen habent communicationem cum anima, sicut etiam facultas scribendi habet communicationem cum dormiente. Alia autem membra vitae operationem habentia, communicant cum anima sicut facultas scribendi est cum vigilante qui operatur quando vult. Sic igitur omnibus membris communicationem cum anima habentibus, non possumus dicere quod aliquod membrum actu existens in spermate causa sit generationis omnium membrorum communicantium cum anima embryonis : quia hoc superius in praehabito hujus scientiae libro est improbatum.
Adhuc autem cum membrum quodcumque dicatur esse, in conceptu generetur, sicut et alia, oporteret quod illud membrum generaret seipsum, et sic idem esset generans et generatum, et simul esset et non esset: quod omnino est impossibile. Eadem necessitate convincitur, quod nec omnia membra latenter in semine existentia actu et simul possunt se generare. Sic igitur non potest dici animal parvum esse generans, sive sit tantum unius membri latentis in semine, sive sit omnia habens membra, quod dicatur transfigurare se in se ipsum et ita constituere generationem. Si vero dicatur quod hoc pascitur semine et augetur, et ita accipit membrorum manifestationem, hoc probabitur esse falsum : quia omne generans est principium augmenti in eo quod generat in omni animato corpore, sive sit planta, sive sit animal. Principium autem augmenti in plantis et animalibus est per virtutem nutritivam, quae est in eis. Generans autem dico quod est producens sibi simile : haec enim operatio convenit, ut dixi, tam plantis quam animalibus omnibus. Generatio autem dicitur duobus modis : homo enim generat hominem ex materia cibi univoce : sol autem generat aequivoce, sicut diximus in Physicis.
Hoc igitur supposito, quod homo generat hominem, dicemus sperma non esse animatum, sed potius in spermate esse actum et effectum sicut ars in instrumentis artis : et sic sperma est in actu hujusmodi effectus propter quod operatur et agit formando ea et vivificando. Non autem est ante actu constitutum ab anima sicut endelechia corporis secundum potentias vitae operantis, sicut patet et ex hoc et in libro de Anima dictis. Et dicemus, quod sicut membra constituta differenter referuntur ad animalia secundum potentias et operationem vitae, ita etiam spermatis partes referuntur differenter ad generationem partium : et ideo a formativa primo cor quod est vitae et animae sedes formatur : et ex illo formantur alia superius et inferius, sicut determinatum est, ubi locuti sumus de ''formatione conceptus .
Sic igitur formativa in quibusdam animalibus cor habentibus cor facit prius, et in non habentibus cor prius facit membrum quod est loco cordis : tunc principium facturae omnium membrorum aut est a corde, autamembro quod est loco cordis, sicut saepius in ante habitis diximus. Sic ergo declaratum est quid est causa generationis cujuslibet animati, et quidestprimus motor sive principium generationis in spermate: et solutae sunt ad plenum quaestiones difficiles omnes quae superius inductae sunt. Patet enim quod motor proximus in generatione est intus in spermate, et est in actu secundum virtutem : origo autem ejus prima est a generante a quo sperma descinditur, et remanet in spermate virtute ejus : nec accipit vir- tutem a matris anima, licet accipiat incrementum materiae a menstruo et nutrimentum spiritus a spiritu qui pulsat in arteriis matris. Propter quod etiam in matrice applicatur orificiis arteriarum et venarum tamquam sugat eas, sicut patet per ea quae superius sunt exposita : propter quod etiam occasionem erroris quidam medicorum acceperunt, putantes totam virtutem vegetantem sperma esse in anima maris. quod in ante habitis est improbatum.