De his quae impraegnantur una impraegnatione super aliam, et de his quae plus aliis diligunt coitum.
Oportet autem scire, quod magnorum animalium non est impraegnari post impraegnationem. Quaedam enim animalia impraegnantur super impraegnationem : et horum quaedam formant et perficiunt secundo susceptum cum primo : quaedam autem non perficiunt secundum, sed corrumpitur.
Animal autem quod secunda impraegnatione super primam non impraegnatur, est quod non concipit simul et parit nisi filium unum : et talia sunt animalia soleas corneas habentia, quae non impraegnantur impraegnatione secunda super primam, excepta equa, sicut et inferius dicemus : et animalia majora etiam tali non impraegnantur impraegnatione. Causa autem hujus est, quia conceptus talium animalium est magnae quantitatis sicut et ipsa animalia : et superfluitas quae subtrahi potest magno corpori matris, vix sufficit ad nutriendum primum conceptum qui jam convaluit in matrice : et ideo trahit ad se menstruum, ita quod nihil derivari potest ad secundum. Si- gnum autem hujus est, quod filius elephantis in utero fere crescit ad quantitatem tauri.
Alia vero quae multos simul concipiunt filios, impraegnantur secunda impraegnatione super primam propter parvitatem conceptus qui parum trahit de cibo. Homo autem qui quasi medius est inter haec, sicut diximus superius, aliquando ex secundo concubitu impraegnatur super primam impraegnationem, et convalescit conceptum, sicut in temporibus praeteritis saepius apparuit, sicut longe ante in hac scientia diximus, quod mulier ex uno concubitu concipit multos filios, diviso in multos multo spermate et abundante gutta muliebri : abundante enim humore post primum conceptum aliquando concipit mulier ex secundo coitu, licet hoc non nisi raro contingat. Et sicut accidit animalibus magni corporis, quod ideo non generant nisi unum partum, quia totum nutrimentum vix sufficit ad unum, et praecipue quando jam embryo convaluit in matrice et tractu forti trahit ad se nutrimentum, propter quod secunda impraegnatione talia non impraegnantur : ita ut frequenter accidit mulieribus : quoniam licet convenientiam habeant ad ea quae plures simul concipiunt partus per abundantiam humoris qui materia est generationis, tamen illum humorem ut frequentius trahit ad se primus conceptus, et impraegnalioni secundae praestat impedimentum.
Inter omnia tamen animalia non est visum, quod aliquid recipiat secundum conceptum post primum, nisi mulier, et equa. Et hujus causa est amplitudo matricum equae et mulieris, et duritia carnis harum duarum foeminarum inter alias foeminas. Mulier enim inter omnes foeminas animalium proportione sui majoris est vulvae et amplioris matricis, cum tamen vir sit minoris veretri inter animalia proportione sui corporis. Puella enim longiorem fissuram habet vulvae aliquando, quam aliqua vacca vel equa magna ante partum. Et causa hujus est magni-
tudo capitis in conceptu et rotunditas, quae aliter non posset habere exitum nisi per mortem matris. Ampla igitur existente matrice concipiunt secundum super primum : sed rarissime convalescit, eo quod nutrimentum trahit ad se primus et fortior conceptus.
Similiter autem isti duo modi foeminarum plus caeteris diligunt coitum : et hunc appetitum facit in eis vel designat carnium suarum duritia. Omnia enim animalia durae carnis, sunt plenae carnis ex hoc quod non effluit ex eis sanguis et cibus ultimus membris infusus : et ideo multum appetunt coitum, et praecipue mulier et equa : quia post coitum primum in quo concipiunt, non menstruant, et embryo adhuc parvus non in se trahit sanguinem : et ideo sanguis attractus titillat nervos et inguina, et movet ad libidinem majorem quam facit ante conceptum : et ista libido non sedatur per coitum, sed forte plus appetitur ex confricatione, eo quod per confricationem humor seminalis amplius attrahitur et amplius titillat. Similiter autem ab equabus valde parva vel nulla exit superfluitas tempore menstrui : et ideo remanet titillans : omnia enim animalia durae et plenae carnis diligunt coitum dicta de causa, eo quod natura foeminarum talium fere masculina est : quia non retineret humorem nisi per calorem bene digerentem. Prae caeteris tamen diligunt illae foeminae, a quibus non exit sanguis sufficiens tempore menstruorum.
