De generatione et causa et utilitate et diversitate lactis in animalibus lac habentibus.
Lac autem non generatur nisi in feminis animalium generantium sibi similia animalia : et est bonum et utile tempore partus, eo quod natura creavit lac ad cibandum partum extra uterum quamdiu cibum exterius per se accipere non potest : propter quod etiam lac secundum naturam non debet esse in fceminis talibus ante partum, nec multum postquam impletum est tempus lactationis partus: et si invenitur aliter, erit praeter naturam. Ex hoc autem accipitur, quod cum tempus impraegnationis aliorum animalium ab homine non diversificetur, sed mulieris solum, ideo etiam digestio et complementum lactis in aliis animalibus erit tempore determinato, cum in mulieribus diversum sit tempus, et primum partus tempus sit in mense septimo, debet etiam lac esse bonum mense septimo in muliere : et illo tempore lac etiam incipit meliorari. Rationabiliter autem hoc accidit, eo quod tunc accidit secundum naturalem causam.
Quia vero lac est bonae decoctionis, tandem in fine temporis quod lactationi a natura deputatum est, subtrahitur, et ad nutrimentum reducitur corporis, et impurum ejus purgatur per menstruum. Cibus enim omnium animalium secundum naturam non est nisi dulce et bene digestum, sicut alibi probatum est, ubi de saporibus locuti sumus : et quod a tali digestione rejicitur, salsum est et malae complexionis : et cum completa est factura nati, erit superfluitas major quam quod consumit et retinetur in cibum matris, et erit minor quam ante fuerit menstruum : et ideo lac bene decoctum erit dulcius : et quo fuerit a partu distantius, erit minus, sed dulcius et convenientius in cibum : eo quod tunc id quod est subtilius et melius, non aufertur a lacte : eo quod non indiget eo mater ad formationem partus : propter quod etiam lac primum pejus est, eo quod subtilius et melius retentum fuerit ad facturam et cibum partus in utero.
Post partum ergo est tempus lactis, eo quod in illo tempore non separatur ad nutrimentum embryonis id quod ante separabatur : et ideo congregabatur in mamillis quae sunt loca frigidiora et carniculosa, albam carnem habentes, in quibus etiam colorem accipit carnis, quod nunc hic et superius longe diximus. Haec autem loca in muliere sunt prope parietem in exteriori corporis, ut sint prope principale in quo vita est: locus enim superior in muliere, praecipue est aptior ad recipiendum hujusmodi cibum superfluum : ne si essent ubera inferius, impedirent gressum mulieris quando ubera tument cibo lactis impleta. Propter vicinitatem autem membri quod est vitae et caloris principium, exit etiam a locis superioribus maxime spermatis superfluitas propter causam quam diximus in antehabitis.
Superfluitas autem spermatis masculorum et menstrui foeminarum non est nisi ex natura sanguinea, cujus principium est in venis et in corde. Venae enim sunt vasa sanguinis : propter quod etiam in eis necessario est sanguinis alteratio in spermate, et lac circa loca superiora, ubi est cor, et ubi venae oriuntur. Cujus signum est, quod etiam voces animalium in prima distillatione spermatis et sanguinis menstrui mutantur, eo quod vox generantur ex locis superioribus a quibus fluit sperma et menstruum. Vox enim non alteratur nisi propter alterationem moven tis et percutientis vocem.
Amplius poma mamillarum magis manifestantur et exuberant in feminis quam in masculis, eo quod pluris exitus superfluitatis est a feminis quam a masculis. Idem autem accidit animalibus quorum ubera sunt in corporis inferiori parte, licet alius sit situs mamillarum. Cognoscitur autem hoc ex spermalisoalionibus animalium. Tempus autem hoc et ipsa spermatizatio animalium, diversificantur in hominibus magna diversitate. Et causa illius est propter multam feminarum superfluitatem, quae requiritur ad materiam generationis plus quam ea quae est in masculis. Superfluitatem enim materialem plurem esse convenit in feminis secundum naturam, quam formaliter efficientem quae est in masculis. Oportet enim illam superfluitatem quae est materialis in feminis, plurem esse quam indigetur ad nutrimentum embryonis in matrice, ut sit sufficiens cibo nati etiam extra uterum : et ideo cum embryo in fine inpraegationis hanc superfluitatem non accipit, et non potest exire per menstruum, tunc congregatur ad vasa vacua cibo partus deputata, et deducitur per vias a matrice ad mamillas directas, quae via riverlis vena vocatur, sicut superius in anatomia determinavimus.
Mamillae autem sunt in animalibus de quibus diximus propter duas causas : quarum una est causa utilitatis, quod videlicet lac in eis contineatur ad cibum
partus pertinens : exit enim ab eis in Iactatione cibus digestus, conveniens animali lactanti sive sugenti parvo. Causa autem bonae digestionis cibi hujus est quam superius diximus : quia videlicet oportet embryonem postquam crevit et formatus est in utero, habere cibum quem sumat extra, et quod ei superfluit, determinatur in lac : et secundum quod hoc minus fuerit, melius digeritur, praecipue in ea quae non coit nec impraegnatur, sicut longe superius in hac scientia diximus. Diximus enim superius, quod lac per naturam est cibus, et a natura praeparatus nato. Ex eisdem enim est generatio et nutrimentum : et materia utriusque horum non est nisi humor sanguineus in animalibus sanguinem habentibus. Lac enim non est nisi sanguis decoctus et digestus et non corruptus. Et ideo sermo Democriti de lacte probatur esse falsus : opinatus enim est in octavo mense lac esse generatum, et in decimo virus esse, et non lac purum. Virus quippe non generatur nisi ex corputione digestionis : lac autem ex digestione completa.
Quare autem primum lac sit virulentum, nos in antehabitis istius scientiae determinavimus .
Amplius mulieres lactantes et impraegnatae non menstruant, nisi forte parum, et quaedam earum : eo quod materia lactis et sanguinis menstrui est eadem, et natura non sufficit ministrare materiam utrique istorum simul ex cibo superfluo. Sed quando superfluitas cibi transit in unum istorum, subtrahitur ab altero, nisi in aliquibus mulieribus aliter accidat, propter aliquod accidens non naturale mulieri secundum quod est mulier : quod enim est in majori parte et in pluribus, dicitur esse naturale et secundum naturae cursum et facultatem fieri.
Haec igitur hic dicta de lacte cum his quae in antehabitis determinata sunt , praesenti speculationi sufficiunt.