Quae animalia ex coitu impraegnantur, et quae non ? et de causis sterilitatis.
Animalia autem convenientia iu specie et genere naturaliter per coitum miscentur ad invicem : et praeterea illa quorum natura est vicina quamvis non sint eadem specie omnino, praecipue illa quorum non magna est diversitas in figura et quantilate, et conveniunt in quantitate temporis quod mensurat impraegnationem. Omnia enim hujusmodi convenientias facientia sunt in animalibus quibusdam diversis quidem specie, sed propinquis secundum naturam ad invicem, sicut vulpes, canes, et lupi, propinquas habent naturas. Visum est hoc etiam aliquando in simia coeunte cum cane : sicut etiam hoc in avibus videtur, quod cubeg coit cum gallina. Est etiam opinio quorumdam, quod accipitres diversarum figurarum et specierum coeant ad invicem et generent ex se invicem. Accidisse etiam fertur hoc in animali quod Graece vocatur ramom. Quidam etiam opinantur, quod canes Indiae venatici alti qui leporariis sunt similes, generentur ex canibus foeruinis a tigridibus, sicut jamdudum diximus.
De omnibus sic mixtis animalibus videmus, quod tam foeminae. quam mares possunt generare et salvare speciem. Muli vero et mulae non generant nisi valde raro, etiamsi coeant cum sua vel alia vicina sibi specie : et ex hoc surgit quaestio universaliter de causa sterilitatis animalium : et praecipue quae sit causa sterilitatis mulierum et virorum.
Videmus enim aliquas mulieres steriles et mares non generantes : et hoc accidit secundum eamdem similitudinem in omnibus animalium generibus : sed genus mulorum universaliter est sterile, et non generat nisi valde raro.
Causa autem quare privatur generatio in aliis animalibus, est multiplex. Et una quidem est aliquando, quia membra convenientia coitui sunt infirma occasionata ex prima nativitate ipsorum, sicut et quaedam mulieres nihil menstruant, et quidam viri barbam non habent, sed sunt imberbes quasi spadones in tota vita sua. Quibus autem hujusmodi defectus innatus est, alus aliquando accidit in juventute ex aliquo accidente aut cibi aut alterius rei alicujus : multum enim nutritae cibo conveniente post juventutem mulieres efficiuntur pingues multum et efficiuntur multae carnis : et tunc nutri-
mentum transit in carnem, et non ponitur in semen aliquid de quo sit curandum.
Amplius autem menstruum quarumdam mulierum tenue est et aquosum, et non constat in matrice, neque suscipit ordinatam coagulationem : et illae non impraegnantur.
Eodem autem modo et sperma aquosum quorumdam virorum non potest coagulari. Accidit etiam causa hujus sterilitatis aliquando propter infirmitatem propter quam sperma viri efficitur frigidum et aquosum quando infirmitas est in viro : et menstruum mulieris efficitur aquosum et immundum quando infirmitas est in muliere, et efficitur plenum malis superfluitatibus.
Multis tamen viris et mulieribus accidit propter occasionem naturalem factam in Iocis et membris pertinentibus ad coitum. Et infirmitatum harum quaedam sunt curabiles, quaedam autem non.
Amplius autem aliquando sterilitas est secundum totam vitam tam virorum quam mulierum, sicut diximus, et hoc habent a prima nativitate ex defectu alicujus vel aliquorum principiorum generationis. Mulieres enim quaedam sunt viragines parum de sexu feminino nisi in inguine habentes, et viri aliquando sunt effaeminafi: et tunc modus iste mulierum habet menstruum quidem calidum et siccum, sed modus virorum quem diximus habet sperma valde tenue et aquosum.
Hoc autem experimento cognoscitur. Si enim sperma viri super temperate frigidam projicitur aquam, si est tenue et aquosum, statim dissolvetur et diffundet se super aquae superficiem. Sperma autem conveniens generationi effusum super aquam, descendit snb aquam, et continet se simul, eo quod glandulosum est et filosum, quae sunt viae quae non permittunt ipsum dissolvi et super aquam diffundi.
Sapientes etiam circa coitum mulieres experimento cognoscunt utrum viae infe- rius patulae sint ad sperma recipiendum, facientes suppositoria ad os vulvae acuta de aliis et aliis quibusdam. Si enim sapor perveniat ab inferiori ad salivam oris, sciunt quod matrix est aperta ad sperma recipiendum. Superiores autem vias tam in se quam in viris per quas major pars Spermatis descendit, experimentantur per ea quae multum sunt subtilis substantiae eolorantia multum, sicut est crocus, et talia : et talia ponunt super oculos : et si color penetrans coloraverit salivam, sciunt sperma a cerebro liberum habere descensum. Cerebrum enim cum spermate multam habet communicationem et eum oculis: quod probatur ex hoc, quod oculi profundantur et minuuntur in multam coeuntibus, et debilitatur visus universaliter ex multo coitu. Causa autem est, quod sperma multum est simile cerebro : et etiam ut quidam dicunt, pro majori parte descendit a cerebro,sicut tradit Hippocrates medicus. Et quidquid sit de hac opinione, hoc pro certo verum est, quod calor coitus intrat in cerebrum et exsiccat ipsum et oculos similiter. Purgatio autem menstrui est ab inferiori diaphragmatis, eo quod ille locus proximus est matrici et naturalibus ejus : propter quod motus menstrui fit ex juncturis inferioribus usque ad pectus.
Ista igitur est occasio sterilitatis et viris et mulieribus et multis modis aliis animalium, sicut praediximus.