Quod in corporibus animalium sunt propria receptacula superfluitatum ex quibus fit generatio: et quod foemina dat materiam, mas autem formam et animam : et quod non omnis mas spermatizat, cum tamen omnis foemina habeat menstruum.
In piscibus autem marinis secundum principia generationis est differentia quam diximus, et praecipue in genere celeti : sed de dispositione generationis istorum posterius erit tempus loquendi.
Hic autem incipiemus de his quae priora sunt et perfectiora secundum naturam. Prima autem secundum naturam quae esse animalis nobilius participant et sunt nobiliora : et haec sunt illa quae generant animalia. Inter omnia autem illa nobilior est homo, eo quod ipse est principium omnium animalium.
Quod autem primum oportet scire circa principia generationis perfectorum animalium est, quod in omnibus animalibus quaelibet superfluitatem naturalium vadit ad suum locum absque eo quod indigeat aliquo expellente ad locum illum : et ideo neque spiritu expellente necessario indiget, neque alia causa, sicut quidam opinati sunt: licet spiritus et aliae causae faciant expeditiorem expulsionem et meliorem : et sic etiam sperma quod est una superfluitatum descendit per se sine expulsivo ad vasa seminaria : et non est verum quod dicunt quidam homines, quod testiculi attrahant ipsum sicut ventosa sanguinem. Possibile enim est, quod exeat dicta superfluitas sine omni necessitate violentiae expellentis aut attrahentis : sicut etiam vadit superfluitas humida, et etiam superfluitas sicca. Cum enim istae in vasis suis sicut in thesauris congregatae fuerint, vadunt per vias suas, et ventositas interclusa vadit cum ipsis, et facit festinantiorem exitum : sed non est ita necessaria, quod sine ea talis exitus fieri non possit. Talis enim exitus communis est omnibus superfluitatibus: bene enim possunt exire sine talis ventositatis vigore : sicut patet quando dormientium corporibus exeunt plenis existentibus multum corporibus eorum, a quibus exeunt per exuberantiam, et non per expellens aliquid inferens ad exeundum necessitatem. Et hoc expressius patet in arboribus, in quibus moventur succi seminum ex calore solis et naturali cum spiritu intercluso in ipsa humiditate : et sic exeunt ex eis fructus in suis locis oportunis. Causa autem hujus est haec quam diximus, quod videlicet omnis superfluitas habet locum ad quem movetur donec indigentia sui invenitur : sicut sanguis habet venas, et fluit in eis sicut in vase sibi proprio.
Superfluitas autem menstrui foeminarum est ex duabus magnis venis: ex illa videlicet quae vocatur magna, et ex illa quae vocatur adorti. Istae enim dividuntur et ramificantur in multas vias subtiles et occultas, et orificia ipsarum perveniunt ad matricem : et cum istae viae venarum implentur cibo plus quam oportet, et hunc cibum propter frigus digerere non potest nec sanguis, tunc exire potest propter venarum subtilitatem, et tunc re-
dundat ad matricem. Cum autem matrix sanguinem illum recipere non potest propter multitudinem et stricturam loci, tunc accidit mulieribus sanguinis fluxus: propter quod etiam menstruum non determinatam habet revolutionem in omnibus mulieribus, neque tempus determinatum : sed in majori parte frequentius distillat in lunae diminutione quando occultatur et non videtur propter conjunctionem sui ad solem : hoc enim tempus magis congruit, eo quod corpora animalium tunc sunt frigidiora, eo quod aer circumdans illo tempore est frigidior : et tunc gravatur sanguis, et generatur menstruum superfluum, et exit secundum revolutionem mensis quam diximus. Si autem superfluitas non fuerit in aliquo tempore digesta et decocta, menstruum semper dislillabit paulatim et paulatim : propter quod etiam menstruum mulierum juvenum est albi coloris frequenter.
Cum autem istae seminales superfluitates non fuerint reparatae in masculo et foemina, salvabuntur et sanabuntur corpora quae fuerint evacuata ab istis superfluitatibus : quia si remaneant in corporibus, erunt causa infirmitatum : et si fuerint retentae in corporibus plus quam debent, nocebunt corporibus : propter quod etiam quando color menstrui fuit albus frequenter, et fuerit menstruum in magna quantitate, prohibet ab incremento juvenum mulierum corpora : et tunc necesse habet exire superfluitas sanguinis quae est in venis gracilibus : et cum multiplicatur suus exitus, exit ex venis subtilibus. Natura autem gravata ista superfluitate non dirigit eam ad matricem, nisi ut ordinet eam ad melius : et hoc est ut generatio fiat ex semine, et sanguine menstruo alterius, quod est simile sibi in specie, et aliud individuo : haec enim fit ex semine, et sanguine menstruo, eo quod illud est potentia simile corpori a quo emissum est.
