De causa similitudinis nati ad parentes vel avos praecedentes, et de causa dissimilitudinis ejusdem ad progenitores.
Ex his etiam causis accipitur causa similitudinis nati cum patre vel matre, vel aliquo avorum, et causa dissimilitudinis. Quidam enim natorum patribus secundum totum corpus assimilantur : et quidam ita patribus, quod non avis sunt similes : et in quibusdam contrarium accidit horum, quod similes avis generantur et non parentibus. Aliquando etiam casualis est similitudo ad alium quemcumque. Aliquando contingit, quod masculi in aliis membris sunt similes patribus praeterquam in inguine : aliquando etiam nulli parentum assimilantur, sed tamen retinent figuram speciei, ita quod sunt homines. Aliquando etiam non retinent formam suae speciei generantium, sed accipiunt formam monstruosam et mirabilem. Filius enim qui in nullo est similis parentibus nec secundum speciei naturam, neque secundum individui figuram, est monstrum et mirabile naturae vocatum. Hic enim filius secundum naturam quam habet, numquam fuit in virtute parentum. A genere enim suo et natura non est parentibus conveniens nisi aut generatio maris aut foeminae secundum suae naturae et speciei convenientiam. Tali enim generatione natura indiget necessario, si debeat salvari illud genus animalis in quo sunt mas et foemina distincta et separata per locum et subjectum.
Causa autem omnium istorum accipitur ex harmonica proportione complexionis spermatis ad naturam concepti et e converso. Aliquo enim tempore virtus maris quae est in spermate, est perfecte vincens et terminans aut propter virtutem spermatis in se consideratam, aut quia per aetatem reducitur ad temperamentum, aut propter aliam aliquam causam : et cum talis accidit contemperatio, necessario tunc accidit animali generare propter complementum hujus proportionis. Haec autem causa propter quam accidit sic generatio, non erit nisi ex eis quae aut essentialiter, aut accidentaliter generantibus conveniunt, aut utroque modo, sicut diximus.
Ex hac igitur causa debet inveniri prima causa similitudinis, vel dissimilitudinis. Cum enim bene cocta est superfluitas quae est sperma, tunc bene convenienter potest facere in superfluitatem, quae est menstrui, et complebitur forma embryonis ad similitudinem et formam maris si materia per inobedientiam non impediat: et hoc fit ex motu maris. Non autem facimus aliquam diversitatem in sermone dicente, quoniam hanc complexionem non operatur nisi primus motor in generatione, et sermonem dicentem quod sperma facit hoc, et sermonem dicentem quod motus cujuslibet membri qui virtute est in spermate qui est motus facturae et incrementi, facit hanc operationem. Intentio enim una et eadem est in omnibus dictis sermonibus. Virtus enim formativa est primus motor in spermate, et sperma est subjectum illius : et in illo est virtus membrorum. Manifestum est ergo, quod quando vincit ille
motus, natus erit mas, et similis patri generanti : et in ista generatione non est foemina quae sit matri similis. Cum autem nullo modo vincere poterit, erit dissimilis secundum diversum modum dissimilitudinis.
Aliquando enim non tantum non erit mas sicut est pater, sed forte erit in dissimilitudine quam Graeci vocant korceolcen, quod est subcontrariam habens similitudinem, quando videlicet habet formam hominis secundum naturam generantium, sed habet dissimilitudinem secundum genealogiam. Et secundum hunc modum quidam sunt similes parentibus propinquis, et quidam remotis. Et haec generatio similitudinis fit quando generatio fit modo essentiali, et non accidentali : tunc enim semper fit similitudo ad parentes, aut ad avos. Quoniam, sicut diximus, si vincat sperma omnino, erit similis palri quasi alter pater existens, ac si pater in filio se alterum genuisset. Si autem materia trahat ad se spermatis operationem, erit similitudo ad matrem. Et hoc potest esse tripliciter, aut in membro principali, aut secundariis simul, aut in principali quidem ad se trahit materia, sed in secundariis non invenitur sperma : et tunc in complexione cordis et sexu similis erit partus matri, et in aliis membris similis erit patri. Si autem e converso fiat, quod sperma ducit materiam in cordis creatione, et non in membris aliis, sed potius trahitur a materia, tunc erit partus in corde et sexu similis parti, et in membris aliis similis erit matri.
Contingit autem aliquando et quasi semper, quod in spermate sunt multae virtutes latentes in potentia. Virtus enim avorum est in membris pronepotum usque ad quartam generationem, et aliquando amplius : eo quod virtus transfundens semen est in virtute teansfusa, donec per digestionem extergatur ab ea : et sic virtus avorum est in potentia in corporibus generantium : et quando aut per similitudinem cibi aut temporis adju- vatur, agit secundum actum : et tunc sperma format in forma alicujus avorum propinquorum vel remotorum : et de hoc inferius pleniorem reddemus rationem.
