De modo generationis membrorum homogeniarum ex calore cordis et frigore complexionati.
Ex corde autem primo exeunt venae extensae ab ipso ad similitudinem pilorum, et sunt pulsatiles et quietae: et circa has fit generatio materiae, eo quod ex corde portant spiritum et sanguinem, qui exiguntur ad generationem membrorum. Generatio autem membrorum homogeniorum perficitur calore et frigore complexi onalibus. Quaedam enim horum coagulatur ex calido, et quaedam ex frigido. Horum autem differentiam jam determinavimus in quarto nostrorum Meteororum, ubi etiam diximus quae corpora homaeomeria sunt humida, et quae liquefiunt, et quae non. Ex venis igitur et viis venarum quae sunt in quolibet loco corporis, dirigitur cibus ad. quodlibet membrum : et quia cibus est humidus et fluens, et membra generata aliquando sunt sicca et non fluida, oportet quod accidat materiae generationis membrorum, quod accidit operibus figulorum, quae con- temperantur et mollificantur humido, et postea per calorem assantem educitur superfluum humidum, et sic complentur vasa fictilia. Et per eumdem modum educitur superfluum humidum materiae generationis membrorum : et tunc fiunt membra in figuris suis perfecta.
Primum autem homogeniorum quod generatur ex cibo circa venas est caro, vel membrum habens vicem carnis, quod est in sanguinem non habentibus. Terminatio autem carnis est ex frigore complexionali, et non ex frigore simpliciter, eo quod, sicut alibi diximus, frigus est qualitas mortificativa secundum seipsam. Signum autem hujus est, quod calore sicco agente in carnem videtur solvi aliquo genere solutionis, eo quod exsudat sibi complexionalem humiditatem. Membra vero terrestria in quibus pauca valde est humiditas et paucus calor, hoc habent proprium, quod quando calefiunt, evaporant et exsudant humiditatem se continuantem, et tunc dissolvuntur: et si vincat calor assans siccus, erunt dura terrestria valde: et hoc modo fiunt et generantur ungues, et cornua, et sotulares, et soleae : et in quibus tamen modica est unctuosa humiditas, et propter illam mollificantur calefacta in igne, sed non solvuntur, eo quod illa humiditas fortiter apprehensa est a terrestribus partibus quae sunt in materia istorum membrorum. Quaedam etiam talium membrorum ex humido acuto, sicut est urina, et acetum, mollificantur, sicut testa ovi, et dentes.
Venae autem et ossa ex calore intraneo desiccantur: eo quod desiccatur humiditas superflua, quae est in eis: propter quod etiam ossa in igne non mollescunt, nec liquescunt dissoluta faciliter : eo quod sunt constantia calore sicco, sicut ea quae coagulantur et constant per assantem calorem in fornace. Non enim idem est causa coagulationis et solutionis, sicut ostendimus in quarto Meteororum. Ossa igitur constant ex calore generationis assante, quem optesim qui-
dam vocant: et ille calor non generat carnem, sicut neque generat ossa, sed potius hanc facit operationem in materia conveniente quae est ossibus propria, et facit quando debet, sicut operatur omnis potentia naturalis. Generatio enim hujusmodi membrorum est ex motore, et ex eo in quo non sunt in actu, sed in potentia. Et non est possibile generari ea ex materia in qua sunt actu: quia si ex illa generarentur, essent actu, et non essent actu simul et semel, quod est impossibile. Et hoc est simile ei quod dicimus, quod carpentarius non potest facere arcam ex lignis, nisi sint sine forma carpentationis arcae: quia aliter faceret et generaret id quod jam est in actu, quod est impossibile.
Calor autem haec operans, est sicut in subjecto in superfluo illo quod est sperma : et cum calore illo fit motus et operatio sicut cum instrumento, et operatur secundum quantitatem et qualitatem temperatam, et quando et ubi congruit sicut diximus, hoc modo congruit cujuslibet membri creationi: et si excessus fuerit in aliquo istorum vel defectus, faciet membrum malum et incompletum, sicut sunt membra occasionata: et simile huic saepe videtur in his quae extrinseco calore fiunt in operibus artis quae saepe incompleta sunt et occasionata ex defectu vel excessu alicujus principiorum ex parte efficientis vel materiae. Calor igitur temperatus est conveniens cibo ex quo fit membrorum generatio : et sic natura utitur temperantia caloris, ut faciat eum congruere motui ejus quod movetur, sicut facimus in artibus, ubi unum plus et majori calore decoquitur, et alterum minus et minori calore. Et hoc praecipue observamus in operibus alchimicis, quae prae omnibus aliis artificialibus imitantur naturam. In naturalibus autem principium motus est ex natura et secundum naturam generantis, sicut saepe diximus. Causa autem per se transmutans materiam, est frigus et calor : sed frigus non est excellens, sed id quod est in humido aqueo commixto terminabili: hoc enim est fomentum et cibus caloris naturalis. His duobus, calore videlicet et hujusmodi frigido refrigerante calidum utitur natura.
Patet igitur, quod necessario secundum rerum harum naturam uno modo fit unum supradictorum membrorum, et aliud fit secundum alium modum. In his autem rebus quae sunt hoc modo propter aliquid sicut propter efficiens principium, evenit quod quaedam sunt naturae calidae, et quaedam frigidae : et sic erit quodlibet membrum secundum modum sibi congruentem, sicut fit caro mollis, et os durum, et nervus erit siccus extensibilis, os autem durum et frangibile. Corium autem fit ex siccitate carnis, in qua contexuntur nervi, sicut accidit in decoctione viscosorum super quae elevatur in circuitu pellis viscosa exsiccata : eo quod siccum elevatur super aquam decoctionis apprehensum ab humido viscoso, quod non potest evaporare, et sic constat et facit pellem. Hoc autem viscosum fit testa in valde siccis et terrestribus, sicut in his quae sunt durae testae. Isti enim modi magis terrestres et sicci sunt, quam ea quae sanguinem habent. In quibusdam autem carentibus sanguine fit illud viscosum constans magis pingue : et ideo pellis eorum erit viscosa et mollis : et multum hujusmodi viscosae pinguedinis congregatur sub corio talium animalium quando sunt terrestria. Omnia igitur ista membra necessario generantur secundum quod diximus, unumquodque secundum modum congruum sibi : et unumquodque erit propter aliquod effectivum sibi proportionatum. Sic igitur a tali principio pars superior corporis prius formatur et distinguitur in tempore generationis : pars autem inferior posterius in omnibus sanguinem habentibus.
Generaliter autem omnia membra naturales recipiunt terminos suae quantitatis et figuras : et post illa duo naturales recipiunt colores, et naturalem duritiem vel mollitiem. Natura enim facit sicut
ars quae imitatur naturam. Pictores autem primo videmus figuram protrahere, et postea superducere colores : et per modum eumdem facit natura. Secundum praedicta ergo debet esse in corde principium sensus et motus et omnium aliarum operationum naturalium, ita quod omnes virtutes animales oriuntur ex ipso : et ideo oportet ipsum prius omnibus aliis membris creari.
Haec igitur de prioritate cordis ad alia membra dicta sunt.