De natura generationis et differentia et dispositione ovorum et humorum qui in ovo continentur.
Ova autem fiunt propter materiam spermaticam quae est in foeminis : generi enim avium non accidit fluxus menstrui sicut accidit aliis animalibus habentibus sanguinem. Aliqua enim animalia sunt multum aliquando fluxum habentia menstrui, ita quod etiam fluxus manifestatur: sed fluxus hic neque piscibus neque avibus accidit : propter quod in ventribus multorum piscium concipiuntur ova sine coitu, sicut etiam accidit ova concipi in avibus quibusdam sine coitu: sed non ita manifestatur in piscibus sicut in avibus, eo quod frigidior est piscium quam avium natura. Exitus enim spermatis et menstrui qui accidit animalibus non fit in temporibus quibus movetur seminalis superfluitas: locus enim conceptus appropinquat diaphragmati et praecipue in avibus, et ideo est calidus : sed ovum conceptum non erit proficiens generationi, nisi conjungatur sibi sperma maris : et hujus causa jam in praehabitis dicta est. Ova autem sine spermate maris con- cepta, ova venti sunt: et ut frequenter non generantur in avibus boni volatus et multi : et hujus eadem causa est cum eo quod hujusmodi aves non multa ova faciunt. Superfluitas enim seminalis in hujusmodi avibus, et etiam in rapacibus curvorum unguium est pauca, nec congregatur de facili in matrice nisi per calorem spermatis masculi : et ideo non fiunt in talibus ova venti. Haec autem ova venti plura sunt in avibus ponderosis parum volantibus et cibum praeparatum habentibus, quam ova completa : eo quod facilius concipiuntur, et sunt minoris quantitatis quam ova completa, eo quod non est in eis sperma attrahens fortiter materiam : et non sunt adeo delectabilia et dulcia in gustu comedentibus sicut completa, eo quod in eis est humor indigestus : et in omni genere digestum dulcius et delectabilius est quam indigestum.
Amplius ex praehabitis est manifestum, quod etiam ova piscium concipiuntur sine maribus, et non complentur sine eis. Sicut enim jam diximus, in multis piscium est conceptum sine maris semine, licet non ita manifestatur sicut in avibus quibusdam manifestatur. Expertum tamen est hoc in piscibus fluvialibus, ut dicit Aristoteles, qui arubabo vocantur Graece : statim enim in hoc genere piscium apparent ova antequam coire incipiant vel confricari.
Universaliter autem in omnibus ovis avium foemina recipit multum sperma ex coitu successivo frequenti. Et, sicut dicit Avicenna, nisi multus et frequens adesset coitus, ova reverterentur, et effunderetur ova venti in quibusdam multarum humiditatum avibus. Matrix enim quando quiescit post coitum, attrahit ovalem humiditatem, et per tractum aperiuntur viae. Et hoc accidens accidit avibus plus quam aliis animalibus, eo quod menstruum in eis paulatim vadit ad matricem, et nihil de eo exit extra propter paucitatem ipsius. Et etiam adhuc cooperatur, quod matrices avium sunt superius pro-
pe parietem : et ideo ista superfluitas stat in matrice retenta, et crescit in ea fere per eumdem modum quo embryo crescit in matrice animalis quod concipit et generat animal. Sicut enim embryo illius crescit per receptionem cibi qui ex matris venis vadit ad umbilicum, et sic etiam adhaeret ovum matrici omni quasi per umbilicum, et inde trahit cibum quo crescit : et quia plura ova simul adhaerent matricibus, vocatur locus umbilici ovorum a vulgo radix ovorum.
Amplius postquam aves coierunt semel, semper postea in eis sunt ova et sunt a principio valde parva . Et hoc induxit quosdam homines ad hoc quod dixerunt, quod ova venti nascuntur ex residuo spermatis quod superest ovis completis. Hoc autem experta probant esse falsum, eo quod saepe vidimus gallinas et anseres parvos ante omnem coitum ova venti habere in corpore : praecipue tamen apparet hoc in foeminis cubeg, quae sive coeant, sive non, implentur ovis, quando vident vel audiunt, et praecique si olfaciunt marem sui generis : et in tali odoratu quaedam etiam subito juxta mares ovant: sicut hominibus aliquando accidit semine pollui ad visum vel tactum vel auditum pulchrae mulieris : et accidit etiam aliis animalibus moveri concupiscentia ad visum vel auditum vel olfactum suarum foeminarum. Licet enim, sicut diximus, per coitum ordinatius ova concipiantur, tamen etiam sine coitu concipiuntur ab avibus de quibus diximus. Isti enim modi avium multi spermatis sunt naturaliter : et ideo parvo motu concupiscentiae movetur in eis superfluitas ad conceptum et descensum concepti.
