De vera causa sterilitatis mulorum ex consideratione equi et asini collecta.
Oportet igitur causam veram accipere quare mula est sterilis ex consideratione naturae equae et asini. Sic enim vere comprehendemus quare accidit hoc quod dictum est. In omnibus enim non videmus, quod aliqua generent ex se invicem, nisi sint vel convenientia in genere, vel vicina genera sive naturas habentia : et feminae impraegnantur a spermate ma- ca menstrualis superfluitas minor quam ab aliis foeminis animalium quadrupedum. Foeminae autem equae non facile retinent semen, neque facile concipiunt : propter quod etiam quando coiverunt cum equis, percutiuntur cum flagris ne mingant : quia post coitum consueverunt mingere sperma receptum.
Asinus etiam est animal valde frigidum : cujus signum est, quia in locis frigidis non generatur, aut non proficit si generatur : et ideo in Sucvia non sunt asini, et in regionibus aquilo nari bus Sueviae propinquis, sicut in Holsalica regione, et Dacia : eo quod frigus illarum regionum est grave. Propter quod etiam asini ante aequinoctium aestivale non coeunt, et pariunt etiam in tempore calido sicut et coeunt, in Malo videlicet quando sol est juxta stellam quae vocatur Aldebaram, quae est oculus Tauri: et impraegnatur per unum annum. Cum enim asinus sit animal frigidum, erit sperma ipsius frigidum necessario : cujus signum est, quia cum equus coit cum asina quae prius impraegnata est per asinum, non corrumpetur conceptus prior per consequentem concubitum propter frigiditatem spermatis asini : et ideo quando coeunt asinus et equa ad invicem, aut equus et asina, quando miscentur semina, salvabitur mixtio, quia ex duobus contrariis mixtis fit temperamentum. Est enim equae semen calidum et asini frigidum, et propter temperamentum quod fit ex utroque, fit ex eis conceptus. Propter aequale autem in complexione speciei non comparatae ad id quod est in altera specie, salvatur conceptus ex duobus calidis spermatibus, sicut quando coit equus cum equa : aut etiam ex duobus frigidis, sicut quando generat asinus ex asina :
aequale enim complexionis dicitur multis modis, sicut diximus in antehabitis libris, ubi de multiplicitate complexionum sumus locuti.
Concepta autem et nata mula ex asino et equa, non convenit generationi eorum : quia virtutes contrariorum spermatum in ipsa se invicem impediunt. Accidentia enim frgiditatis quae diximus, accidunt asino, et vix generat asinus, quoniam si inceperit generare post ejectionem primi dentis juvenilis, numquam de caetero generabit : secundum enim huno modum dicitur quod asini non multum conveniunt generationi. Similiter autem et equa non multum convenit generationi propter sui spermatis nimiam caliditatem : magis enim conveniret generationi si sperma suum esset modicum frigidius : et hoc accidit ei quando miscetur cum asini spermate : et ideo generat. Similiter autem si sperma asini esset parum calidius, magis conveniret generationi: et hoc accidit ei ex permixtione cum spermate equi: quia autem utrumque parum convenit generationi si accidat eis aliqua occasio non naturalis, impeditur de facili faecunditas ipsorum. In eo autem quod nascitur ex ipsis, praecipue in sexu feminino accidit occasio innaturalis : et ideo dignum est ut sic natum secundum naturam sit sterile. Et sic non est dicendum, quod aliquid efficiat eam sterilem nisi occasio illa, quia est res concepta contra naturam : et ideo etiam vix completur generatio ex asino et equa.
Magna autem efficiuntur corpora malarum : eo quod menstruum totum transit in corpora earum et pilos, cum sint steriles, ut jam dictum est. Cum enim hujusmodi animalia soleas corneas habentia impraegnantur per unum annum, et interim cibcnt conceptus suos sanguine menstruo et postea lacte, nihil horum adimitur corporibus mularum, tunc sunt steriles : et ideo magnae efficiuntur, quia totum menstruum convertitur in cibum earum et pilos : et si aliquid parum superest de menstruo, emittitur cum urina.
Haec igitur est ulterius causa, quare muli non odorant minas mularum sicut olfaciunt aliae bestiae sotulares habentes urinas suarum foeminarum : et cum olfaciunt eas, elevant caput, et divaricant labia, et ostendunt dentes ac si rideant ad urinam earum.
Possibile tamen est, ut mula in quibusdam terris concipiat: sed hoc est rarum, et accidit in praeterito tempore, et etiam temporibus nostris accidit hoc nuper : et quando concipit, raro creat et nutrit usque ad complementum, sed facit abortum. Mas autem qui est mulus, potest generare in aliquo tempore ante senectutem, eo quod mas naturaliter est calidior quem foemina : generatum tamen ex tali mare erit occasionatum, eo quod generans ipsum est animal occasionatum, sicut diximus prius, quia generatum ex equa et asino est occasionatum : et hoc est sicut occasionantur aliquando porci in matrice, et accipiunt tunc figuram corruptionis : et tunc etiam dantur eis alia nomina quam porcorum : et secundum eumdem modum porci occasionati nascuntur breves, quorum non sunt nisi unius cubiti longitudines : haec enim nativitas accidit ex occasione quae accidit membris eorum in matrice : sicut et porco aliquando accidit et animali quod Graece doreg vocatur.
Haec igitur est causa sterilitatis malarum : et patet ex praedictis, quod non est eadem causa in generatis ex vulpe et cane et aliis quae supra diximus : et ideo illa facunda et salvantia speciem suam inveniuntur. Sicut enim est in insitionibus, quod insitio similis in simile vel in conveniens sibi magis proficit, ita etiam est in tali animalium mixtura.