De principiis quae faciunt sperma congruum et conveniens ad generationem animati.
Quaelibet autem alia virtus animae praeter eam quae est intellectualis et rationalis quae subjecto idem sunt, habet communicationem cum corpore, neque habet operationem separatam a corpore : et communicat organum ejus cum aliquo elementorum, sicut visus cum aqua, et auditus cum aere, et sic de aliis prout in libro de Sensu et sensato determinatum est. Propter quod etiam in nobilitate animae magnam habent differentiam : quoniam sensibilis nobilior est vegetativa, et rationalis nobilior est utraque istarum : et quia omni diversitati motorum respondet etiam proportionaliter diversitas mobilium ab illis motoribus, ideo etiam differentia nobilitatis est in natura complexionis corporum organicorum, quae perficiuntur ab istis animabus : propter quod omnino necesse est ponere in spermate aliquas virtutes quae faciunt ipsum conveniens generationi, ut sit perfectum ab anima ignobili vel nobili aut nobilissima.
Hae autem virtutes praecipue sunt secundum illud in spermate, quod calor naturalis vocatur et generativus ejus quod concipitur. Non enim est haec virtus secundum frigus aut aliquid simile frigori : eo quod frigus sistit motum, et facit indigestionem, sicut in libro IV Meteororum ostensum est. Hic autem calor praecipue retentus est in spiritu, qui est in spermate spumoso, sicut per multa quae praedicta sunt, satis est manifestum. Natura autem haec quae est calor complexionalis spermatis, non est conveniens calori elementi quod est in termino quod est elementum ignis. Calor enim ignis dissolvit et exsiccat et non generat animalia : nec potest sustentari calor ignis extra locum suum, nisi foveatur humido aereo quod depascitur, aut in aliquo sicco inflammabili, sicut in lignis aridis : et praeter dictas materias non habet substantiam in qua retineatur extra locum suum. Sed calor spermatis non talis est, sed potius supra calorem est virtus solis et caeli totius, et etiam animae virtus quae est in corpore animalis sperma emittentis. Quod autem illius animae virtus in ipso fit, patet ex hoc quod calor et virtus animae inveniuntur etiam in superfluitatibus non assimilatis corpori et membro, sicut in stercore et Urina. Multo magis igitur invenitur calor
animae in spermate, quae superfluitas est in membris secundum aliquid assimilata : et secundum haec quae dicta sunt caelestia et animalia, est in hoc semine quod sic emissum est a corpore animalis, principium vitae.
Ex his enim rationibus manifestatur, quod principium vitae quod est in animalibus, non est secundum ignis proprietatem solam et naturam, neque ignis existens in spermate est principium animae vegetabilis et sensibilis, sicut multi errantes dixerunt ignem esse animam propter calorem naturalem quem videbant esse principium vitae et vitae operationum. Corpus vero spermatis cum quo et in quo exit ab animali spermatizante spiritus qui est potissima virtus et principium animae quae inducitur in conceptum de potentia ad actum deducta : et hic spiritus est separatus a corpore generantis, habens virtutes membrorum : et hic spiritus est res divina per hoc quod habet virtutem divinam in formando et creando, ita quod hic spiritus dicitur intellectus practicus formans, sicut instrumenta artificialia dicuntur ars : sicut enim ista ars dicuntur, eo quod per ea forma artis inducitur, quarum omnium est principium practicus intellectus : multo magis spiritus spermatis separatus a corpore generantis intellectus dicitur, eo quod ipse est instrumentum intellectus operativi, cujus est totum naturae opus : hic enim movet ad formam inducendam, et est sicut si virtus artis ex artifice tota ingrederetur in dolabrum, ita quod dolabrum per se ingrederetur in ligna et lapides, et sine contactu et motu artificis faceret domum. Tale enim dolabrum non esset distinctum a virtute intellectus practici, eo quod ad partes totius operis, et ad opus totum moveretur distinguendo et determinando et componendo et dividendo et formando in omni virtute practici intellectus. Et omnino secundum hunc modum movetur spiritus in spermate in virtute practici intellectus, qui totius naturae est operator et perfector, sicut saepe in libris praehabitis diximus : quia hoc modo est opus naturae vocatum opus intellectivae sive intellectus. Omnia enim naturalia sunt in intellectu agente sive practico, sicut artificialia sunt in intellectu operativo artificialium.
Hic autem spiritus clauditur et tenetur intra sperma per viscositatem spermatis, et non separatur ab ipso, sed potius distenditur in ipso et dilatatur quasi dissolvens et laxans partes ejus et distendens, et perforando implet totum sperma vento subtili et spirituali, humidam enim habet substantiam et aquosam : et haec facile spirat. Propter quod etiam absurdum est inquirere, qualiter formativa intret in sperma ab extrinseco : qui sunt sicut Plato dicens hanc virtutem datam esse spermati a datore formarum extrinsecus. Hic enim spiritus corporeus est, nec est pars speciei et formae per quam res est id quod est: quam quidam Arabes vocant adspectum et formam, eo quod speculatio et adspectus rei est per ipsam. Ab alia etiam parte iste spiritus non est proprie pars materialis ejus quod concipitur et formatur : quia ad illud se habet sicut coagulum se habet ad lac coagulatum : lactis enim coagulati non est pars coagulum : quia quando infunditur, teritur et commiscetur lacti : et cum calefactum est in lacte spiritualiter vaporans diffundit se per lac totum et coagulat ipsum : et ideo coagulum est sicut spiritus coagulans, lac autem materia coagulata : et intrat coagulum in totum lac sicut spiritus intrat in corpus. Et omni eodem modo spiritus spermatis intrat in materiam quae concipitur quae est ex gutta foeminae et sanguine menstruo : et sperma maris spirans in spiritum, intrans in ipsum distendit et coagulat et format et distinguit et continendo sustentat ipsum : et hoc est quod superius diximus, quod spiritus datur a masculo sive a patre, corpus autem secundum molem materiae datur a foemina sive a matre.
Sic igitur declaratum et distinctum sit
de dispositione animae, et qualiter est in generatione anima in concepto. Diximus enim quomodo conceptum semen habet animam, et quomodo non habet eam: et similiter qualiter sperma habet animam, et qualiter non habet animam: potentia enim habet animam, actu autem non.