Sed ex omnibus dictis patet, quod fortitudo totius generationis est sperma : et hoc quidem facit id quod est in omni generato. Ille enim quem vocant Graeci korceoken, eo quod sub contrariam habet spermatis similitudinem, est etiam homo, et retinet ad naturam generantis similitudinem, et similior est speciei: nec venit ad hoc, quod non habeat nisi similitudinem in genere : sicut si homo sit generans, erit subcontrarius homo, et non animal tantum : licet enim in talibus generetur et natura generis et speciei, tamen natura speciei est magis vincens : et ideo generatio in similitudinem speciei terminatur : et tunc permanet similitudine generis, sed procedit ad similitudinem speciei ejus qui generat. Verum enim est, quod generans est substantia, et non natura : et ideo id quod est haec res determinatum habens esse et quantitatem et qualitatem et substantiam, generabit sibi simile in omnibus istis si sperma vincat omnino. Diximus enim in praehabitis, quod principium motus omnium talium non est in spermatibus animalium nisi virtute et potentia : et hoc modo est in eis etiam virtus ex avis et proavis et abavis et subavis, sed non quaelibet harum virtutum est aeque propinqua. Si autem non operabitur ex essentialibus virtutum parentum aut avorum aut proavorum, sed ex accidentalibus, tunc erit inducta forma non determinatae similitudinis ad quodlibet unum ex individuis hominis, sicut si diceremus, quod erit similitudo Socratis si contingat accidens ad similitudinem ejus disponere : et hoc est quod supra vocavimus korceokes, hoc est, habens similitudinem subcontrariam.
Sicut enim jam in antehabitis saepe diximus, omne quod movetur, alteratur si physice movetur : et cum alteratur, non
movetur ad quamlibet formam, sed potius in eamdem natura communi ad dispositionem contrariam : et talis motus necessario accidit spermati quando movetur non essentiali virtute, sed per ea quae accidunt ei : tunc enim non vincit pater et maris virtus, sed potius materia et accidentalia. Si ergo sola virtus maris debilitetur, efficietur foemina id quod generatur : et si fuerit accidens, movetur subcontraria similitudine, efficietur korceokes, et efficietur singulare solum, sicut Socrates extra similitudinem genealogiae, non similis patri, vel alicui avorum. Sic autem mota virtus maris secundum debilitatem aliquando movetur ad sexum foeminae : eo quod virtus matris est contraria patri totaliter secundum complexionantia : et similiter accidit in corrupta similitudine marium retento sexu eodem. Operationes enim spermatum non sunt nisi cum principio motuum et virtutum quae sunt virtutes speciei et generis sicut virtutes hominum et animalium. Virtus igitur filiorum et parentum et ovorum tales faciunt operationes.
Amplius quando movetur natus in matrice, alterabitur et movebitur procul dubio ad contrarium : et virtutes creatae in membris nati movebuntur ad virtutes spermati propinquiores. Verbi gratia, si fuerit virtus generantis foeminam debilitata a virtute maris, et trahit ad se materia, tunc movebitur ad formam matris lactantis et nutrientis conceptum ex nutrimento quod accipit partus, et forma ipsa mutabitur ad formam remotam, sicut diximus de contrarietate et distantia maris et foeminae : et sic quia pater et virtus maris sunt una et consimilis virtus, accidit necessario ut haec virtus in generatione aliquando vincat, et aliquando vincatur. Et sic non est difficile causam assignare quare ambae formae accidant in conceptu patris videlicet et matris.
Potest etiam vincere duplex virtus, maris videlicet, et membrorum hujus ge- nerantis in quantum est hic generans, sicut est Socrates, et hic vir generans : et tunc erit natus et mas et similis patri. Et quia hoc frequenter accidit, ideo frequentius nati mares sunt similes patribus, et natae foeminae sunt similes matribus : quoniam per modum qui dictus est, mutatio fit in amborum virtutibus : eo quod foemina est contraria mari, et mater est contraria patri. Et sicut saepe diximus, motus est semper ad contrarium. Si ergo vincat quidem motus maris secundum sexum, et tamen non vincat motus hujusmodi generantis sicut Socrates secundum virtutes membrorum, et fuit tamen mutatio secundum motum qui est ex virtute aliqua patris, tunc in concepto erit similitudo alicujus avorum a quibus per lineam generationis descendit pater, qui est avus, vel proavus, vel subavus, usque ad quartam generationem, sicut diximus superius. Si autem ex victoria materiae destruatur iste motus, et fiat non ex virtute quidem hujus matris., sed ex sexu secundum virtutem essentialem materiae, et non in quantum est ab hac foemina quae est sicut Cleopatra, erit tunc motus secundum virtutem alicujus aviarum a quibus descendit ma- . ter, et erit similitudo ad aviam vel proaviam vel subaviam vel abaviam, eo quod rarissime ultra quartam procedit generationem : et hic est modus secundum quem similitudo accidit in membris. Sic enim quaedam membrorum erunt similia membris patris, et quaedam similia membris matris : et forte erunt quaedam similia membris avorum vel aviarum quae sunt antiquae matres, eo quod quaedam membra sunt in actu, et quaedam in potentia, sicut diximus multoties.