Haec eadem est causa propter quam virgines plus cogitant de coitu et appetunt coitum, quam corruptae, et propter quam mulieres quae non impraegnantur plus appetunt quam illae quae saepius sunt impraegnatae : pleniores enim sunt carnes earum humore spermatico quam aliarum. Cum enim dicimus, quod durae carnis mares et foeminae plus coitum appetunt, intelligimus de his quarum durities causatur ex plenitudine, et non de his quarum durities causatur ex siccitate. Et signum hujus plenitudinis in cor- pore est quando compressa caro inter digitos globatur et resilit a digitis, et non plicatur compressa ab eis. Causa autem in omnibus his est, quod exitus menstrui a foeminis, est similis exitui spermatis a viris et masculis. Sanguis enim menstruus non est nisi sperma indigestum, sicut diximus superius : propter quod etiam mulieres quae primo multum appetunt coitum, post partum multorum conceptuum parum aut nihil appetunt preter multum seminalem humorem quo evacuatae sunt : sicut et masculi evacuati a spermate coitum non appetunt. Matrices enim mulierum sunt superius versus parietem in quibusdam feminis. Masculorum autem testiculi contrahuntur inferius : eo quod masculi est sperma ejicere. Foeminae autem est sperma projectum ad interiora ad locum generationis attrahere : et quae multi sunt spermatis, multo indigent coitu.
Sic igitur declarata est causa propter quam quaedam animalia impraegnantur secunda impraegnatione post primam, et quare quaedam proferunt secundum conceptum, et quaedam non, et quare quaedam secundo coitu non impraegnantur omnino. Adhuc autem ostensa est causa propter quam quaedam multum diligunt coitum, et quaedam non.
Amplius quaedam animalia impraegnantur secundo coitu, ita quod inter coitum primae impraegnationis et coitum secundae impraegnationis est interjacens magnum tempus, et tamen complebunt conceptum secundum. Hoc autem non potest osse in animalibus carentibus magnitudine corporis : sed erit in magnis calidis et humidis quae nuturaliter sunt multi seminis et multorum filiorum. Ex hoc enim quod facultatem habent multos filios generandi, oportet matrices feminarum esse valde amplas : et quia natura talium masculorum convenit multo spermati, in coitu multum sperma projiciunt: et humor qui est materia generationis in feminis talibus, etiam est multus. Corda enim talium sunt parva non consumen-
tia humidum : propter quod sanguis menstruus in talibus multiplicatur super quantitatem cibi qui conceptui sufficit in primo coitu : ex hoc enim potest nutrire conceptum secundum et complere et producere ad partum.
Amplius matrices quarumdam feminarum animalium aliquando sunt oppilatae et in oriflciis strangulatae : quoniam orificia venarum abundant multo sanguine menstruo : et hoc accidit quibusdam mulieribus humidis : et his accidit menstruum post impraegnationem a principio conceptionis usque ad impraegnationis finem. Accidit autem accidens hoc non secundum naturam : propter quod etiam conceptus talium mulierum frequenter fit occasionatus. Accidens autem idem quando accidit animalibus non per occasionem est, sed per naturam, sicut animali pilosi pedis accidit iterato impraegnari post primam impraegnationem, cum non sit ex animalibus magni corporis, sed sit de numero eorum quae multos simul concipiunt et pariunt filios, et multarum fissurarum est in pedibus. Omne enim in multa dividens pedem, multorum est filiorum et multi spermatis. Signum autem hujus est, quia multam habet pilositalem et praecipue in inferiori pedis, sicut lepus et cirogrillus quem quidam vocant ominum sive cuniculum. Habet autem hoc animal multos pilos etiam in parte coxarum. Animal autem quod sic multae est pilositatis, non solum impraegnatur super primam impraegnationem, sed etiam aliquando parit primum conceptum, et nihilominus complet secundum impraegnatione post partum primi conceptus remanente secundum suam dispositionem.