De improbatione erroris eorum qui dixerunt in piscibus non esse marem et foeminam.
Pisces autem facere ova et esse marem et foeminam in eis arguitur ex signo infallibili : et hoc est quod pisces generantes animalia extra, sicut ea quae sunt in genere celeti concipiunt prius ova interius : hoc enim non facerent nisi in ovo esset materia generationis. Patet ergo, quod in quolibet genere piscium sunt ova facta propter generationem: sed in hoc est dissimilitudo, quod ova aliorum piscium intra non complentur, sed postquam exterius exiverunt, et ista ova sunt illorum generum piscium in quibus est mas et foemina: et cum exeunt ova a foeinis, sequuntur mares et ejiciunt sperma super ipsa ut crescant.
Quidam tamen putaverunt omnes species piscium foeminas esse praeter modos celeti. Falsum est autem quod dicunt. Dixerunt enim isti, quod inter pisces quos nos dicimus foeminas, et inter pisces quos nos vocamus mares, non est alia differentia sicut inter arbores fructi- feras et steriles, quoniam sunt ejusdem formae et figurae, sicut est oleaster agrestis, et oliva fructifera, et ficus hortensis fructifera, et ficus fatua agrestis : et ita dicunt omnes pisces a se invicem differre praeter modos celeti de quibus indubitanter dicunt esse verum, quod inter eos sunt foeminae et mares.
Nos autem ex supradictis scimus, quod multi aliorum piscium sunt differentes per foeminas et mares : viae enim horum piscium in quibus est sperma, similes sunt viis marium celeti et aliorum : et in tempore coitus apparet sperma in maribus piscium ovantium: et cum amplae factae fuerint viae illae, exit sperma matricum : et cum foeminae implentur ovis, apparere incipiuut matrices earum: matrices enim non tantum sunt in generibus facientium ova pauca, sed in aliis generibus quae faciunt ova multa. Matrices enim ovantium diversificantur sicut diversificantur matrices mulierum et aliorum animalium animalia sibi similia parientium quae pilosas habent caudas : quidam tamen pisces non ovant sicut superius diximus, sed per se sine femina et mare generantur. In omnibus generibus piscium in quibus est differentia sexus et feminae, semen invenitur in mare et matrix impleta ovis in femina : et hoc manifestum est per experta in omnibus generibus piscium praeterquam in duobus, scilicet in genere chorom, et in genere hashi. Mekelom autem non apparet mas, neque femina per supradicta signa maris et foeminae : et in omnibus mares habent vasa in quibus est sperma, et feminae habent matrices.
Propter quod etiam quidam putant leve esse solvere, quod tamen gravem habet quaestionem de differentia maris et feminae in animalibus diversis. Isti enim simpliciter se absolvunt per negationem, dicentes non esse marem et feminam in animalibus, nisi per unicum modum quo est in animalibus facientibus animalia univoca generatione in quibus apparet veretrum in mare, et vulva in femina, et
coitus quo mas sperma projicit in foeminam. Isti autem supponunt quoddam falsum opinantes nullum animal in quo est coitus maris et foeminae, tantam multitudinem filiorum posse complere per coitum, quanta est multitudo ovorum piscium. Et accipiunt pro signo probationis, quod omnia alia animalia sive sint generantia, sive ovantia, nequaquam veniunt ad tantam multitudinem filiorum aut ovorum : et in hoc verum dicunt solum. Nullum enim aliorum ovantium ova completa aut facientium filios, nullo modo ita multiplicat filios, aut ova, sicut multiplicat ova id quod facit ova incompleta sicut piscium genera. Isti enim non cogitaverunt, quod ova piscium sunt modo contrario omnibus generationibus aliorum et modis avium et aliorum. Omnes enim aves et quadrupedia ovantia et ea quae sunt de genere celeti, ovant ova completa, quae nullum recipiunt incrementum post exitum ad aerem exlra corpus ovantis. Pisces autem ovant ova non completa, quae extra corpus posita cito crescunt: et talem modum ovandi habent etiam animalia mollis testae et malachie, et omnes isti modi coeunt ad invicem manifeste, licet hoc non sit notum omnibus : non enim coeunt nisi post longum tempus, tamen mas et foemina per differentiam sexus manifestam sunt in istis animalibus.