Haec autem superfluitas necessario est in omnibus feminis animalium generan- tium, cum sit materia generationis : plus tamen est in animalibus sanguineis quam in aliis : maxime autem in mulieribus multiplicatur. In omnibus autem feminis istam oportet esse, ut diximus, superfluitatem : quidam enim mares non spermatizant, sed creant filios per motum et effectum spermatis spiritualem, sicut fit generatio ex spermate spermatizantium. Non autem creant feminae quod sustentatur et efficitur ex materia : quia hujusmodi creatio est ex spermate vel spiritu maris. Horum autem omnium conceptuum locus est in loco qui est sub pariete, et inferius in omnibus animalibus habentibus parietem. Cor enim in habentibus cor et membrum conveniens cordi in non habentibus cor, est principium totius naturae : quod vero additur substantiae in toto corpore est propter cor, quod dat vitam et virtutem omnibus.
Causa vero propter quam non erit superfluitas generans materialiter in omnibus maribus, cum tamen materialis superfluitas sit in omnibus feminis, est quia animal est corpus animatum, et in hoc composito debet femina dare materiam : mas autem debet dare id quod creat et format: scimus enim, quod secundum ista duo differunt virtutes utriusque istorum sexuum : hanc enim differentiam jam superius ostendimus esse inter marem et feminam : necessario ergo dat femina materiale humidum ad corpus : mas autem non facit hoc necessario : non enim est necessarium semper ut pater sit in generatis per materiam, sed potius sicut artifex : corpus autem secundum molem materiae non est nisi ex matre : sed anima quae est forma et motor, est ex masculo, eo quod anima est substantia formalis et ratio corporis. Trahit tamen frequenter materia principium factivum et vincit, et aliquando vincitur a principio factivo, quod est videre expresse quando coeunt animalia quae sunt vicinarum specierum secundum naturam, et tamen non sunt unius omnino speciei, ita quod conveniant etiam
in magnitudine corporum, vel sint vicinae ad invicem magnitudinis : ab his enim non generantur nati communis similitudinis divisim ad patrem vel ad matrem : sed sunt quasi mixta, sicut est in generato ex equa et asino, et in eo quod generatur ex vulpe et cane : et in avibus in eo quod generatur ex cubeg et gallo : et si ista successive generant, tendet tandem similitudo magis ad matrem propter multitudinem principii materialis : sicut etiam quaedam semina seminata in terra inconsueta, primo sunt nobilia, et post hoc efficiuntur minus nobilia : et tandem efficiuntur sicut plantae aliae quae in terra illa nasci consueverunt, sicut caules Romani in Germania vel Gallia seminati, tandem degenerant ad modum caulium Gallicorum vel Germanicorum : et de talibus diximus in libro de Plantis. Causa autem eadem est cum ea quae dicta est: quoniam terra in generatione plantarum sicut mater dat materiam : semen autem dat virtutem formantem in corporibus illis : propter quod etiam membrum genitale feminarum non praeparatur tantum ut sit via per quam recipiatur sperma masculi, quinimo est receptaculum hujusmodi materiae quae dat corpus ei quod concipitur. Sicut igitur dictum est, quaelibet superfluitas in corpore habet locum in corpore in quo salvatur.
Istae igitur in veritate sunt causae propter quas egrediuntur ex corporibus animalium superfluitates quae sunt principium generationis : et cum sic sperma exierit a masculo et receptum fuerit intra matricem feminae, apprehendit et substantificat mundiorem superfluitatem quam ibi invenit et emundat eam, eo quod major pars foeminae superfluitatis est sordida, et haec non est conveniens ad generationem : humidum autem quod est in menstruo convenientissimum generationi, est illud quod valde est humidum et aqueum in spermate maris. Et primum quidem menstruum est inconveniens generationi in multis animalibus, et similiter primum sperma in hominibus masculis et animalibus aliis : eo quod calor animae parvus est adhuc in eis, et non sunt sufficienter digesta semina : seruem enim quod sufficienter digestum est, inspissatur.
In mulieribus autem a quibus propter aliquam causam non exit superfluitas menstrui, et similiter in aliis feminis animalium non emittentibus menstruum, retinetur menstruum intra matricem, et est per omnia simile ei quod emittitur tempore menstruorum : et ex illo ministratur materia corporibus embryonum. Apprehendens autem ipsum et sustentans et formans, est ex spermate quod egreditur a maribus, sicut dictum est.