Et est DIGBESSIO declarans faciliori compendio omnia quae supra in hoc libro inducta sunt, et de gradibus virtutum generationis, et quot gradibus deficit consanguinitas.
Ad omnium autem quae in hoc libro secundum Peripateticorum peritiam disputata sunt faciliorem intelligentiam, oportet iterum a principio resumere, et dicere quaedam de bis quae jam sunt pertractata.
De causa igitur masculinitatis et foemininitatis hic dicimus, quod quamvis calor dextrae partis et calor matricis auxilientur ad masculinitatem, tamen haec non est causa universalis sexus hujus in concepto : secundum hoc enim in eadem matrice ejusdem complexionis non simul generarentur mas et foemina. Amplius cum dicimus, quod sperma frigidum causat et facit foeminam, non sequitur propter hoc, quod per contrarium sperma calidum semper faciat marem et non foeminam, sicut patet per antedicta.
Ratio autem eorum qui dixerunt, quod sperma cadens in dextram matricis, aut exiens a dextro testiculo, est ratio quidem non vera, sed tamen in aliquo veritati causae propinqua, eo quod dextra est magis calida, Sed error istorum fuit in hoc, quod remotam ponebant causam esse rei propinquam et convertibilem cum re ipsa. Causa autem proxima hujus et essentialis debet quaeri in principio passivo materiali embryonis, et in principio operativo quod est in ipso. Quando enim materia quae generatur, est digesta et calida, et principium effectivum sit digerens calidum proportionaliter, tunc frequentius generabitur masculus completus. Si autem materia fuerit inobediens, aut etiam virtus activa fuerit debilis, generabit quidem ad eamdem speciem generantium, sed non completum : et aptabit ei instrumenta non complete generationi convenientia : et haec sunt matrix et vulva passive et naturaliter ad generationem operantia.
Cum autem sperma movet et revolvit materiam, sive sit omnino obediens, sive non, primo formatur principale membrum, cujus complexionem omnia alia sequuntur: et ab illius complexione postea formantur testiculi et vasa seminaria a sexu maris vel foeminae, eo quod vasa seminaria secunda sunt in principalitate, et sunt sub corde quod est principalius omnibus. Cor autem generatur necessario per aliquam complexionem : et si illa est debilis cruda et humida, aut si generetur calidum et siccum primo, et postea venerit super ipsum aliquid immutans ad cruditatem antequam formentur alia membra : tunc a corde procedet alia dispositio sexus fceminini in vasa seminaria et in totum corpus. Per contrarium autem modum se habet de masculinitate: quia etsi substantia cordis primo patiatur molinsim, et postea confortetur, et veniat ad digestionem caloris completi, inducet sexum masculinum: et per modos medios inter hos duos generantur mulieres viragines et viri effoeiiiinati. Si enim materia non obediat operanti propter complexionem aliquam
quae est in ipsa, sed tamen recipiat libationes ipsius, et molliter secundum naturam humidi recipiat, erit quidem mas quod generatur, sed in multis assimilabitur matri. Et si sperma perfecte mutet materiam, et a sua quam ex parte habet virtutem non mutetur, perfecte assimilabit conceptum patri. Si autem materia mutetur complexione sua ab ea quam habet ex corpore matris, tunc accipiet complexionem casualem, et tunc cadet a similitudine generis sui: et idem est de mutatione spermatis a complexione quam habet ex patre.
Hoc autem ex signis confirmatur: quia puer et senex propter humorem et cruditatem frequentius generant foeminas. Qui autem sunt inter duas aetates, generant mares, nisi aliud accidens complexionis impediat. Similiter autem laxas et molles carnes habentes, aut ventis austrinis corpora resolventibus, generant foeminas. Et per duras carnes et ventum borealem generantur frequenter masculi. Calor autem debet esse temperatus in generatione : et ideo contingit quod habens sperma intemparate calidum, non generat ex muliere cujus gutta etiam est calida, sed ex alia cujus gutta sperma suum ab intemperato temperatur calore : et similiter de foemina in comparatione ad virum.
De causa tamen assimilationis hoc scire oportet, quod assimilatio est ad naturam et ad personam, sicut diximus superius : et prima vocatur naturalis, et secunda personalis. Et haec secunda est duplex, communis scilicet et propria. Communis quidem est ad gentes illius climatis, sicut ad Germanos, vel Gallicos, vel Romanos. Propria autem est determinata ad unam personam sui generis, a qua generatio illa habet virtutem formantem et motum : propter quod si fuerit sperma perfecte vincens et in virtute personae patris operans, erit perfecta assimilatio ad patrem. Et si perfecte vincat materia, et in virtute personae matris sit patiens actus activarum virtu- tum, non enim est in ea secundum virtutem et facultatem matris : et ideo perfecte partus assimilabitur matri. Si autem utrumque horum vincat et vincatur, erit confusa similitudo ad patrem et matrem. Et quia sperma virtutes habet a progenitoribus patris, et materia a progenitoribus matris : si virtutes alicujus illorum ad actum per aliquod accidens reducantur, erit similitudo ad avum ex parte patris, aut matris, aut forte confusa similitudo ad utrosque avos. Hoc autem ultra quatuor generationes non extenditur : quia quatuor gradibus omnis virtus mensuratur sicut per operationem medicinarum simplicium probatur.
