Propter quid foemina in animalibus non potest generare per seipsam sine masculo ? et de membrorum secundum generationem distinctione et completione.
Quaeret autem fortasse aliquis occasionem sumens ex praedictis. Si enim anima vegetabilis est in foemina et gutta foeminae est superfluitas impressionem habens suae animae, qua de causa foemina indiget masculo, et non generat per seipsam sine masculo? Causa autem ejus quod quaeritur haec est, quod inter animalia et arbores est differentia sensus, quam animalia addunt super arbores. Manus enim et caro et hujusmodi non sunt hoc quod sunt, nisi sint perfecta per sensum potentia vel acto : absque sensu enim feta non sunt membra nisi aequivoce sicut membrum mortui. Si igitur masculus, ut in praedictis habitum est, factor est animae sensibilis, non potest esse gene- ratio hujus animalis quando separati sunt masculus et foemina : virtus enim masculi est formativa, sicut narravimus ante in solutione dubitationum gravium inductarum. Hujus autem signum est in ovis venti : haec enim significant, quod id quod foemina generat, habet potentiam perveniendi ad aliquid incompletum et indeterminatum.
De hoc autem iterum dubitabit aliquis: dicet enim, quod ova venti habent vitam aliquam, licet non possint esse sicut ea ex quibus pulli generantur : si enim talia essent, absque dubio crearetur ex eis alatum volatile aliquod: e contra autem non sunt omnia sicut ligna et lapides, eo quod aliquo modo commuuicant aliquod participium vitae : et ita videtur quod sit in eis aliquo modo in potentia. In omnibus autem in quibus est potentia, necessario inerit per aliquem modum virtus nutritiva quae videtur talibus ovis inesse communi modo quo est in arboribus et animalibus. Et si tunc quaeratur, quare in tali ovo non formantur membra et animal totum ? dicemus secundum praedicta, quod talis formatio membrorum indiget anima sensibili, eo quod membra animalium alterius modi operationum organa sunt quant plantarum: propter quod indiget foemina maris coitu : et ideo etiam in animalibus sunt masculus et foemina distincti: sicut accidit etiam ex ovis venti pullos generari si per coitum ad materiam ovi conjungatur sperma masculi antequam ova hujusmodi separentur ex ventre foeminae. De his autem posterius erit discutiendum.
Si autem esset aliquod genus animalium foemininum, et non esset masculus distinctus a foemina, sed haberet in eodem individuo utrumque sexum, forte posset generare talis foemina per seipsam : sed talem speciem animalis numquam vidit aliquis hominum veridicorum, de cujus sermonibus sit multum curandum. Et ideo incidit dubium de piscinam quorumdam dispositione, in quibus numquam visus est masculus : et vocatur Graece
arionobo. Foeminae autem videntur esse omnes hujus generis pisces : quia ovis plenae inveniuntur : et hujus signum est, quod etiam in quibusdam terris neque masculus neque foemina hujus generis invenitur: et similis videtur esse huic generi enchelim, quam nos anguillam vocamus, et est piscis fluvialis. In generibus autem in quibus sunt dictincta per subjecta masculus et foemina, non potest foemina generare per seipsam : quoniam si in talibus posset foemina generare per seipsam, creatio masculi esset otiosa : constat autem quod natura nihil facit otiose : propter quod in talium generatione oportet adesse masculum, qui complet generationem, praecipue propter animam sensibilem, cujus generatio non satis perfecta est in spermate maris, sicut superius ostendimus : et ea quae sine masculo generantur, sunt imperfecta et limosa terrestria : propter quod etiam incisa diu vivunt habentia spiritus et animas valde in materia diversas, et habent corpora fere per totum consimilia : et eorum opera non sunt ingeniosa.
