De monstruosis partubus, in quibus non remanet similitudo nisi in genere proximo tantum.
His ila determinatis, consequens est dicere de causa partuum monslruosorum.
In spermate enim virtus assimilativa ejus quod generatur, assimilat aliquando ad individuum et ad speciem et ad genus : aliquando autem ad speciem et ad genus et non ad individuum generantis : aliquando autem non ad speciem, sed ad genus animalis tantum : et hanc ad mi- nus retinet similitudinem : quoniam non invenitur animal quod in partu plantam vel lapidem enixum umquam fuerit, sed genus ad minus in omnibus generatis est salvatum. De talibus ergo partubus loqui hic oportet: quoniam de aliis jam dictum est sufficienter quantum spectat ad intentionem praesentem.
De monstris ergo et causis eorum hoc primum advertendum est, quod quando principia moventia et motus ipsorum qui in spermate sunt ex natura speciei et ex materia individui, destruuntur per aliquam causam fortiter in oppositum agentem, non remanebit nisi virtus universalis generis, quae tolli non potest materia salvata : aliter enim nihil generaretur ex tali materia. Manente autem hac universali virtute in materia quae habet aequalitatem complexionis, erit generatio monstruosa : quoniam virtus universalis generis movet ad vitam, et causa specialis in oppositum speciei agens inducet aliam formam : et hoc praecipue causatur ex duobus, ex virtute caelesti videlicet, et ex materia concepta.
Ex virtute caelesti quidem : quoniam quaedam loca caeli sunt, in quibus quando congregantur luminaria caeli quae praecipue movent ad generationem, non potest esse generatio hominis. De his autem in aliis scientiis erit opportunius dicendum.
Ex materia autem sicut quando materia plurium confunditur in unum : aut etiam defectus aliquorum membrorum est in materia diminuta.
Ex virtute enim in oppositum agente partus hominis forte habebit caput arietis aut tauri, sicut dicitur de Minotauro in fabulis poetarum : idem autem judicium est de similibus. Tales autem occasiones magis accidunt aliis animalibus quam hominibus. Aliquando enim generatus est vitulus habens caput hominis, et agnus caudam habens tauri. Aliquando etiam fit hujusmodi generatio ex partibus quibusdam non occasionatis in corpore, ita quod tota pars est membrum
perfectum explens actum membri, et in nulla sui parte corruptum vel vitiatum. Quidam autem physicorum omnes istas similitudines monstruosas attribuunt figuris quae videntur in duabus vel tribus speciebus animalium, quae in monstris videntur permixtae, referentes esse hoc ex coitus spermatibus permixtis duorum aut trium animalium diversarum specierum existentium.
Nos autem opinamur, quod ex coitu valde dissimilium animalium non potest esse tale quale dicunt monstrum, eo quod unum spermatum corrumperet aliud : sed ex coitu similium fit generatio de qua jam in praecedentibus locuti sumus. Signum autem, quod talis generatio non fiat, est diversitas temporis impraegnationis talium animalium in quo multum diversificantur. Homo enim et canis et taurus valde diversa suae impraegnationis habent tempora: et tamen videmus quosdam partus monstruosos esse secundum participationem membrorum permixtam dictorum animalium. Quoddam etiam est monstrum propter suorum ex specie debitorum multitudinem membrorum in forma diversorum et figura, sicut quod generatur multorum pedum aut multorum capitum. Et causae horum monstruosorum propinquae sunt ad invicem et consimiles. Monstruosa enim et habentia membra occasionata, causas physicas propinquas habent. Monstrum enim est aliquam occasionem passum.
Democritus autem opinatus est generari monstra ex hoc quod duo spermata cadentia in matricem, non simul, sed successive cadunt in eam, sive sint spermata unius, sive duarum specierum : primum enim remansit et operatum est imperfecte : et deinde secundum cadens in eumdem locum permiscetur ei, et operatur idipsum : et sic replicatur formatio membrorum. Hoc autem maxime dicit fieri in ovantibus, sicut verum est, dicens quod spermata sic successive cadentia in matricem, transferunt ova a locis in quibus a primo spermate formari inceperant.
Accidit enim avibus praecipue, ut multa ova ex uno spermate attrahente materiam ovalem generentur. Aliquando autem colligitur ex multo coitu, ut dicit Democritus. Et haec opinio de avibus, quod videlicet ex multo coitu ova generentur, et congregentur plura spermata in ovum unum, est secundum nostram opinionem verisimilius quam quod plura generentur ex uno. Non autem objiciendum est quod secundum verisimilitudinem physice dicitur, neque est eligendum quod falso et sophistice prolatum est. Accidit autem haec necessitas praecipue generibus avium, quarum spermata non simul sed successive cadunt in matricem.
