De distinctione esse, et propter quod est id quod est, et quae quaeritur in aeternis et quae non, et secundum quem modum et propter quod dicitur esse cor principium membrorum ?
Antiqui ergo physici non veram habentes experientiam generationis membrorum, opinati sunt membra in spermate actu esse, et exillis animalia similia sibi generari. Et isti non dixerunt secundum quot modos dicitur aliquid prius alio et ante aliud alterum. Haec autem multipliciter dicuntur.
Primum enim est propter quod est id quod est. Propter quod autem est id quod est, dicitur duobus modis, quorum unum est primum secundum generationem, et alterum est primum secundum substantiam. Efficiens enim est propter quod est id quod est, et est principium motus in generatione. Forma autem et finis est etiam propter quod est id quod est : et hoc est primum secundum substantiam et rationem.
Adhuc autem quod est propter aliquid secundum rationem principii efficientis, dicitur duobus modis, quorum unus signili- catid quod est principium motus, sicut diximus : alius autem significat id quo utitur in movendo sicut instrumento. Illud autem propter quod est generatum et factum sicut propter instrumentum eorum quae generant et operantur, est alterum et alterum, licet non sit aliud et aliud in ratione omnino : aliquando enim est instrumentum ante, et aliquando post. Ad fieri enim et generari est ante : ad usum autem ejus quod jam generatum, est instrumentum post. Sic enim doctor est ante discipulum: fistulae vero sunt post discipulum fistulatorem factum. Finis enim docentis est ut discipulus fiat musicus, et tunc incipiat operari secundum musicam in fistulis : secundum aliam autem fistulae sunt etiam ante discipulum, sed ista sunt instrumenta doctoris.
Universaliter igitur in genere tria sunt propter quae est res id quod est: et unum illorum est id quod vocatur complementum, et illud est propter quod est id quod est principaliter inter tria. Duo autem alia sunt propter quae res est quod est: et unum quidem est sicut res propter primum generans et movens, quod motu suo fertur in patiens et in id quod generatur. Tertium autem a duobus inductis quod tamen ad efficientem reducitur, est id quo indigetur in motu efficientis sicut instrumento. Secundum hanc igitur distinctionem necessario debent esse membra conferentia virtutem prius illo in quo est principium motus cui conferunt esse principium motus sicut instrumento in generatione. Et quia per hunc modum cor se habet ad reliqua membra, necessario erit etiam ipsum prius reliquis membris, eo quod magnum habet dominium ad creationem aliorum membrorum : et post hoc membrum secundum viam generationis exit totum completum. Tale autem membrum quod dicto modo est principium, erit necessario in corporibus animalium generatorum, in quibus est principium motus vitalis. Oportet igitur necessario hoc membrum primo creari ante omnia alia membra.
Ratio autem qua debet esse primum, est quia secundum quod est movens, debet esse primum, et secundum quod est membrum propter quod sicut propter movens sunt omnia alia. Similiter autem propter eamdem rationem quodlibet membrum organicum quod est naturaliter generans aliqua alia, debet esse prius eis : sicut hepar, et pulmo, et cerebrum, praecedunt multa alia membra: eo quod illud est sicut principium et causa generationis. Membrum autem quod non est talis dispositionis, debet compleri ultimo et generari.
Propter quod etiam qui hoc non subtiliter considerat, non facile potest distinguere membra, ut sciatur quod ipsorum est propter aliud, et quod ipsorum est propter seipsum sive per seipsum: quamvis in scientia generationis membrorum necessarium sit, ut per viam illam sciamus per inquisitionem quid est prius, et quid est posterius alio: quoniam, sicut diximus, completio quorumdam membrorum perficitur post, et quorumdam completio fit ante : oportet enim prius fieri membrum in quo est principium ex quo fiat alterum, et post illud membrum fit pars superior corporis. Cujus signum est, quod prius in creatione embryonis apparet caput et oculi valde magni: quod vero est sub umbilico, ut crura, et coxae apparet valde parvum a principio : eo quod inferiora non sunt nisi propter superiora.
Non bene igitur dictum est ab Antiquis de necessitate causae illius propter quam est id quod est. Sine distinctione enim enuntiavit. Democritus, quod propter quod res est id quod est, non est in rebus aeternis quae sunt semper et sine motu : et hoc dixit sicut verum est non habere principium motus et finem. Quod vero est propter quod est id quod est, oportet esse principium generationis et motus, ut dicit Democritus.
Dicit iterum quod semper est finem non habere : propter quod opinatur, quod quaerere propter quid est quodlibet
aeternorum, simile est ac si quaeratur, quare habet principium quod non habet finem ? quod enim non habet finem, non habet principium, efficiens propter quod est, quia omnis motus efficientis est ad finem determinatum quem sibi praestituit in motu. Verum quidem enim est, quod in rebus necessariis aeternis, sicut alibi probatum est in Physicis nostris, nihil demonstratur per principium motus et finem, eo quod sine motu sunt talia omnia. Sed, sicut ante diximus, causa quae dicitur propter quid est res id quod est, multipliciter est dicta, et in multis secundum diversos modos suae significationis invenitur, quorum quaedam sunt physica in motu considerata, et quaedam sunt aeterna abstracta a motu et materia. Sempiternum enim est tres angulos trianguli reclilinei duobus rectis esse aequales. Non ergo congruit quaerere principium motus in rebus omnibus, in quibus tamen est propter quid, secundum quod forma quae propter quid est, medium est demonstrationis. Non igitur quaerendum est principium motus in his quae non generantur et sunt aeterna sine motu existentia: talia enim hic vocamus aeterna.
Haec tamen habent principium secundum aliam principii rationem. Scientia enim principii in hujusmodi est finis intentus : quia per principium intendimus venire ad rei scientiam veram. Unde demonstratio non est finis rei in mathematicis, sed scientia quae est effectus demonstrationis. Et in talibus quidem quae immobilia sunt et abstracta a motu et materia et tempore, non est principium nisi quod quid est. In rebus autem quae generantur, multa sunt principia secundum diversos modos considerata: quia non erit motus in illis secundum unum tantum modum : et ideo aliquo modo principii erit cor prius et principium in habentibus cor : et id quod est loco cordis, erit principium in non habentibus cor, sicut diximus superius. Carentia enim sanguine membrum est conveniens cordi, et non cor secundum veritatem.