In materia enim generationis quatuor sunt quae sunt substantia, virtus, et operatio. Sed substantia est duae substantiae, scilicet materialis, et efficiens. Et ideo quatuor mixtionibus vincuntur haec quatuor ut frequentius : ita quod ex prima miscetur substantia cum extraneo., ita quod caret operatione, sed tenet virtutem impeditam : et in secunda commixtione amittit virtutem, et tenet substantiam adhuc confusam: et in tertia substantia efficiens recedit a similitudine primi, a quo descendit : et in quarta etiam confunditur materia, ita quod de primo nihil retinet quod possit operari aliquid : sed in linea directe descendente per avos et patres nihil omnino est extraneum: et ideo illa numquam amittitur. Propter quod dicit Aristoteles, quod fit aliquando similitudo ad avum cujus non est in saeculis recordatio.
Sed per quatuor videtur dissolvi consanguinitas fratrum et sororum quando extraneis nubunt personis propter ea quae dicta sunt. Est enim gradus virtutis praedictis quatuor de causis, quatuor gradibus determinata. Virtus enim ex materia habet quod alterat et imprimit, sed ex efficiente habet quod alterat, et apprehendendo tenet alias non sibi similes virtutes, et vigore efficientis confortato alterat et obtinet et impedit operationem aliarum : et si plus confortabitur vigor,
alterabit et obtinebit et operati onem earum impediet, et diminuet substantiam quae est subjectum oppositarum virtutum. Et omnia ista videmus in virtute quae format generationem : nec possumus ei impedimenta adaptare, nisi secundum numerum commixtionis suae cum personis extra, quarum substantia et virtus et operatio secundum generationem cum istis non habet similitudinem ex generatione et principiis materiae generationis in spermate et menstruo. Licet enim ex causis accidentalibus aeris et ciborum ista etiam impediantur, tamen illa non cadunt in artem, nec per rationem sciri potest impedimentum generatum ex illis.
Et haec est causa secundum dicta quare avorum et proavorum numquam destruitur eonsanguinitas, sed fratrum et sororum et aliorum lateraliter conjunctorum per quatuor generationes rationabiliter intelligitur consanguinitas divaricari. Avorum enim et proavorum et parentum quilibet aliquid sui quod potentia est et virtute totum quod ipse est, habet in successore proximo: et ideo numquam potest solvi hoc vinculum. Fratres autem et sorores et pronepotes et abnepotes non colligantur ad unum genus per hoc quod aliquis ipsorum quidquam sui habeat in altero, sed potius per hoc quod ab uno aliquo hoc quod sunt, per generationem originalem acceperunt. Et quia colligantur per hoc quod alterius est et non suum, dirimi potest cognatio eorum.
Si autem cadit virtus et spermatis et materiae ab omni assimilatione naturae specialis et individui, tunc non remanet nisi natura generis, et erunt monstra declinantia in figuras ad quas movent stellae : et forte in aliquibus membris retinent lineationes patrum vel avorum. Et de his satis in praecedentibus hujus libri dictum est.
Democritus tamen dixit talium monstrorum esse causam conceptum supra conceptum, et coitum super coitum : et licet non dixerit causam principalem, ipse tamen dixit causam quae frequenter contingit : quia cum duo spermata sunt in matrice, fortius trahit de materia alterius : et ideo efficitur vel abundantia nimia in trahente, vel defectus materiae in debiliori.
Similiter quicumque dixit, quod motus matricis facit hoc, causam secundariam tetigit, licet non dixerit principalem : quod enim plures foetus in una et eadem cella concipiantur, res est monstruosa, et oportet quod aliqua sit causa divisionis spermatis : et hoc aliquando dividitur in adeo parva, quod quantitas conceptorum non sufficit ad vitam, et concipiuntur digitales partus, sicut in antehabitis diximus de ea quae septuaginta aut plures concepit.
Scire etiam oportet, quod in pluribus convertuntur findere pedem in multa et non magnae quantitatis esse, et concipere multos simul filios: et magni corporis esse, et concipere unicum.
Similiter autem unicum filium concipere, convertitur ut in pluribus cum eo quod est non impraegnari super impraegnationem : sed est instantia de muliere et equa : et hoc contingit propter complexionis suae fortitudinem et abundantiam materiae generationis, sicut in antehabitis diximus.
Hoc etiam praetereundum non est, quod corpora mulierum mundiora et pauciores superfluitates corruptas habentia, perfectiores et meliores pariunt filios. Quae autem multas et corruptas in se habent superfluitates, pariunt non perfectos, et non sanos : quia corruptae in matricibus superfluitates contentae, corpora corrumpunt filiorum : et ideo pariunt eos qui fiunt claudi, caeci, elephantici, et epileptico et aliis infirmitatibus laborantes.
Oportet autem scire, quod inter omnia sanguinem habentia post elephantem longioris vitae secundum naturam est homo: periodus tamen impraegnationis vitae est in omnibus secundum revolutionem unius aut plurium stellarum : et
quia super circulus distantes aequinoctiali et polus mundi, est una revolutio in astris, idcirco est aliquorum vita animalium unius diei. Secunda autem periodus est revolutio lunae super quartam circuli: et ideo aliquorum vita animalium est septem dierum. Et tertia periodus est lunae secundum reditum ad solem et imagines et figuras circuli primas: et secundum hoc aliqua vivunt per mensem : quaedam autem per annum propter conversionem solis : et quaedam accipiunt in periodum annum circuli qui est duodecim annorum. Quaedam autem accipiunt annos aliorum planetarum et stellarum et imaginum, et secundum quod accipiunt periodum vitae, ita et accipiunt periodum impraegnationis et conceptionis.
Et haec sunt quae sufficiunt quantum ad praesentem intentionem de causis impraegnationis, et modis filiorum conceptorum, et temporibus conceptionis et impraegnationis. Alia enim ab Astronomo debent inquiri.
DE ANIMALIBUS