A masculo igitur in his quae distinctum per subjecta habent sexum, in concepto fit anima sensibilis sive per seipsum infundentem spiritum, sive etiam per sperma ipsius : quoniam, sicut diximus supra,non omnis masculus sperma immittit in foeminam. Membra enim sensuum sunt in materia potentia : et cum conjungitur principium formaliter generans et movens, faue accidit mirabile illud et nobile, quod fit in non habentibus sexum distinctum per seipsa, et hoc est complementum secundum animam sensibilem. Fuerunt autem quidam antiquorum physicorum, qui opinati sunt quod non transmutentur a virtute spermatis a dispositionibus in dispositiones secundum duritiem et mollitiem, et secundum alias differentias accidentium quas habent ipsa membra quae homogenia sive consimilia dicuntur. Haec enim omnia fiunt in actu postquam erant in potentia. Illi autem opinati sunt pro- cedere ea ab actu latente ad actum manifestum.
In transmutatione autem quam habent de potentia ad actum, cor est primum membrum quod generatur in his quae corhabent : sed in non habentibus cor est primum quod cordi proportionatur secundum convenientiam : et hoc multoties jam dictum est et manifestum est sensui in abortibus, aut etiam ex hoc quod ipsum ultimum est post omnia membra retinens vitam. Spiritus enim vitalis diutius remanet in corde : propter quod omnibus aliis membris prius mori accidit quam cordi, ac si natura ponat in vitae actu circulum ultimum vitae et principium vitae concludens in eodem membro quod est cor. Generatio enim non est circularis, eo quod est inter duos contradictionis terminos. Est igitur generatio. processus ex non esse ad esse.
Corde autem generato generantur prius interiora membra quam exteriora, eo quod illa sunt vitalia : et ideo in abortibus prius apparet magnitudo et quantitas membrorum tam interiorum quam exteriorum. In his autem et illis prius fiunt ea quae sunt a diaphragmale superius quam inferiora : et sunt majora superiora et minora inferiora respectu quantitatis totius corporis : propter quod etiam aliquando inferiora apparent non distincta, quando superiora expressam acceperunt distinctionem. Et hoc apparet si quis inspiciat abortus omnium animalium sanguinem habentium. In omnibus enim animalibus pars superior apparet distincta ab inferiori, praeterquam in illo animali quod vermes generat, et in illa distinctione magis incrementum accipiunt membra superiora, inferioribus remanentibus diminutis comparatione superiorum. Superior autem et inferior pars expressiorem distinctionem habent in animalibus sanguineis ambulantibus. In aliis enim sunt quidem, sed non in ratione superioritatis, eo quod omnes partes corporum talium animalium trahuntur vel impelluntur super terram, neque una elevatur super
aliam. Similiter autem accidit in arboribus, eo quod semina primo emittunt radices ante ramos : radices autem similes sunt superioribus partibus in ambulantibus. Haec autem praecellentia membrorum maxime est propter virtutem spermatis quod dominatur in superioribus, sicut bene et convenienter opinati sunt quidam naturalium physicorum. Et hujus signum expressum est in avibus et piscibus et animalibus annulosi corporis existentibus. Isti enim modi generantur per sperma exiens a generantibus parentibus, et complentur ova eorum extra matricem generantium : et tunc recipiunt distinctionem membrorum et divisionem ipsorum in situ corporis ante et post, et inferius et superius, et latere uno et alio. Sperma igitur facit hanc distinctionem membrorum et divisionem ipsorum, et non virtus generantis.
Amplius autem quaedam animalia non respirant et faciunt ova vel vermes, et forte quaedam corum generant animalia similia sibi: sed respirantia omnia recipiunt membrorum in figura et positione corporis distinctionem dum adhuc sunt in utero matris : et in utero matris existentia non respirant quousque compleatur pulmo ipsorum. De hoc tamen sunt diversae traditiones, quas nos supra cum de generatione hominis loqueremur, exsecuti fuimus. Pulmo autem distinguitur inter membra quae creantur ante umbilicum, et ante tractum alimenti : et ideo fit de ipsa substantia guttae foeminae.
Amplius autem quodlibet animal quadrupes multarum fissurarum habens pedes, sicut leo, et canis, et lupus, et vulpes, generant partus caecos a principio nativitatis suae, et oculi complentur extra et aperiuntur et vident. Ubicumque enim sunt calidum et humidum, oportet necessario unum esse agens et operans, et alterum patiens et operatum.