Non enim rationabile est per unam et eamdem differentiam et unam et eamdem virtutem, masculinum quaerere et foemininum in omnibus animalium generibus, per quam differentiam et virtutem est participatio sexuum in his quae univoca generatione sibi similia generant animalia. In omnibus enim modis aquaticorum quos diximus, sunt mas et foemina. Et causa dicti eorum qui contradicunt aliis quae dicta sunt, non est nisi defectus scientiae modorum coeundi quos ista animalia diversos habent ab aliis animalibus. Modi enim coitus valde diversi et multi sunt in diversis animalibus. Isti autem paucos ex multis consideraverunt, opinantes in omnibus esse modum coitus consimilem: et haec est eis causa erroris etiam qui opinantur quod sperma in piscibus quod emittunt mares, transgluttiant foeminae : sperma enim in eodem tempore invenitur in maribus quo ova inveniuntur in foemmis : et quanto magis appropinquat foemina tempori ovationis, tanto magis in ea multiplicantur ova in matrice, et sperma in maribus. Incrementum ergo ovorum in foemina et spermatis in mare, est in eodem tempore : et si ova crescerent in foemina ex spermate, oporteret quod in diverso tempore esset sperma in mare, et ova in foemina. Foemina autem non spargit ova successive. Rationabiliter ergo accidit quod dictum est, quia per successionem melius perfundi possunt spermate maris.
Amplius, sicut accidit in ovis avium, quod quaedam sunt ova venti, et sunt rariora quam ova completa per coitum, ita multoties accidit ovis piscium : ova enim piscium per se non conveniunt generationi, sicut neque ova venti, sed illa proficiunt super quae mas sperma projecerit. Sicut autem compleri extra non possunt ova avium: quia cum exeunt, sunt completa et clausa in testa per quam sperma maris non potest intrare. Ova autem piscium eo quod incompleta ovantur, extra compleri possunt per sperma maris, sicut et extra accipiunt incrementum : et tunc recipiunt virtutem formativam, et fiunt convenientia generationi. Hoc ergo modo spargendi super ova emittitur et consumitur sperma piscium masculorum: simul enim deficit sperma a corporibus marium cum defectu ovorum a corporibus foeminarum. Manifestum est ergo, quod in omnibus generibus piscium sunt mares et foeminae praeterquam in eis quae diximus, in quibus omnino ignota est differentia sexus, eo quod in illo principium generationis est quod per se generat, sicut diximus.
Adhuc autem ex eis quae fovent istos in errore praedicto, est velocitas coitus piscium. Coitus enim multorum gene-
rum piscium latet multos piscatores. Hi enim non adspiciunt pisces ut accipiant scientiam de natura piscium: et ideo multa apparent in piscibus, de quibus piscatores propter incuriam nihil sciunt. Delphinorum autem genus coit per applicationem ad invicem, sicut coeunt aliqui pisces quos prohibet a perfectione concubitus et firmitate causa aliqua: sed separatio delphinorum est tardior, separatio autem piscium ovantium est valde festina: propter quod etiam multorum piscium coitus videri non potest: et ideo multi piscatores rudes consentiunt indoctis hominibus, qui dicunt transgluttire foeminas sperma, aut mares transgluttire ova. Et ideo divulgatus est iste error in tantum, quod in proverbialibus sermonibus Hermodixites poeta scripserit, quod " pisces impraegnantur ex spermatis transgluttione. " Nec ratiocinati sunt de impossibilitate ejus quod dicunt: de levi enim scire poterant si advertissent, quod id quod vadit per os, vadit ad stomachum, cum in non habentibus pulmonem nulla sit via ab ore, nisi ad stomachum, et non vadit in matricem. Omne autem quod transit ad stomachum, necessario fit cibus et digeritur. Matrices autem plenae ovis apparent. Et non possunt assignare modum per quem transeat ab ore et stomacho ad matricem.
