De complexione omnium ovorum, venti scilicet et aliorum per conjunctionem spermatis cum ipsis.
Quaeret autem fortasse aliquis qua de causa foeminae piscium non ovant ova completa, neque mares ejiciunt sperma in foeminas suas? Ad hoc autem oportet dici, quod genus avium non multum quidem habet sperma proportione corporis sui, et matrices foeminarum avium sunt sub pariete : et mares avium diversantur ab aliis maribus, et foeminae earum ab aliis foeminis, licet ut in pluribus colores foeminarum sint similes coloribus marium : et ova quidem inveniuntur in faeminis, et sperma in maribus : et hoc sperma majus est, quam quo indigetur ad coitum : et forte fecit hoc natura ut ejiciatur super ova venti, quae concipiuntur in matricibus foeminarum.
Sicut enim, ut saepius diximus, ova avium complentur in interiori foeminarum : piscium autem ova complentur in exteriori : et ideo ovis piscium accidit aliquid simile ei quod accidit generantibus vermes : generata enim ex vermibus sunt incompleta, et postea crescunt et complentur. Complementum autem ovorum avium et piscium quantum ad virtutem generativam non est nisi ex spermate maris, ita quod ova avium per sperma complentur intra: piscium autem extra, eo quod ova piscium in quantitate incompleta ovantur. Quod autem ex spermate accidit his duobus generibus ovorum, est omnino simile : propter quod ova venti concepta ante completionem in matrice avis aliquando fiunt convenientia generationi ex multo coitu avis cum foemina quando ova illa adhuc sunt in matrice. Et nisi multum coeat mas et saepe, dicit Avicenna, quod revertentur ova, et amittent virtutem generativam, et erunt ova venti. Si autem super coitum unius maris qui a principio aliquoties super ova coivit, coeat alius mas antequam ova compleantur, et in testa claudantur, mutabuntur ova a natura primi coeuntis ad naturam maris qui secundo coivit : et quando ova concepta sunt in matrice, et non coit mas cum foemina, non cito crescunt ova ad debitam quantitatem. Hoc autem non omni tempore fieri potest: sed tunc fieri potest, quando citrinum quod est intra album, jam conceptum est, aut est in mutatione quae ex se generat albuginem.
In ovis autem piscium nihil talium apparet determinatum, sed potius foeminae piscium ovant, et mares sequuntur, et spargunt sperma super ova illa, ut citius ex spermate salventur et compleantur. Causa autem hujus est, quod intra ova piscium non sunt duo colores distincti, sed incompletus humor unus : et ideo tempus non habent determinatum sicut est tempus ovationis avium. Quando enim in ovo est album et citrinum, tunc etiam intra ovum contineri potest principium movens in generatione quod est ex mare : et propter hoc fiunt generationi convenientia ova venti ex spermate maris, dummodo cadat super ea post primum conceptum et ante ultimam completionem et clausuram in testa dura. Ova enim venti primo crescunt in
matrice ex humore ovali, et impossibile est ut ad complementum veniant sine spermate maris, ita quod fiat animal ex ipsis : quoniam sicut in praecedenti libro determinatum est, animal indiget principio sensus : et hoc non fit nisi ex spermate maris. Virtus autem animae nutritivae est in foeminis sicut est in omnibus habentibus vitam, eo quod ipsa, ut dicit Dionysius philosophus, est ex calore animae qui primum principium est vitae : et propter hoc in nutrimento et incremento complentur in matrice ista ova, sicut completur per animam vegetabilem fructificatio et generatio et incrementum et nutrimentum arborum : et non complentur ad sensus principium sicut conceptio animalium : et si non esset mas in istis avibus, tunc esset possibile aliquid produci ex istis ovis eo modo productionis quo fit generatio a quibusdam ovis piscium, si est in eis aliquod tale genus quod aliquid potest generare sine mare. Talia enim quaedam esse genera piscium diximus superius : sed de istis diximus superius quantum sufficit intentioni praesenti : ubi etiam declaratum est, quod non apparuit adhuc de hoc certum experimentum : sed certe scitur, quod in generationibus omnium avium sunt feminae et mares.
Quia ergo ova venti sunt sicut arbores, ideo ovantur completa : et propter hoc postquam perfecta sunt, non mutabuntur ex coitu, neque alterantur : quia vero non sunt sicut animal, ideo non complentur propter formationem, neque exit ab eis animal aliquod : et sic neque sunt sicut arbores simpliciter, neque etiam omnino sicut animalia generata et generantia per coitum. Pullus autem tunc non exit ex ovo avium, nisi sit completus per coitum : et hoc est cujus interius est album conjunctum citrino, quando mas qui coit, sperma suum ponit in vicinitate duorum humorum ovi, sicut diximus superius.
Similis autem est huic generatio mala- chie et ovis suis et sibi similium, sicut sepiae, et polipi, et generatio karabo, et sibi similium mollis testae existentium. Omnia enim haec non generantur, nisi ex ovis per coitum maris completis. Mares enim horum generum saepe visi sunt coeuntes cum feminis : propter quod omnes qui dicunt omnes pisces esse foeminas, et non generari ex coitu, errant, et dicunt contrarium ei quod est in sensu manifestum. Et quod dicunt, quod modi quidam sunt ex coitu sicut modi celeti, et quidam non sunt ex coitu, est mirabile, et nihil significat nisi ignorantiam hoc dicentis. Coitus autem omnium modorum malachie et mollis testae, tardior est coitu piscium aliorum : sicut etiam tardior est coitus animalium annulosi corporis. Et hoc rationabile est, ideo quod carent sanguine, propter quod naturae frigidae sunt: et propter hoc non ovant quaedam istorum animalium nisi duo ova in aestate : et hoc facit modus sepiae, et modus ejus quod ramim vocant quidam, hoc est, calamare, eo quod matrix in eo est divisa in duo. In polipis vero non apparet nisi unum ovum, sicut in pertica non nisi unum apparet : et causa hujus est stricta et longa figura corporis et rotunda : propter hanc enim figuram latent divisiones matricis in hujusmodi animalibus, quando matrix impletur ovis. Matrix autem karabo et omnium similium est divisa in duo : et omnia ista animalia ovant etiam ova incompleta : et propter causam quam diximus omnes modi foeminarum ovant interius : propter quod etiam membra involuta in quibus involvuntur ova, magis inveniuntur in foeminis quam in maribus. Mares autem custodiunt ova jam ovata tantum : malachie autem ovat extra, et mas spargit super ova sperma suum, sicut faciunt mares piscium : et sperma illud ejectum est viscosum continuum, adhaerens fortiter omni ei quod tangitur ab eo. In modis autem karabo nihil talium apparet : quoniam modi ipsius intra foeminam sunt durae pellis valde et ibi crescunt. Mala-
chie autem ovant extra sicut alii modi piscium.
Amplius pullus sepiae est contentus in anteriori parte ovi sui : non enim potest esse nisi talis dispositionis : pars enim anterior convenit ad eumdem ovi locum.
De generatione ergo animalium et natatilium et quorumdam rependo ambulantium in tantum a nobis dictum sit: sufficit enim praesenti intentioni quod dictum est.