Amplius ovantia extra volatilia faciunt ova secundum qualitatem completa. Pisces autem extra ovant ova incompleta secundum quantitatem, eo quod crescunt extra. Genus enim piscium multorum ovorum est valde : et ideo intra compleri secundum quantitatem non possunt : propter quod etiam pisces habent matri- ces continuas cum juncturas : et ideo facilius extra se fundunt ova.
Amplius omnium avium ova duos habent colores ; ova autem piscium unicum tantum. Colores autem duo in ovis avium sunt propter fortitudinem membrorum avis : et ideo habent in humore exteriori colorem album propter similitudinem cum membris, et habent interius humorem citrinum propter nutrimentum : et. hic secundus humor exit de sanguine et loco sanguinis menstrui in concepto ovi, eo quod avis non concipit animal : et ideo animali quod in ovo generatur extra, oportet quod materia sui cibi ministretur. Superius enim jam diximus, quod sanguis menstruus est materia corporum. Oportet igitur, quod in ovis sit aliquid proportionaliter respondens in adspectu figurae et similitudinis in rebus quae fiunt in animalium generatione : et ideo in talibus sperma maris est sicut id quod format et ex quo fit spiritus. Et album est quod formatur in membra : terrestre autem quod est in medio et citrinum, est sustentatio corporis sicut nutrimentum, quamvis distet multum ab alio humore ex quo fit substantia : et haec est causa quare ova duos habent colores in humoribus intra testam contentis. Principium igitur generationis avium est ex albo : et principium animae sensibilis est in circulo circumdante citrinum : cibus autem fit ex citrino.
Amplius in animalibus quorum natura calidior est, sunt humores distincti : et unus humor est albus, et alius citrinus: sed citrinum terrestre est majus albo aqueo. In his autem quae sunt humidiora et frigidiora, est e converso : quia album est in his majus et magis aqueum et tenue : et hoc accidens accidit avibus aquosis, ubi circa aquas sunt arbores : hae enim aves sunt frigidiores et humidiores universaliter, quam aliqua aliarum terrestrium avium : propter quod etiam quia citrinum est terrestre, multiplicatur citrinum in ovis earum. In aliis autem propter oppositam causam minor color
est citrinus. Aves enim hujusmodi frigidioris et humidioris naturae sunt omnibus ovantibus sanguinem habentibus. In piscium autem ovis non est album separatum a citrino propter parvitatem sui et frigiditatem piscium: propter quod per ovum ejus est commixtio quaedam facta ex albo et citrino. Ova autem venti duos habent colores et sunt imperfecta, eo quod adhuc indigent spermate maris.
Nec est verum quod quidam dicunt, quodcausadiversitatiscolorum sit exrnare et foemina, ita quod album sit ex mare, et citrinum ex foemina : sed potius ambae superfluitates sunt ex foemina: et pars una est calida, et altera est frigida : et cum calor multus est in ovis, tunc separantur in ovis isti duo colores et dividuntur : cum autem modicus calor est in eis, non poterit dividere, et tunc erunt permixti. Sperma autem maris tenet et sustentat humores tantum : et ideo in prima generatione apparent ova alba, et postea paulatim apparent citrina post aliquot dies, propter hoc quod multus tunc immiscetur eis sanguis. In complemento autem ovi vincit calor separans : et in eo tunc album generatur in circuitu sicut subtilius humidum ebulliens in circuitu citrini. Album enim naturaliter est humidum : et in ipso sicut in subjecto est calor animae: et propter hoc dividitur et ponitur in circuitu citrini. Citrinum autem, eo quod terrestre est, ponitur intra sicut centrum: et ideo sicut in mundo terra est in medio aquae et aeris et ignis, ita citrinum est in medio aquei in ovo. Cujus signum est, quod si quis acceperit multa ova, et commisceat citrinum cum albo, et totum postea ponat in membrana sicut in vesica, postea decoquat lento calore, inveniet citrinum in medio, et album in circuitu, nisi fuerint ova vetusta et corrupta. Tamen quando frangitur ovum recens,vitellum natat super album, cum tamen secundum naturam sit gravius albumine : et hujus causa est, quia principium motus nutrimenti jam est in vitello : et ideo per principium illud ha- bet motum sursum versus membra quae nutrienda sunt, eo quod jam paratum est ad attractionem : propter quod etiam ova in cibum sumpta, convertibilia sunt multum : et vitellum melius nutrit quam albumen : et haec est etiam causa, quod pullus generatur in circulo continuante inter convexum vitelli et concavum albuminis.
Sic ergo determinata est causa propter quam quaedam ova habent duos colores, et quaedam unum. Principium autem quod est ex spermate maris separatur in ovis, et stat ex parte illa qua ova sugunt humorem ex matrice : in ovo autem positum est pertingens ex albumine ovi : in qua totum sperma maris situm est usque ad vitellum citrinum, ex quo sugitur nutrimentum quando formantur et complentur membra.