Et debemus istos modos assimilationis accipere secundum naturam et secundum genus, hoc est, secundum naturam individui et speciei et generis : eo quod trium horum virtutes sunt in spermate. Prima enim ratio quam diximus, est, quod quidam motus spermatis est secundum principium movens in ipso
quod est in potentia, et quidam est in actu. Et si contingat destrui et impediri hoc principium, movebitur sperma secundum virtutem propinquiorem essentialem vel accidentalem : et si illa impediatur, movebitur post hoc iterum ad propinquiorem : et si destructio fuerit major, ita quod plures in ordine propinquiores impediantur, tunc removebitur ad remotiorem, et tandem et ultimo destruetur motus omnium virtutum essentialium ex parentibus in spermate existentium : et tunc non erit similitudo nati ad aliquem in parentela genealogiae suae existentem : et tamen fiet homo retinens speciei naturam et similitudinem : et causa illius est, quia natura speciei sequitur omnia individua, et est in omnibus individuis. Est enim universaliter homo omne quod aliquo modo se habet ad generationem hujus. Pater enim hujus qui est Socrates, et mater ejus quae est Fronesis, homines sunt.
Causa autem debilitationis et destructionis motuum harum virtutum quae in spermate operantur, est, quia id quod physice in materia operatur, patitur etiam a contrario, quod etiam est generans in materia eadem, et quod calefaciens materiam habetur : et quod sic facit in materiam, etiam a contrario quod in materia est infrigidatur. Verumtamen est, quod non omne movens generaliter movetur, ita quod removeatur a virtute movente et vincente. Aliquando enim aliquid infirmum operans magis patitur quam forte. Non igitur operans ad virtutem suam operatur : quia aut vincitur, aut forte operatur operatione minori quam faceret si contraria virtus non operaretur in contrarium. Omnia autem ista jam determinata sunt ex his quae dicta sunt in libro primo Peri geneseos, ubi distinximus operationes physicas dispositionum et formarum et contactuum, et declaravimus in quibus rebus vere et physice est operatio et contactus, et in quibus non.
Similiter autem ex parte materiae pa- tientis sunt multae diversitates : quoniam patiens licet semper a spermate moveatur, non tamen semper vincitur, sed trahit ad se suum operatorem. Et hoc potest esse multis ex causis. Aut enim erit propter debilitatem virtutis operantis, aut propter frigus et indigestibilitatem materiae quae decoquitur et digeritur : et sic accidit defectus aut ex parte virtutis operantis quae debilis est, aut ex parte patientis : eo quod non est conveniens tantum vel hoc modo pati ab agente. Et hae sunt causae propter quas id quod formatur et terminatur in matrice, efficitur multiplicis formae, figurae, et speciei secundum adspectum exteriorem.
Accidens autem quod diximus accidere ex diversitate materiae terminandae habet simile exemplum in eo quod accidit in nutrimento eorum qui a primaevo negotiationibus occupantur lucrorum difficilium et operationibus laboriosis, quae fiunt cum gravibus motibus corporum : hos enim oportet multum cibum assumere, et ex motibus evaporat ex eis calor digestivus et consumitur humidum : et ideo incrementum eorum non potest fieri modo convenienti : quia nec corpora eorum ad debitam augentur quantitatem, nec etiam proportionaliter augentur membra ipsorum : quia ad membra quibus majores motus exercent, plus per calorem trahitur de nutrimento : et tunc oportet quod aliis subtrahatur : propter quod a primaevo fullones existentes magnificantur in cruribus, et a primaevo existentes fabri magnificantur in brachiis et manibus. Et per hunc modum etiam materia concepti non aequaliter recipiens operationem spermatis, ad aliam accidentalem quamdam similitudinem declinat formam quae inducitur : tunc enim nec forma communis remanet secundum suam naturalem dispositionem, neque etiam formae membrorum : sed diversitatem accipiunt secundum dispositiones quae sunt in patiente. Et hujus causa est, quia actus activorum sunt in patiente et disposito, non secundum facultatem
agentium, sed potius secundum facultatem patientium. Et forte tanta est diversitas haec quae dicta est, quod id quod generatur ab aliquo, non accipiet similitudinem alicujus avorum de cognatione illa.
Amplius aegritudo quam satyriasim Graeci nominant, et est in inordinato motu et appetitu superfluo coitus, aliquando in generatis est causa dissimilitudinis. Accidit enim hoc ex superfluo descensu spermatis ad vasa seminaria maris: et hoc indigestum et incompletum necesse est esse. Ex merito quidem hoc accidit, eo quod tale sperma attrahitur cum violentia cahJrfs et ventositatis ex cibo indigesto.
Sic igitur determinatae sunt causae differentiae sexus maris et foeminae, et propter quid filii patribus, foeminae autem matribus frequentius assimilantur, et propter quas causas etiam aliquando antiquis avis vel abavis assimilantur, et propter quas etiam causas quidam nullam suae cognationis accipiunt similitudinem, declaratum est a nobis. Ad omnia tamen haec in sequentibus libri istius cum compendio revertemur, breviter recolligentes causas omnium inductorum.