De causa generationis hermaphroditos rum conceptuum et aliorum monstrorum, et multiplicatione membrorum.
Accidentia autem monstruosa quae accidunt quibusdam generatis quos hermaphroditos quidam vocant, eo quod accipiunt in prima generatione membrum, virile et membrum muliebre, similiter creantur a superfluitate quae est materia generationis quando declinat ad unam partem plus quam ad aliam : propter quod etiam unum membrum est principale, et aliud parum habens plus quam figuram : et ideo non erit principale, et erit simile ei quod generatur ex cibo quando sumitur qui non est secundum naturam conveniens : ille enim putrescens convertitur in apostemata si ad exteriora cutis erumpit. Et ita est de hu- jusmodi membris superfluis. Hoc enim sunt in corpore ad modum nascentiarum : sed tamen in hoc differunt, quod de humido radicali superabundanti talia superflua membra generantur : nascentiae autem generantur ex superfluo nutrimentali : et ideo nascentiae nascuntur putrescentes propter calorem innaturalem qui est in eis. Ista autem non putrescunt propter calorem naturalem qui est in eis : est tamen in eis aut nulla virtus, aut debilis valde.
Hermophroditi autem de quibus nunc loquimur causam suae habent generationis quam diximus : si enim sperma impraegnans inveniat abundans humidum, et vincat ipsum perfecte, et in toto dividat ipsum, faciet gemellos duos in sexu simili maris. Si autem aequaliter vincatur in toto et in partibus, faciet duos gemellos sorores. Si autem in una vincatur, et in alia vincat, erunt gemini disparis sexus : unus mas, et alter foemina. Et haec causa est communis toti et membris partialibus : quia in hoc nulla est differentia quantum ad victoriam virtutis et debilitatem. Si enim non abundet materia nisi in uno membro quod est circa inguen, ibidem superabundans dividetur : et si vincatur rursus in uno et vincat in alio, generabitur hermaphroditus. Et aliquando est ita figura utriusque membri completa, quod ad visum et tactum discerni non potest quis sexus praevaleat : et non est inconveniens quin talis partus etiam habeat duas vesicas et urinam emittat per utramque. quod et in coitu et agat et patiatur, et incumbat et succumbat : sed non puto quod et impregnet et impraegnetur. Sed pro certo sexus erit principalior qui a cordis juvatur complexione : tamen aliquando etiam complexio cordis ita media est, quod vix discerni possit quis sexuum praevaleat.
In praehabitis autem jam determinatae sunt causae maris et foeminae, et causae etiam propter quas quaedam extremitates membrorum exteriorum fiunt alio modo quam sint secundum naturam : haec enim
cum sexu dispari in eodem individuo causam habent unam et eamdem. Patet etiam quae sit causa hujusmodi abortus secundum quem non abortit mulier aut foemina, sed ipse conceptus monstruosatur in figura. In talibus enim est diversitas multa, eo quod aliquando fit alteratio quaedam secundum parva membra sicut est digitus : aliquando autem inveniuntur concepti a natura alterari in membris magnis principalibus. Quaedam enim animalia aliquando habent duos splenes, et quaedam aliquando habent multos renes. Et aliquando causantur hujusmodi mutationes ex motu matricis et materiae : et tunc non distinguente pariete erit animal monstruosum, sicut duo continuati aliquando unum cor, aliquando duo corda, habentes, sicut superius diximus de ansere quem vidimus : et narraverunt nobis multi fide digni, quod viderunt talem hominem qui erat duo homines continuati in dorso, et unus erat impetuosus et iracundus, et alter erat mansuetus, et vixerunt plus quam per viginti annos, et postea unus mortuus est, et alter supervixit donec ex putredine et faetore fratris mortui fuit et ipse mortuus. Aliquando autem habent cor unum, et alia membra multa propter materiam . abundantem.
Amplius quibusdam a generatione accidit, quod quaedam viae pororum manifestorum sicut oris vel ani vel aurium vel nasi oppilantur, et inveniuntur clausi in extremitate : aut forte via declinata a loco suo in locum alium : et hoc accidit etiam mulieribus, quod orificia exteriora matricum quae vocantur vulvae, sunt clausa et oppilata a generationis tempore usque ad tempus pubertatis : et cum advenit tempus menstruorum, intumescentibus ex sanguine viis matricis excitatur calor magnus qui aliquando per seipsum labia vulvae dividit et ejicit sanguinem menstruum. Quaedam etiam foeminae moriuntur hac de causa : et quibusdam subvenitur beneficio chirurgiae.
Aliquando etiam nascitur mas cujus via urinae declinat a recta via virgae, quae est in virgae inferiori parte : et ideo talem sedentem oportet mingere. In quodam etiam nostri temporis nato testiculi infra pellem contenti erant superius, ita quod prominentia eorum repraesentabat duo labra vulvae muliebris : et fissura videbatur esse in medio clausa per pellem: et cum putaretur esse puella a parentibus, et deberet esse fissura ut habilitaretur ad coitum, incisione facta prosilierunt testiculi et virga : et postea duxit uxorem, et genuit ex ea plures filios.
Aliquando autem generatur aliquis anum habens oppilatum per quem exit sicca superfluitas : et hoc accidisse bis comperimus : semel tempore Aristotelis, et secundo isto tempore nostro. Et dicit Aristoteles quod apparuit hoc etiam in avibus, et in aliis animalibus. In Graecia enim vacca nata apparuit a qua cibi superfluitas exivit per locum per quem exire debuit vesicae superfluitas. Considerantes autem hoc aperuerunt ei anum qui est via exitus superfluitatis cibi : sed apertura statim continuata et reoppilata est : et cum multoties aperiretur, nihil profuit, quia statim consolidabatur.
Causa igitur multitudinis conceptuum et paucitatis eorum et causa superfluitatis et diminutionis membrorum hoc modo determinata sit.