De multiplicatione apum, et propter quam causam apes plures sunt quam reges et quam kirikes, et de comparatione trium opinionum inductarum de generatione apum.
Ex hoc etiam scitur causa ejus quod tradunt custodes apum, quod in annis siccis calidis in alvearibus multiplicatur mel et kirikes. In annis autem pluvialibus multiplicantur pulli apum. In annis enim siccis multiplicatur ros dulcis et humor, et ille est causa mellis et kirikum : et in ipso non est calor fortis. Sed in annis pluvialibus multiplicantur humores in corporibus apum, et fiunt multa semina : et si quid est in quo abundat et virtus et materia, generatur ex ipso res, et ex aliis apes : et propter hoc quod humor multus aqueus non terminatur parvo calore, omnino vel ut in pluribus perditur generatio kirikum. In annis autem temperatae complexionis diminuuntur pulli apum : et hujus causam dixit esse Aristoteles, quod magnitudo apum minor est quam aliorum duorum modorum : et ideo in generatione sua magis indigent bonitate suae complexionis : et hoc est ut multiplicetur humor seminalis in eis, sicut diximus paulo ante.
Quia ergo reges, ut dictum est, sunt creati ex convenienti generatione secundum ambo principia vitae, ideo semper quasi monarchiam tenentes remanent intra domos et non operantur, et habent magnum corpus propter suorum principiorum generantium convenientiam. Kirikes autem qui sunt mares apum, sunt aquosi, nec habent membrum conveniens pugnae propter gravitates corporum suorum super apes. Apes autem mediae sunt magnitudinis sive mediocris comparatione duorum dictorum modorum : et secundum hunc modum sunt convenientes in anteriori parte cum aliis qui sunt pueri sui generati ab ipsis, licet in posterioribus non sit tauta similitudo : et sic fit generatio ad simile generanti.
Accidens autem quod communiter accidit, significat generationem regum et kirikum ex apibus esse : et hoc est quod dimittuntur stare intra domos nihil operantes : nisi enim essent nati ex apibus, hoc non permitteretur : quia omne animal pugnat pro cibo et pro domo, nec patitur suo cibo cibari et secum habitare in domo, nisi hoc quod natum est ex ipso.
Adhuc videmus quod apes aliquando projiciunt et ejiciunt mares extra domos. Omni autem animalium naturae magis congruit,quod parentes percutiant natos, quam e converso quod filii percutiant et. castigent parentes : patres enim filios castigant otiosos : et hoc naturae congruit, ut diximus. Apes ergo sunt generantes, ut videtur, et reges et kirikes sunt generati.
Quaeret fortasse aliquis, propter quam causam reges sunt pauci numero, et apes multae ? et praecipue secundum opinionem eorum qui dicunt generari a regibus. Illa enim opinio rationabilis est, licet nos aliam defendamus : et secundum illam opinionem respondebimus, quod hoc simile est quod accidit leaenae, quae
secundum quod superius diximus in primo conceptu parit quinque filios, et singulis annis parit pauciores, donec ultimo stat in uno. Similiter ergo dicendum est de regibus, quod primo multos perfectos partus faciunt qui sunt reges, et continue deficiunt, et diminuitur quantitas, donec stat tandem in quantitate apicularum, quando diminuitur superfluitas seminalis in corporibus earum. Generatio enim apum est secundum modum quem diximus : hoc enim cognosci potest ex accidentibus quae accidunt apibus, sicut superius diximus : et quando ratio aliqua juvatur ex his quae apparent in sensu accidentibus communibus, tunc erit fortior et credibilior. Duae autem opiniones dictae multum concordant cum his quae secundum sensum accidunt apibus.
Hi autem qui dicunt apes generari ex coitu signum accipiunt dicti sui, quod vident eas primo quando generantur ex semine, esse valde parvulas : parvissimoe enim inveniuntur in foraminibus domorum suarum.
Adhuc autem pro se inducunt isti, quia id quod in genere animalis annulosi corporis generatur ex coitu, ex longo quidem concubitu generatur : quia annulosa valde diu manent coeuntia antequam sperma descendat, sed cito valde propter suorum corporum similitudinem generantur.
Adhuc autem quod in talibus ex coitu generatur,vermi assimilatur, magnitudinem habens columnalem oblongam.
Omnia autem haec tria accidentia accidunt apicularum generationi. Est enim prima parva cito generata et oblonga ad vermis similitudinem.
Amplius accidit generationi apum simile aliquid generationi animalium quae cum apibus communicant in genere annulosorum duas alas habentium et mel congregantium, sicut sunt plura genera vesparum citrinarum : et constat quod in modis dictarum vesparum non est hujusmodi superfluitas seminalis, ex qua sine coitu vespae generentur : nihil enim talium est in eis sicut in apibus est secundum introductas opiniones ex quo sine coitu generentur. Non enim generantur nisi ex vespis feminis, qui vocantur matres vesparum : illae enim sunt quae sicut animalia nidificanyia prius praeparant domos et corrigunt eas, et postea cum coierint ad invicem, generantur ex eis pulli vesparum : nec hoc vegetabile est, quia multoties apparuit coitus vesparum. Diversitas autem quae est inter genera ista apum videlicet et vesparum, est valde modica : et ita videntur etiam apes ex coitu generari.
Istae sunt igitur opiniones de generatione apum et vesparum. et omnium eorum quae sunt similia cum istis : et quando haec dicta adjuncta fuerint his quae in antehabitis hujus scientiae de apum generatione dicta sunt, erit scientia perfectior de apum et vesparum generatione.
Haec ergo de his sufficiant.