De forma capitis et membrorum quae sunt in capite.
Praeter exitum autem caloris de corde et principium venarum quae sunt ab ipso, disposuit natura membrum frigidum in opposito quod est cerebrum : propter quod etiam post cordis formationem caput formatur. Et magnitudo quidem capitis major est quantitate aliorum membrorum : eo quod cerebrum est magnum et humidum ex prima formatione sua.
Incidit autem quaestio non dissimulanda de oculis : oculi enim in prima formatione valde apparent magni tam in ambulantibus animalibus, quam natantibus et volantibus : et postea diminuuntur continue : et primo quidem in capite formantur, sed ultimo complentur : et in tempore quod est intermedium inter primam creationem et ultimam formationem, diminuuntur ad mensuram debitam et profundantur. Et causa illius est, quod organum visus est elevatum alte super organa sensuum aliorum gustus et odoratus et auditus. Gustus autem et tactus sunt partes quaedam animalis corporeae : quia non sunt per medium extrinsecum. Organum autem auditus et odoratus sunt viae continuae cum aere extrinseco, plenae elemento spirituali, quod transit usque ad venas subtiles extensas a corde ad cerebrum, per quas fit nuntiatio de formis sensibilium. Oculi autem proprie inter alia organa sunt ex corpore frigido et humido : quia sunt ex humore continente cerebrum. Ex cerebro enim exit humor aqueus, et pervenit ad naturam oculorum ex telis continentibus cerebrum, ex quibus etiam fiunt miringae oculo. Hujus autem signum est, quod nullum membrum in corpore est adeo frigidum sicut cerebrum et oculi: et quia sic humidum est, oportet quod sit magnum in creatione prima, et deinde paulatim postea calore decoquente diminuuntur oculi. Et idem accidit cerebro propter eamdem causam : primo enim est valde humidum et magnum, et postea adunatur in seipso.
Dicta igitur est causa magnitudinis oculorum quam habent in principio suae formationis, et causa magnitudinis cerebri. Propter quantitatem etiam cerebri est etiam caput magnum respectu totius corporis, et propter humiditatem multam. Primo quidem apparent oculi magni, et in ultimo adunati complentur ad debitam quantitatem : et ad hoc exigitur tempus longum, eo quod difficulter terminatur cerebrum a calore naturali propter multum humidum resistens calori naturali. Et hoc necesse est omnibus animalibus accidere quae cerebrum
habent magnum et humidum, et maxime hominibus. Et hac de causa etiam locus primae serraturae in sincipite diu est mollis in pueris propter humorem cerebri, et non completur in duritia, nisi in ultimo post tempus generationis et spatium determinatum exsiccationi humoris superflui qui est in anteriori parte capitis.
Hoc autem, ut diximus, in infantibus hominum accidit: eo quod homo inter omnia animalia proportione sui corporis habet cerebrum majus et mollius. Calor autem cordis hominis est temperatus et mundus valde, non commiscens materias et operationes. Cujus signum est, quod homo est intellectus boni et discretionis : et ideo non vehementer et velociter exsiccat. Hac autem eadem de causa infantes in prima aetate non possunt erectum ferre caput suum : eo quod cerebrum eorum ponderosum est ex quantitate et humore.
Similiter autem est de membris mollibus in aliis causis generatis ex humore : statim enim pondere humoris decidunt et immobilitantur, sicut ea quae sunt in profundo corporis in loco humoris : et palpebrae etiam sunt similes ex humore deprimente dispositionis : propter quod non potest homo levare palpebras cum deprimitur humido somnifera aut ebrietate. Scimus autem jam olim, quod natura nihil facit otiose, nec in prima aetate, nec in ultima. Oportet igitur, quod palpebrae dividantur et aperiantur et moveri possint ex causa determinata, quando videlicet vincit motus caloris exsiccantis humidum superfluum quod est in ipsis : hoc enim scimus per simile quod accidit in ponderosa habentibus capita ex epileplia aut ebrietate : hi enim non claudunt palpebras et aperiunt, nisi descendente aut digesto superfluo humido.
Haec igitur est determinatio oculorum et cerebri, et quare ultimo inter membra complentur oculi, sicut dictum est.