Et est digressu) declarans, quod masculus et foemina exiguntur ad generationem animalis, et quod anima rationalis nullum omnino principium factivum potest habere in semine propter sui separationem.
Omnibus autem his expeditis quae secundum veteres et posteriores Peripateticos de virtute spermatis et animatione embryonum videbantur dicenda, adhuc oportet melius intelligere qualiter masculus et foemina exiguntur ad generationem.
Ad hoc autem intelligendum oportet scire, quoniam formae in generatione sunt diversae : et quaedam earum sunt materiales nihil penitus agentes, nisi ex principiis primarum qualitatum, aut ex his quae causantur ex mixtura ipsarum, et ipsae sunt causae et absorptae in materia, et ideo rationem animae non habent, sicut est forma lapidis : et illae sunt perfectae coagulatione vel liquefactione vel aliqua passione qualitatum primarum activarum vel passivarum, quas in quarto Meteororum determinavimus. Quaedam autem sunt non adeo absorptae a materia, sed elevantur supra virtutes principiorum commiscentium materiae, ita quod agunt non unum per potentiam naturalem, sed plura : sicut est anima vegetabilis, nullam omnino habens formae simplicis operationem extra materiae qualitates. Nutrire enim non fit nisi cibo corporeo materiae, et similiter augere et generare : et ideo hujusmodi formae sunt in materia, nec exigunt distinctum agens et generans eas extra materiam, sed in materia mixtum agens, sicut et ipsae secundum substantiam et esse et secundum permixtae sunt. Propter quod in tali quidem generatione talis formae est quidem virtus generans et formans alia ab eo quod formatur : sed tamen in eadem materia est illa virtus permixta, sicut in libro de Plantis diximus virtutes istas esse conjunctas in unum. Sed sunt quaedam formae, quae habent operationes et passiones in nullo communicantes cum materia: sicut est anima sensibilis, quae accipit formam sensibilis omnino sine materia, sicut recipit figuram annuli praeter materiam annuli auream vel argenteam, et movet nuntio sibi facto de motu appetitus per hujusmodi formam quam sine materia accipit : et illae formae non possunt esse absorptae et omnino conjunctae cum materia : propter quod etiam id quod formaliter est generans et agens hujusmodi formas, oportet esse distinctum a materia : et cum materia sit in foemina, oportet quod activum generationis hujusmodi animalium sit extra eam : et ideo oportuit causari masculum : et hoc est quod dicit Aristoteles, quod masculus est propter animam sensibilem in animalibus, et non propter vegetabilem : et habilitans quidem et effectivum principium posset esse in foemina ad animam vegetabilem, sed ad sensibilem perfectam non est in ipsa aliquo modo : et hujusmodi habitualis habilitas in spermate mulieris
a Galeno virtus informativa vocatur : et hoc quod cicit Aristoteles, quod ovum venti vivit potentia, sed non egreditur ex eo avis : et quod gutta concepta in matrice foeminae, vivit potentia vita plantae, sed non procreatur ex ea animal sine spermate viri vel maris. Propter quod etiam in his animalibus quae sunt imperfecta non habentia nisi gustum obscurum et tactum confusum, non est masculus et foemina : quia sensibilis illorum nullam prorsus habet passionem vel operationem extra materiam : et ideo tota forma est a principio quod est intraneum materiae.
Ex his autem est advertere, quod intellectualis anima quae non modo habet passiones et operationes in his quae sunt sine materia, sicut sensus, et imaginatio, sed etiam habet eas sine organo corporis, non potest aliquo modo esse ex aliquo materiali principio : sed influitur a lumine intellectus separati, qui est primum principium et potissimus operator totius operis naturae.
Haec igitur est vera causa masculi et foeminae. Si enim effectivum principium esset in ipsa substantia materiae, nullo modo posset habere passiones et operationes in his quae sunt sine materia, sicut sunt formae sensus et imaginationis : sed eo quod effectivum principium est extra, subtiliatur amplius, et digeritur, et totum efficitur spirituale et animale, sicut patet per ea quae in multis jam capitulis induximus totum sperma masculinum aut fere lotum in spiritum mutari et intrare in sperma muliebre, sicut ingreditur spiritus vitalis in corpus quod vivificat. Calido enim decoquente duo simul spermata, exterior pars viscosa constare incipit in circuitu, intra quam pulsat spiritus et inundat super materiam generationis et inducit id eam vitam, formatis organis intra pellem quae continet spiritum, ne evaporet, sicut patet satis per ea quae jam multoties diximus.
Haec igitur de causa generationis dicta sunt.