Universaliter enim in omnibus monstris melius est opinari, quod etiam naturalius et verisimilius est, quod causa sit in materia, et in modo impraegnationis et creationis ipsius quod generatur et concipitur. Cujus signum est, quod valde raro sunt monstruosi partus in animalibus illis quae non generant nisi unum conceptum. In animalibus autem quae simul concipiunt et generant multos filios, plus inveniuntur partus monstruosi, et maxime in avibus multum ovantibus, sicut gallinae, et columbae : et propter hoc plures gallinae faciunt ova in quibus duo vitella inveniuntur propter conjunctionem duorum spermatum, quae sunt ex duobus coitibus in uno eodemque ovo. Duo enim spermata continuantur conjuncta in uno ovo, eo quod unum in propinquo loco matricis cadit juxta alterum : sicut etiam videmus saepe accidere in fructibus, quia infra unum corticem duo vel plures formantur fructus. Duobus autem spermatibus sic in uno ovo conjunctis, nisi distinguantur tela forti, monstrum generabitur : si enim tela bene distinguat, generabuntur pulli quorum neuter superabundabit superfluitate membrorum : si autem continentur spermata non distinguente pariete medio, vel non universaliter distinguente, generabitur ex eis pullus monstruosus habens forte unum caput et unum corpus et quatuor pedes. Nos enim jam vidimus anserem Incorporeum : et in nulla parte erant continuata corpora nisi in dorso, et habebat duo capita, et quatuor alas, et quatuor pedes, et ibat ad quamcumque partem convertebatur, et non vixit diu. Formatur enim pars superior prius ex albugine et cibatur ex citrino : et deinde creatur pars inferior : et cibus in talibus est unus non distinctus in duobus vitellis. Et ideo dicit Aristoteles quod jam apparuit serpens duo capita habens propter hujusmodi causam. Serpens enim est de ovantibus animalibus et multa ova facientibus : tamen raro in serpentibus monstruositas invenitur propter figuram matricis quae est stricta et longa : et ideo distinguuntur ova in ea, et non comprimunt se ad unum locum. Haec etiam de causa raro sunt monstruosae apes, et vespae, eo quod quilibet pullus earum est in foramine distincto. Gallinis vero accidit contrarium. Ex omnibus ergo hujusmodi signis concipimus opinionem, quod causa monstruositatis non est nisi in materia.
Et hac de causa monstruositas frequentius invenitur in animalibus generantibus multos filios, et non invenitur in mulierum partubus nisi raro. In quibusdam tamen regionibus generant frequentius mulieres multos filios, et praecipue in partibus aegypti, et in regionibus similibus aegypto in complexione. Monstruositas autem inter quadrupedia frequentius invenitur in capris et ovibus et porcis plus quam in aliis animalibus, propterea quod ista concipiunt multos filios : gemellos enim concipiunt saepius caprae et oves. Similiter autem fit in animalibus quae in multos digitos pedem findunt, eo quod multos haec animalia filios saepius concipiunt simul : propter quod etiam pariunt plura eorum filios incompletos, sicut canis cujus filii non videntes producuntur. Nos autem inferius loquemur de causa multitudinis et paucitatis filiorum. Quia igitur canis parit
filios incompletos,. significat diminutio complementi nobis viam ad monstruositatem procedentem : quia de facili confluit materia vicinorum partuum, et de facili occasionantur membra partuum quos natura intra matricem complere non poterit. Monstruositas enim accidit ex errore aliquo operationis naturae secundum abundantiam, vel defectum, aut positionem, aut figuram membrorum. Concipere autem simul plurimos, quod accidit hujusmodi animalibus, mutat natura modum creationis in monstruositatem.
In porcis autem frequentius hujusmodi creatio est mirabilis. Aliquando enim est in eis diminutio membrorum mirabibilis et innaturalis, et aliquando abundantia, et aliquando perversio situs aut figurae, non quidem semper, sed frequentius quam in aliis animalibus. In quibusdam autem numquam erit, eo quod id quod innaturale est, non potest semper aut frequentius fieri. Accidit autem quando virtus naturalis formativa non vincit perfecte formam et materiam. Propter quod etiam multi homines talem partum monstruosum non vocant, eo quod generatio ipsius multoties accidit, sicut etiam in arboribus, et praecipue in generibus vitium accidit. Genus enim vitis quod summosum vocatur, quod et quidam soreth nominant, multoties fert racemos nigros : et ideo monstrum non reputatur : cum tamen hoc genus vitis sit de ferentibus uvas albas naturaliter. Alteratio autem haec non est secundum naturam quando mutatur ad ferendum uvas nigras. Talis autem monstruositas accidit animalibus generantibus filios multos, eo quod multitudo filiorum complementum prohibet creationis, sicut dictum est.
Quaeret autem fortasse aliquis, quae sit causa monstruositatis in his quae multos producunt filios ? in filiis enim illis aliquando diminuunturmembra, et aliquando abundant. Aliquando enim producunt haec animalia filium habentem multos digitos : sicut vidi hominem haben- tem senos digitos in manibus et pedibus : et frater suus post eum natus, similiter senos habuit in pedibus et manibus digitos : et aliqui videntur diminuti habentes unum tantum digitum. Et similiter abundant et deficiunt omnia alia aliquando membra, aliquando existentia superflua, et aliquando diminuta. Aliquando enim nascitur partus habens utrumque sexum, habens scilicet virgam virilem et vulvam muliebrem : qui partus hermaphroditus vocatur : et accidit haec monstruositas aliquando etiam in capris quas Graeci viceragariem vocant, eo quod membrum habent maris et feminae. Et jam visa est ante tempus Aristoteles capra habens cornua in suis cruribus. Et ego vidi arietem quatuor magna coruua in capite gestantem, et duo longa in cruribus sicut cornua caprarum: et vidi hircum non habentem nisi pedes anteriores, et super illos ambulavit, et posteriorem partem corporis portabat in aere, et non
traxit eam super terram. Haec autem alteratio et diminutio non solum in exterioribus est membris, sed etiam in interioribus. In his enim etiam creatio animalium quorumdam est diminuta, et quorumdam superflua, et aliquando variatur in positione in locis propriis. Aliquando etiam quaedam quibusdam membris carent omnino. Sed numquam inventum est animal carens corde : sed jam inventum est animal carens splene : et aliud inventum est quod non habuit nisi unum renem : sed numquam visum est animal carens hepate. Aliquando etiam in quibusdam secundum naturam fel habentibus, fel non invenitur : et in quibusdam inveniuntur fella plura. Aliquando etiam invenitur splen in dextro, et hepar in sinistro. Et haec omnia inventa sunt in animalibus completis.
Et haec igitur sunt quae de monstruosis mirabilibus sunt dicenda.