De solutione quaestionis quare sperma nigrescit et attenuatur in frigore, cum album et spissum sit in animali in quo generatur ?
Quaeret autem aliquis cujus dispositionis secundum naturam sit sperma, utrum videlicet sit de natura aquae, vel de natura terrae secundum primum et proprium subjectum ipsius ? Videmus enim, quod sperma spissum et album est quando exit ab animali : positum autem extra corpus animalis quando infrigidatur, efficitur humidum et fuscum sicut aqua : et propter hoc videtur falsum esse quod dicitur subjectum primum spermatis esse aquam.
Ea enim quorum prima materia est aqua, constant et inspissantur a frigore et solvuntur a calore, sicut ostendimus in quarto Meteororum : sperma autem spissatur calido in corpore animalis existens, et solvitur frigido quando sub dio stat extra corpus animalis: propter quod magis videtur esse de specie terrae.
Adhuc autem sperma illorum animalium in quo est major pars terrestris, constat, elixatur, et coagulatur sicut lac: et hoc nullo modo congruit ei quod est ex natura aquae. Si enim esset de natura aquae, constaret et inspissaretur infrigidatum, et liquesceret calefactum : nunc autem totum contrarium ejus quod dictum est, apparet in spermate. Tota autem hujus quaestionis difficultas est in hoc, quod nullo modo videtur veram aquae speciem a calore debere inspissari, sed potius liquescere et solvi: sperma autem inspissatur calido epsetico in corpore animalis, et solvitur et liquescit frigido quando est extra corpus animalis.
Si autem aliquis dicat, quod spermatis prima materia non est aqua, sed potius, quod in sua materia est multum terrae, et ideo constat et inspissatur utroque tam calido quam frigido : hoc erit contra communem omnium positionem Antiquorum, qui aquam posuerunt esse principium generationis animalium, et persuasionem acceperunt ex genitura, genituram sperma vocantes.
Solutio autem quaestionis inductae scitur ex accidentibus hic quae distincte determinata sunt de spermate. Est enim sperma substantia aquea butyrosa, pinguis, conveniens in multis cum substantia olei: et est in ipso subtile terreum sicut in pinguibus, vincens tamen in eis quae talia sunt, est spirituale humidum aereum. In quibus autem hujusmodi est substantia, non inspissatur tantum ex terreo constante in ipsis, sed etiam ex multo subtili et spirituali ventoso aereo, quod intercluditur inter ipsa per calorem et motum : hoc enim totam substantiam materiae facitampullosam, quodefficitur sicut spuma : et quanto fuerint ampullae minores et latentiores, tanto fit substantia albior: et signum hujus est, quod tanto spiritus inclusus in ipso sit subtilior et nobilior Materia autem aerei et spiritualis humidi facile convertitur in hujusmodi spiritum. Hac enim eadem de causa videmus inspissari oleum : quia hoc inspissatur multiplicato in ipso aere et per calorem et per frigus.
Similiter autem in operibus alchimicis, quando miscetur litargirium, sive scoria argenti miscetur cum aqua et oleo, et movetur fortiter et percutitur, per ampullas inspissatur et dealbatur multum, cum ante hoc esset nigrum vel fuscum. Causa autem hujus est inclusus aer, qui commiscetur cum ipso : et propter eumdem albescit, eo quod ipse est perspicuus et facit clarescere substantiam ejus cum quo miscetur. Aer enim est causa et incrementi et albedinis in materia illa : sicut etiam raritate quantitatem majorem et albedinem accipiunt spuma etnix. Nix enim est spuma quaedam congelata.
Similiter autem in operibus communibus ad visum probatur accidere quando aqua miscetur cum oleo: aqua enim ex tali mixtura inspissatur et albescit propter ampullas quas in ipsas facit aereum humidum. In talem enim mixturam duplici de causa intrat aer, ex motu videlicet, et ex oleo. In pinguedine enim omnium oleagineorum parum aut nihil est ex aqua et terra, sed multum de aere est in ea : et ideo omne pingue natat super aquam. Aer enim clausus in ampullis pinguium facit ipsa enatare, et defert ea sicut esset in utre : et haec est causa levitatis ejus : et eadem de causa inspissatur oleum quidem in frigore, sed non coagulatur, sicut diximus in quarto Meteororum. Aer enim inclusus non coagulatur, neque proprie inspissatur, nisi per modum sustentationis et compressionis in substantiam humidi aquosi ad quod reprimitur per frigus comprimens.
Ex his igitur causis accipitur quare sperma exit spissum et album a corpore ge-
nerantis. Ex calore enim interiori generatur et adjuvatur in eo spiritus multus calidus qui inspissat et dealbat substantiam ejus. Cum autem exierit et infrigidatur, dissolvitur calor qui est in eo, et evolat cum calore spiritus: et tunc remanet substantia aquea tenuis et fusca, et ideo remanet tunc nigri sive fusci coloris, eo quod non remanet in eo nisi aqua, et illa pars terrea quae est in ipsa, quae est altera sive media pars materiae ipsius : sicut etiam accidit phlegmati quando infrigidatur, et praecipue illi phlegmati quod est aqueum. Accidit autem hoc quod dictum est spermati praecipue quando infrigidatur et incipit desiccari. Compositum enim ex vento est et aqua : ventus autem est aer calidus, qui infrigidatus evolat ex spermate. Habet autem materiam hic ventus humorem spermatis inspissatum propter causas quae in eo sunt, de quibus diximus.
Antiphon autem multum mentitus est de spermate elephantis, dicens ipsum esse ni grum propter terrestreitatem elephantis, asserens ipsum esse valde siccum propter eamdem causam : et ideo multa et magna ossa generari in corpore elephantis : dicit enim ipsum vehementer denigrari sicutkarabo nigrum est et siccum. Hoc autem quod dicit est impossibile, sed necessarium est quod sperma unum ad naturam animalis sit magis terrestre quam aliud secundum diversitatem complexionis animalium. Sperma tamen animalis cujus corpus est terrestre, efficitur terrestre et album et spissum propter aeris admixtionem sicut et alia spermata.
Similiter autem is qui vocatur Brothocom philosophus, mentitur dicens sperma aethiopum esse coloris nigri : cum enim viderit dentes aethiopum esse albissimos, mirum fuit quod sperma eorum esse nigrum asseruit. Causa enim albedinis spermatis est spumositas quae est in ipso. jam enim per antecedentia scimus spumam esse albi coloris, et praecipue illam cujus substantia est ex partibus parvis ventosis et ampullis minutissimis latentibus. Et si- militer accidit mixtioni aquae et olei quando insimul moventur fortiter, sicut diximus superius.
i Sperma autem esse butyrosum et spumosum Antiqui fabulantes non ignorabant : propter quod deam coitus Venerem quae cupidinem lactat, dixerunt natam esse de spuma testiculorum. Ex eadem spermatis virtute manifestum est quare sperma a frigore non constat et coagulatur, sed potius liquescit et solvitur, sicut diximus in ante dictis.