Similiter autem errando dicitur de generatione quarumdam avium : multi enim homines dicunt vulgariter, quod corvi et aves aliae, quas quidam perdices dicunt esse, per os ad invicem coeunt: et eodem modo dicunt, quod partum suum accipit impraegnatione per os id genus quod hus vocatur. Et haec fuit traditio Anaxagorae. Nec dicitur id nisi quia nimis superficialiter et leviter in his consideraverunt, et quia non satis speculati sunt experiendo in his rebus : quoniam superficialiter consideranti non apparet coitus in his animalibus. Avicenna autem diligentius considerans dicit se vidisse coire duos corvos, sicut coeunt aliae aves : et coivit saepe eo vidente. Raro autem videntibus hominibus coeunt corvi : et ideo cum vident corvos se osculari, putant quod coeant. Ego dico, quod forte hujusmodi animalia habeant horam coeundi in mane ante lucem vel in crepusculo quando non videntur ab hominibus : et ideo coitus eorum non perpenditur. Saepe autem omne genus corvorum osculatur, sicut patet in corvis domesticis qui in domo nutriuntur. Et similiter saepe se osculatur omne genus columbarum : sed quia coitus columbarum est manifestus, non habent de eis illam opinionem quam habent de aliis. Genus autem corvorum generaliter est pauci coitus et paucae generationis : tamen, sicut diximus prius, multi sunt qui aperte viderunt coire corvos. Magna vero, ut diximus, causa erroris eorum est, quod remissam multam habent sollicitudinem circa naturalium indagationem, qualiter scilicet possibile sit pervenire sperma ad matricem per stomachum digerentem omne quod transit per ipsum.
Amplius isti modi avium quos non coire fatentur, habent matrices, et ova apparent sicut in aliis avibus in feminis earum. Error consimilis fere est de quibusdam animalibus : dicunt enim quidam de lepore quem quidam hirzum vocant, quod aliquando sit mas et aliquando femina : et aliquando concipiat, et aliquando impraegnet : cum tamen feminae illius animalis habeant matrices sicut alia animalia quadrupedia, ex qua matrice in partu exeunt filii ejus : sed quia femina hujus animalis parit filios valde parvos et incompletos, sicut faciunt fere omnes foeminae animalium quae in multa dividunt pedem, propter hoc opinio concepta est, quod defert filios de loco ad locum multoties, et quod aliquando sit masculus et aliquando femina, et quod filii complentur extra eam. Juvit autem ad errorem hunc hoc quod vulgariter dicitur de ave quae Graece acrosilus vocatur, et de ea quae vocatur astriboth : et hoc tamen est falsum : de his enim asserunt eamdem sexuum permutationem.
Amplius Aribatus Philosophus ex Arcadia natus, dicit quod karabo coit atercilos, et etiam id quod vocat azaro, et quod in quolibet anno mutant coitum, ita quod incubus fit succubus, et impraegnans efficitur impraegnatus : per visum enim dicunt esse probatum, quod azaro aliquando habet membrum maris, et aliquando membrum feminae. Hoc autem quod aestimant de lepore quem adhab Arabes vocant, quod habeat utrumque membrum per vices mensium, non est verum, sed sub cauda habet quasdam lineas fissuris vulvarum similes, quae lineae semper inveniuntur in maribus et feminis. Et dicit Avicenna, quod secundum numerum annorum aetatis suae multiplicantur illae fissuras, ita quod aliquis captus est de quo venatores putabant quod octo vulvas haberet. Falsum tamen est : quia illae lineae inveniuntur in maribus et feminis : sed quia pluries deprehenduntur mares, magis putatur de eis quod sint hermaphroditi, quam de aliis. Haec ergo quae dicunt, sunt falsa : et has quas diximus causas habent erroris.