De generatione vermium, sive ex vermibus primam habentium geuerationem.
Relinquitur ergo nunc dicendum de generatione animalium annulosi corporis, et eorum quae durae testae animalia vocantur. De his autem dicemus eodem mo- do quo diximus de supradictis. Sed inter haec duo genera animalium dicemus primo de his quae sunt annulosi corporis.
Superius autem jam diximus, quod quaedam hujus generis animalis generantur ex coitu, et quaedam per seipsa, et quaedam istorum faciunt vermes, et quaedam ova. Forte autem omnia istius generationis animalia prius erunt aliquo modo incompleta, ita quod partus eorum 1 primo est incompletus, sicut et in animalibus generantibus animalia primo partus est incompletus secundum quantitatem ad minus, sed completus per formam : sicut in quibusdam ovantibus primo sunt ova completa quae non recipiunt augmentum aliquod, et quaedam faciunt ova incompleta.
Dicamus ergo, quod animalium natura etiam sic dividitur, quod quaedam generant animalia completa, et quaedam incompleta, sicut sunt vermes. Quaedam ergo animalium faciunt ova incompleta, et postea complentur extra, sicut supra diximus in multis modis piscium. Ea vero quae generant animalia intus concepta, aliquo modo post primam conceptionem
et tentionem spermatum sunt similia ovis : quoniam sicut ovum est materia pulli cum principio motus quod est in ipso, contenta sub tela, ita est embryo conceptorum animalium in matrice : propter quod etiam vulgariter ovum vocatur abortus projectus in cooperimento suo et corruptus Animalia vero annulosi corporis sive sint generantia vermes ex coitu, sive non generentur ex coitu, sed per se, generantur primo etiam ex aliquo tali involucro in quo sustinetur ne diffluat materia generationis, habens secum principium motus suae generationis : et ideo superius diximus, quod generatio omnium animalium primo est ex ovis.
Rationabiliter autem dicitur, quod erucae quae sunt vermes in caulibus et aliis oleribus generati, et hi qui generantur in arena, simile dictis suae generationis habent principium.
Iterum autem rationabile est, quod iste modus generationis et multi alii modi generationis supradicti, sunt contrario modo creationi vermium perfecti in ordine membrorum generatorum ex materia in qua primum est principium generationis, praecipue propter longitudinem et rotunditatem vermium, cui talis ordo facturae membrorum qualis est in supradictis animalibus non competit. Oportet autem non considerare in figura corporum istorum animalium, neque in duritie et mollitie istorum animalium : quia quaedam generant filios duros, et quaedam molles : sed oportet considerare primo in universali et non in particulari circa hoc vel illud. Id enim quod generat vermes et habet figuram vermis quando ejicit et fiet magnum, rursum efficitur immobile et stat in pelle longa sicut sit ovum. Cutis enim ejus continens ipsum, indurescit, sicut est videre in erucis quae adhaerent parietibus per totum corpus earum, ad tale convertitur ovum, et efficitur vermis illo tempore immobilis.
Et hoc etiam manifestatur in vermibus qui ex putredine piscium generantur, et in vespis, et in multis aliis qui ex animalibus et oleribus generantur. Causa autem hujus est, quod natura tunc praeparat creationem ovorum ante tempus ovationis : et facit hoc in verme qui ultimam completionem non habuit : ultimo enim non est completus, nisi quando volat : volans autem non efficitur, nisi ex verme qui post cibum immobilis jacens ad ovi naturam convertitur, pelle indurata : et ex illo ovo egreditur animal volans : et illud postea in autumno facit nidum ex telis, et facit ova. Vermes enim primo crescunt ex cibo foliorum et olerum : et post illud incrementum perfectum ex se generant ovum in testa, in quo primo non nisi humor continetur mollis, et ex illo paulatim formatur animal : et hoc accidit etiam omnibus illis modis vermium et piscium, qui ex coitu non generantur, sicut vermes qui generantur ex lana, et gurguliones, et teredines, qui ex granis et lignis generantur. Omnes enim isti modi postea quam acceperunt naturam vermis et incrementum, redeunt et immobilitantur, et cortex induratur, et humor convertitur in materiam ovalem : et tunc formatur in tali materia animal volans habens plures alas quam duas, et habet ad minus quatuor si longi est corporis : et tunc finditur dura pellis, et exit inde animal totum completum in figura et quantitate sicut exiret a matrice alicujus animalis generantis animalia : et hujusmodi volantia frequenter sunt majora, quam primo fuerunt ambulantia. Rationabiliter autem accidit hoc, licet sit mirabile apud multos homines, quod aliquod animal post primam generationem accipiat cibum et quantitatem, et postea immobilitetur et convertatur ad naturam ovi: et hoc videmus accidere non solum in vermibus dictis, sed etiam in apiculis aurei coloris existentibus, qui sunt in figura magnarum muscarum. Similiter ex vermibus vesparum et apium generantur ea quae Graece karinos vocantur, et sunt quaedam apiculae longae.
In talibus autem generationibus nihil omnino est quod non proficiat generationi. Natura autem ovorum istorum animalium talis est, quod non crescunt sicut crescunt ova incompleta : sed in prima generatione vermes crescunt et accipiunt cibum et quantitatem et stant sic, donec sit incipit dividi a pelle, in qua sunt vermes, substantia interior : et tunc sunt ova completae quantitatis.
Amplius quidam vermes habent in seipsis id quo cibantur et ejiciunt ab ovis in quibus sunt superfluitatem sicut pulli vesparum : et quod ejiciunt, est sicut pulvis quidam niger, et invenitur in folliculis telae in quibus tempore generationis involvuntur. Quidam autem accipiunt cibum extrinsecus sicut vermes olerum de quibus diximus, et quorumdam aliorum modorum vermes illis in hoc similes. Jam autem superius diximus qua de causa isti modi quasi triplicantur : quia primo sunt ova quaedam minima, et ex illis generantur vermes qui iterum ad materiam ovorum convertuntur : et tunc erunt ex illis volantes, et sic triplicem habent mutationem ex ovo, scilicet in vermem, et ex verme in naturam ovalem, et ex ovali natura in volatile quoddam. Diximus etiam supra qua de causa efficiuntur immobiles quando evacuantur ab humore qui est in ipso : et declaravimus superius, quod quaedam horum generantur ex coilu, sicut et aves generantur ex coitu, et piscium plura genera. Quaedam autem horum generantur sicut et plantae sine coitu per se generantur.