In quo probatur cor esse principium inter membra differentiae sexus : et qui sunt in pluribus generantes foeminas, et in pluribus generantes masculos.
Sic igitur determinata causa differentiae sexus secundum virtutem sexus quae est in spermate quae est principium movens in generatione, quaerendum est ulterius quod sit principium ejus in membris ? Ostendimus enim superius, quod unum membrum est a quo reliqua principiantur. Secundum autem ea quae bene superius determinata sunt, quod causa differentiae sexus est prima virtus quae est in membro in quo inter membra primum principium est caloris naturalis. Haec enim est causa, quod terminatio et formatio cordis est ante terminationem et formationem aliorum membrorum tam in mare quam foemina. In animalibus autem corde carentibus primo formatur membrum quod est cordi conveniens et obtinens vicem ipsius. Oportet enim primo esse causam maris et foeminae antequam haec fiat sexus differentia. Differentia enim maris et foeminae, non est nisi propter differentiam eorum membrorum quae coitui deserviunt.
Sicut enim prius diximus, haec membra propriam habent operationem, sicut et omnia alia : sicut oculus habet visum, et auris auditum : et sic ista membra coitus cum sint de secundis post cor formatis, principium suae facturae accipiunt a corde, et virtutem sexus quam a corde accipiunt, effundunt in totum corpus, sicut diximus in praehabitis.
Ad ea autem de quibus a principio loculi sumus revertentes, dicimus sperma esse superfluitatem cibi ultimi, ultimum cibum vocantes illum qui jam per digestionem quartam pertransivit virtutes omnium membrorum : et hic transitus ad membra creat similitudinem nati ad patrem generantem in forma et specie membrorum. In hoc etiam dicto apparet manifesta differentia sermonis nostri dicentis, quod sperma transit ad quodlibet membrum a sermone Platonis et aliorum quorumdam dicentium, quod sperma exit a quolibet membro, habens substantialem virtutem ipsius.
Diversitas autem quae est inter semen maris et semen foeminae, est quia in semine maris est prima virtus movens in generatione animalium, et potest digerere ultimum cibum qui est materia concepti, et facit ipsum transire ad matricem foeminae. In foemina autem est materia ex qua causatur embryo : propter quod cum semen maris fuerit vincens perfecte, et obediens omnino fuerit materia quae est ex matre, tunc conceptum erit simile patri : eo quod tunc conceptum ducit ad formam quae a virtute patris est in ipso. Cum autem fuerit victum ex inobedientia materiae, aut ex propria debilitate, ibit in generatione ad formam contrariam, hoc est. ad similitudinem matris : auia foemi-
na naturaliter est contrariae complexionis mari. Mas enim in quantum est mas, est calidus, eo quod calor in forma masculi vincit, frigus autem in foemina. Cibus autem sanguineus qui naturaliter calidus est, non infrigidatur nisi propter remissionem caloris.
Adhuc autem, sicut prius diximus, natura dat unicuique superfluitati instrumentum conveniens quod recipiat eam : sperma autem est superfluitas : et ideo habet receptaculum proprium matricem in qua perficit generationem. Haec autem superfluitas quae sperma est, major est in maribus animalium majorem calorem habentibus : haec autem sunt sanguinea boni corporis existentia : membra autem recipientia eam in corporibus marium non sunt nisi viae et venae istius superfluitatis : et sic quidem derivatum ad vasa seminaria est sperma in masculis, in feminis autem propter digestionis malitiam et imperfectionem est superfluitas multa sanguinea indigesta : propter quod etiam necesse est, quod in foemina sit membrum hanc multam superfluitatem recipiens : et hoc membrum debet esse dissimile membro virili : et propter multitudinem superfluitatis oportet quod habeat magnitudinem : propter quod etiam matrix in tali figura formata est. Diversitas autem inter marem et foeminam non est nisi propter diversitatem naturae horum membrorum, quae coitui deserviunt et generationi. Sic igitur declarata est causa propter quam in matrice distinguuntur et mas et foemina.
Testantur autem accidentia generationi et generantibus verum esse quod diximus. Videmus enim juvenes, in quibus adhuc primae aetatis abundat humor, propter hebetem qui in ipsis est calorem plurimum generare filias plus quam eos qui plus in aetate processerunt usque ad exsiccationem majorem primi humoris et usque ad acumen caloris : et de his diximus in libro de Juventute et Senectute.
Amplius senes etiam in quibusdam re- misso calore abundat humor extraneus humectans et non augens, plurimum videmus ex juvenibus mulieribus generare foeminas. Calor enim qui est in junioribus, nondum est completus : calor autem in senioribus est diminutus.
Amplius corpora humida phlegmatica habentes, quorum complexio est muliebris, frequentius foeminas generant quam hi quorum semen est globosum glandulosum ac si sit congelatum : talis enim corporum dispositio est propter caloris naturalis diminutionem.
Amplius autem cum flat ventus septentrionalis, concipiuntur frequentius mares : eo quod ventus ille frigiditate sua claudit poros, ut sic calor naturalis ad intus conversus melius sperma digerat. Cum autem austrini sive meridionales sunt flatus, frequentius concipiuntur foeminae, eo quod corpora humescunt et resolvitur calor qui est in eis ad flatum calidum meridionalem, qui calore suo poros aperit et resolvit corpora : propter quod etiam sperma in austrinis flatibus est majus in corporibus animalium quam in flatibus borealibus : et quando multiplicatur sperma, non bene digeritur. Ex simili etiam causa provenit, quod menstruum in corporibus mulierum magis fluit in lunae diminutione, eo quod dies illi frigidiores et humidiores sunt aliis diebus mensium propter luminum diminutionem ultimam : quia ad diminutionem luminis sequitur diminutio caloris. Sol enim facit aestatem et hiemem in anni spatio. Luna autem variat tempora quatuor in omni mense. Nam in prima incensione usque ad quartum adspectum est calida et humida : a quarta autem usque ad praeventionem quando plena est, est calida et sicca : et in praeventione usque ad secundum quartum adspectum est frigida et sicca : a secundo quarto usque ad conjunctionem est frigida et humida.
Amplius pastores fatentur, quod non solum propter boreales flatus mares generantur, et foeminae propter austrinos,
sed etiam propter adspectum. Si enim oves coeuntes adspiciunt ad boream, dicant quod frequenter generant mares : et si in coitu adspiciunt ad meridiem, confitentur quod ut frequenter feminas concipiunt. Ex quo manifestum est, quod parva alteratio in primis principiis corpora transmutantibus, erit frequenter causa caloris aut frigoris in spermate : et calor et frigus postea sunt causae diversitatis generationis. Diversitas igitur inter foeminarum et marium generationem est propter istas causas.
Amplius autem indigent temperamento complexionis tam mares quam feminae. Omnia enim membra ofticialia non fiunt nisi termino quodam temperamenti et harmonia determinata : et hanc harmoniam mittens et excedens calor, desiccabit humidum naturale : et ideo oportet quod calor ad temperantiam reducatur. Sicut enim ignis fortior et major exurit et desiccat, ita e converso parvus et excessus ignis digerere non potest: et cum multum diminuitur, non valet terminare et complere humorem : et propter hoc etiam indiget ut adjuvetur ad temperantiam. Si autem ad temperantiam proportionatus non sit, tunc accidit ei sicut accidit igni: sicut diximus quod ignis multus desiccat et comburit, et paucus digerere et complere non potest humidum : propter quod tam mas quam femina generantes, indigent temperantia : ita quod sperma viri proportionatum sit humori feminae sicut agens patienti, et complens et digerens et formans complendo et digerendo et formando, e converso humor mulieris secundum eumdem modum sit proportionatus spermati viri.
Et ex hoc est, quod multis mulieribus et viris coeuntibus ad invicem non accidit impraegnari, eo quod non proportionantur secundum harmoniam spermata eorum : et cum separantur, et coierit vir cum alia muliere, et mulier cum viro alio, erunt fecundi ambo, et generabunt. Ex hoc etiam aliquando accidit, quod juvenes non generant : et cum in aetate processerint, generabunt quando calor excedens temperamentum aliquantulum remittetur. Hoc etiam aliquando operatur distantia regionum propter diversam complexionem climatum, sicut diximus in libro de Natura locorum et locatorum. Multiplex enim est causa hujus diversitatis, ita quod ex multis causis aqueus humor spermatis in viro et in muliere efficitur convenientior et minus conveniens : et aliquando facit hoc cibus, et aliquando accidentaliter superveniens dispositio corporis, et aliquando aeris circumstantis complexio. Ex modis tamen cibi et dispositionibus corporis magis proprie causatur id quod dictum est : et praecipue faciunt haec cibi aquei humidi, qui sunt spermatis et humoris nutrimentalis multiplicativi : humor enim aqueus cibi maximam habet convenientiam cum accidentibus quae diximus : propter quod etiam multum nocent corporibus aquae frigidae glaciales durae, quae non sunt molles, ita quod aliquando inducunt sterilitatem, et aliquando inducunt generationem feminarum.
Haec igitur quae diximus, verae sunt causae differentis sexus.